Nuntii Latini

Nuntii Latini

By Yle AreenaNews
Download on the App Store

Nuntii Latini episodes

  • Nuntii Latini
    In communi Inari, quod maxime septentrionale est Finniae, Sami sive Lappones die Lunae (6.2.) festum nationale celebrabant. Hoc anno causa fuit specialis, nam ante centum annos (6.2.1917) in urbe Norvegiae Nidrosia sive Trondheim primus conventus erat, ex quo cooperatio Samorum in Norvegia, Suetia, Finnia Russiaque habitantium iniit. Festum cooperationis Samorum saecularis Nidrosiae praesente Haraldo VI, rege Norvegiae, celebrabatur. In Finnia Sami circiter decem milia numerantur, ex quibus plus sexaginta centesimae extra Lapponiam, maxime in regione Helsinkiensi habitant. Omnino in terris septentrionalibus sunt paene centum milia Samorum, plurimi in Norvegia.
    Elisabeth II annum sapphirinum celebravit
    Regina Elisabeth II diutius quam quisquam ante in Britannia regnavit. Cum rex Georgius VI die sexto mensis Februarii anno millesimo nongentesimo quinquagesimo secundo (6.2.1952) mortuus esset, Elisabeth in regnum ascendit neque in toto terrarum orbe hodie alius monarcha tamdiu quam illa potestatem regiam tenet. Regina, quae mense Aprili (21.4.) nonaginta annos complevit, diem festum in palatio Sandringham tranquillo egit, sed anniversarium eius in variis Britanniae partibus celebrabatur. Annus festus sexagesimus quintus appellatur annus sapphirinus ideoque domus regia efficiem reginae pingendam curavit, in qua illa ornamenta habet sapphirina.
    Navis Romana amphoris onerata prope Maioricam reperta
    Apud insulam Cabreram, quae a Maiorica (vulgo Mallorca) minus viginti chiliometra distat, in profunditate septuaginta metrorum navis Romana amphoris onerata reperta est. Res est singularis, quia amphorae, quae prope duo milia numerantur, sunt integrae et intactae. Continere putantur garum, condimentum de piscibus factum, quod Romani amabant. Pleraeque amphorae sunt longitudine unius metri et veri similiter ex Africa septentrionali portabantur. Minores amphorae forsitan ex Lusitania meridionali veniebant. Navis, quae in fundo maris sub amphoris iacet, est viginti fere metra longa. Inter Africam septentrionalem et Hispaniam, forsitan etiam Galliam, commeavit et apud insulas Baleares tempestate orta naufragavit.
    Balaena moribunda in litus Norvegiae navit
    Apud urbem Bergen Norvegiae nuper factum est, ut balaena (zool. Ziphius cavirostradis) ad litus nataret, quamvis siphonarii saepius illam in altum mare ducere frustra conarentur. Male se habebat, iamiam moribunda. Cum in institutum investigationis portata esset, investigatores ventrem eius aperuerunt. Ibi triginta fere sacculos plasticos aliamque materiam plasticam invenerunt, qua intestina obstructa erant. Balaena erat solito levior et in intestinis eius nullus cibus inerat. Causa mortis videntur esse reliquiae plasticae a hominibus in mare iactae, quas balaena pro cibo habens devoraverat.
    Tuomo Pekkanen
    Nuntii Latini 10.2.2017
    5 min
  • Nuntii Latini
    Donald Trump, novus praesidens Americanorum, edixit, ut cives septem terrarum musulmanarum aditu in Civitates Americae Unitas prohiberentur. Sauli Niinistö, collega eius Finlandensis, illud decretum vehementer reprehendit dicens nefas esse homines propter genus aut nationem nota ignominiae imprimere. Id et iuri gentium et moribus occidentalibus maxime repugnare.
    (Reijo Pitkäranta)
    Designatio iudicis
    Praesidens Donald Trump participem iudicii supremi Civitatum Americae Unitarum iudicem Neil Gorsuch designavit. Qui vir undequinquaginta annos natus et plane conservativus habitus antea in iudicio appellatorio munus obibat. Praesidens candidatum suum hominem mentis sanae et iuris consultissimum descripsit, qui dignus esset, ut tam a democratis quam a republicanis approbaretur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Ictus in terroristas
    Die Mercurii (1.2.) mane custodes publici Germaniae Francofurti, Darmstadii, Visbadae alibique magnum impetum antiterroristicum fecerunt. Qua actione, cui amplius mille vigiles interfuerunt, rete terroristicum longe lateque diffusum deletum est. Ita magistratibus contigit, ut aggressio nationi funestissima, quam grex ille islamitarum parabat, feliciter praeveniretur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Hiems maribus mitis
    Hiems in orbe Arctoi hoc anno tam mitis fuit, ut non multum abesset, quin Mare Balticum glacie omnino careret. Navigatio tamen hiemalis difficultatibus non carebat, nam mensis Ianuarius ventosissimus erat. In Mari Bothnico auxilio navium glacifragarum nonnumquam opus erat, cum glacies flatibus Favonii propulsae ex litoribus Suetiae in oram Finlandiae constiparentur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Partus in Finlandia
    Anno proxime praeterito in Finlandia numerus civium mortuorum aliquatenus maior erat quam neonatorum, quod numquam ante in pace accidit. Iam septimus annus est, cum partus apud nos decrescunt. Neque tamen numerus incolarum propter eam rem deminutus est, immo vero quindecim fere milibus auctus. Id immigrationi tribuendum est.
    (Reijo Pitkäranta)
    De cibis salubribus
    Diaeta mediterranea ad salutem provehendam multum conferre dicitur. Quae quamvis ita sint, etiam iis cibis, quos incolae terrarum septentrionalium libenter edunt, magna vis medicatrix inesse videtur. Ut ex investigatione in Dania divulgata videre licet, in talibus alimentis salubribus numerantur piscis, puls avenacea, panis secalicius, bulbi herbarum, brassica, malum.
    (Reijo Pitkäranta)
    Qualis sit memoria felis
    Feles in probationibus memoriae aeque ac canes se expediunt, quod ex investigatione in universitate Kiotensi in Iaponia facta patet. Apparuit feles casus iucundos memoriae infigere posse et recordatione eorum in condicionibus novis recte agere valere. Investigatores nunc credunt felem, canem, hominem facultatem similem habere eventa memoria tenendi.
    (Saara Honkanen)
    Nuntii Latini 3.2.2017
    5 min
  • Trump in munere constitutus
    Donald Trump, quadragesimus quintus praesidens Civitatum Unitarum Americae, in munere solitis caerimoniis Washingtoniae (20.1.) constitutus est. Sollemnia inaugurationis officio divino in ecclesia S. Johannis (St. John’s) celebrato incohata sunt. Iure iurando apud Capitolium sive aedes congressus ante meridiem praestito Trump orationem habuit. Eadem argumenta, quae inter ambitionem praesidentialem protulerat, in inaugurali oratione repetivit: se pro populo contra optimates pugnare; summam potestatem non tantum ab una factione alteri translatam sed ex urbe Washingtonia populo restitutam esse; hucusque patriam suam ceteras nationes locupletavisse; posthac autem exactione vectigalium imprimis familias et societates mercatorias Americanas tuendas esse. Denique promisit se sedes operum et opes Americanis reportaturum esse. "Facimus", inquit, "ut homines ex tutela sociali in opera facienda restituamus." Orationem sententia ex ambitione ipsius praesidentiali nota conclusit: "Americam rursus magnam facimus."
    De numero praesentium dissensio
    Praesidens Trump censet inter inaugurationem suam apud Capitolium quindecies centena milia hominum adfuisse. Photographemata autem ex aere facta ostendunt multitudinem fuisse aliquot centenorum milium, quod est tertia fere pars ex eis, qui anno bis millesimo nono (2009) inaugurationem praesidentis Obamae spectaverunt.
    Ingentes contra Trump reclamationes
    Postridie diei inaugurationis reclamationes contra praesidentem Trump et regimen eius in centenis urbibus Americanis et in variis mundi partibus institutae sunt. Frequentissimas protestationes defensores iurum feminarum convocaverant. Maxima turba convenerat Washingtoniae, ubi circiter quingenta milia hominum, imprimis feminarum, pro iustitia sociali reclamitaverunt.
    Labina nivium deversorium in Italia delevit
    Deversorium Rigopiano, quod iacet prope oppidum Farindolam in regione Abrutiensi prope montem Grande Italiae Saxum (vulgo Gran Sasso d’Italiae), die Mercurii (18.1.) labina nivium obrutum est, cum hospites et operarii ibi habitantes exspectabant, ut propter motus terrae regionem quatientes inde deportarentur. Nives altissimae lineas electricas et telephonicas interruperant atque vias ita obstruxerant, ut auxilia non ante quam sequenti die advenirent. Erant in deversorio duodetriginta hospites et duodecim operarii vel ministratores. Ex his undecim homines superstites evaserunt, undetriginta mortui sunt.
    Panis secalicius – cibus Finnorum nationalis
    Suffragio autumno anni proximi facto, Finni decreverunt, ut cibus nationalis Finniae, annum centesimum independentiae celebrantis, esset panis ex secali factus. Secundum locum obtinuit assum Carelicum, quod carnibus suinis et bovinis mixtis in furno assatur. Sententiam in suffragio rogati sunt circiter quinquaginta milia civium.
    (Tuomo Pekkanen)
    Nuntii Latini 27.1.2017
    5 min
  • Nuntii Latini
    Anno vergente praesidatus Unionis Europaeae ad regimen Melitae transiit. Argumenta, quae tempore semestri proxime futuro potissimum tractabuntur, ad quaestiones immigrandi nec non ad mercatum Unionis internum pertinent. Id quoque summa vi agetur, ut fides civium in Unionem Europaeam restituatur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Oratio Theresae May
    Theresa May, princeps ministra Britanniae, negavit patriam suam, cum ex Unione Europaea exisset, in mercatu eiusdem interno mansuram esse. Ait Britanniam eo tendere, ut pactionem de libera mercatura quam maxime posset amplam cum Unione iniret. Immigrationem autem talem esse debere, ut summo bono publico Britanniae prodesset.
    (Reijo Pitkäranta)
    De valoribus Europaeis
    Sergei Lavrov, minister Russiae a rebus exteris, colloquio diurnariis peregrinis dato valores occidentalium hodiernos valde reprehendit. ”Eae res”, inquit, ”quas Europaei in praesenti plurimi ducunt et quae ubique laudantur, non eaedem sunt, quas maiores et patres eorum sequebantur. Sunt enim mores novi et mutati, tales, quos postchristianos appellaveris”.
    (Reijo Pitkäranta)
    Quid Obama fecerit
    Chelsea Manning, qui ante sexum mutatum Bradley Manning appellabatur, iam mense Maio e carcere liberabitur. Constat illum hominem, cum ingentem documentorum clandestinorum copiam paginis interretialibus Wikileaks prodidisset, vinculis triginta quinque annorum damnatum esse. Praesidens Barack Obama tamen paulo ante, quam munus deposuit, ei veniam facti concessit.
    (Reijo Pitkäranta)
    Imbres in California
    Incolae Californiae his diebus imbribus et nivibus, quae ibi urceatim ceciderunt, valde gavisi sunt. Id ideo fecerunt, quod civitas eorum iam diu siccitate pessime laborat. Sunt enim ibi regiones, ubi quinque aut etiam decem annis pluviae omnino fere defuerunt. Itaque mirum non est tempestates nuperrime coortas civibus acceptissimas fuisse.
    (Reijo Pitkäranta)
    De pontibus viarum
    Aliquot pontes in viis publicis Finlandiae erecti solito infirmiores se praebuerunt, ut ex inspectionibus fortuitis his sex annis factis apparet. Utrum hoc malum calcestro parum valido tribuendum sit an neglegentiae eorum, qui operibus muniendis praefuerunt, nondum constat. Illi pontes, quamvis ex aliqua parte vitiosi, tamen viatoribus tuti esse dicuntur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Lupi iam ante portas
    Lupi in Finlandia etiam propius urbem Helsinki in conspectum veniunt. Namque inscipiunt, num spatium gregis novi generandi inveniatur, ut ex Societate naturae tuendae Finlandiae dicitur. Semper quidem pro certo non haberi potest, utrum de vestigiis lupi an canis agatur. Lupi soli errantes plerumque catuli sunt, qui nidum suum reliquerunt.
    (Satu Tuominen)
    Nuntii Latini 20.1.2017
    4 min
  • Nuntii Latini
    Anno bis millesimo sexto decimo (2016) plus quinque milia profugorum in Mari Mediterraneo interierunt. Quod plus est quam umquam ante. Causa numeri victimarum crescentis habentur pessimae condiciones barcarum et nova consilia portitorum clandestinorum, qui laborem salvatorum difficiliorem faciunt, cum multas barcas simul in mare mittunt.
    Antonio Guterres secretarius generalis NU
    Antonio Guterres, olim primus minister Portugalliae, a Kalendis Ianuariis munere secretarii generalis Nationum Unitarum fungitur. Secretariatus est quinquennis neque idem secretarius diutius quam duo quinquennia in munere manere potest. Oratione, quam conventui generali Nationum Unitarum habuit, Guterres promisit se illum ordinem mundanum renovaturum esse.
    Russiam comitiis Americanorum intervenisse
    Servitia explorationis Americana relationem publicaverunt, ex qua Russia comitiis praesidentialibus Americanorum intervenire studebat, ut Donald Trump praesidens designaretur. Ad hoc efficiendum operationes interretiarias et varia instrumenta informationis statalia a Russis mandatu praesidentis Putin adhibita esse. Russia infitiatur id factum esse. Donald Trump de hac re interrogatus nuntiavit Russiam, Sinas aliasque quasdam terras vel greges hominum id quidem egisse, ut retia informationis Americanorum invaderent, sed ad exitum comitiorum nullam vim habuisse, quia suffragium electronicum intactum mansisset. Itaque dici non potest Donaldum Trump auxilio Russiae vicisse.
    Obama abiturus, Trump venturus
    Praesidens Barack Obama die Martis (10.1.) Chicagiae orationem valedictoriam habuit. Laudavit democratiam et eos, qui pro iuribus civilibus pugnaverunt. Res gestas praesidentatus sui recensuit et affirmavit patriam esse meliorem quam antea fuisset. Donald Trump die vicesimo mensis currentis (20.1.) munus praesidentis suscipiet. Barack et Michelle Obama sibi domum in urbe Washington paraverunt, ubi imprimis propter scholas et studia filiarum habitabunt. Habent autem Chicagiae fundationem, quae ibi Bibliothecam praesidentialem (Barack Obama Presidential Center) una cum Universitate Chicagiensi aedificat. Illud centrum anno bis millesimo vicesimo aut vicesimo primo (2020/21) perfectum iri putatur.
    Europa frigore, Thailandia pluviis laborat
    Tempestates nivosae et acria frigora homines in variis Europae partibus temptaverunt. His diebus plus triginta homines frigore acuto perierunt. In Polonia fuit frigus quattuordecim graduum Celsianorum, in vico Helvetico Le Brevine triginta, itemque Moscuae. Nives partes medias Italiae operuerunt et in Turcia quoque commeatum publicum obstruxerunt. In Thailandia autem pluviae insolitae et continuae effecerunt diluvia, quibus multa milia vicorum afflictantur. Plus minus septingenta milia hominum in regione diluviosa habitare aestimantur. Superficies aquae passim ad tecta domorum surrexit. Tempestates et pluviae proximis diebus in Birmaniam transire exspectantur.
    (Tuomo Pekkanen)
    Nuntii Latini 13.1.2017
    5 min
  • Annus centesimus Finniae independentis
    Anno bis millesimo septimo decimo (2017) Finnia independentiam saecularem celebrat. Festivitates, quae circiter duobus milibus inceptis constant, per totum annum tam in patria quam peregre instituentur. Finnia, olim pars regni Suecorum, anno millesimo octingentesimo nono (1809) factus est autonomus Magnus Ducatus imperii Russiae. Mense Decembri anno millesimo nongentesimo septimo decimo (1917), rebus in Russia inter bellum mundanum eversis et imperatore ex potestate expulso, Finnia se civitatem independentem declaravit, quod a parlamento Finnorum postridie Nonas Decembres (6.12.1917) probatum est. Annis sequentibus pleraeque nationes Finniam independentem agnoverunt.
    Aeroplanum in Pontum Euxinum praecipitavit
    Aeroplanum Russicum die Nativitatis (25.12.) multo mane in Pontum Euxinum praecipitavit. Portavit nonaginta duos homines, qui omnes in calamitate perierunt. Aeroplanum a Moscua profectum in aerodromum Adler-Sotši descenderat, unde iter in Syriam pergeret. Sed paulo post, quam inde avolavit, causa adhuc incognita ex radar disparuit. Ex viatoribus plus sexaginta quinque erant membra celeberrimi chori exercitus Russici, qui in stationem aeroplanorum Russiae prope Latakiam, oppidum Syriae, sitam iter intendebant, ut ibi in festivitatibus novi anni cantarent. Praesidens Vladimir Putin iussit, ut die Sancti Stephani (26.12.) luctus publicus in tota Russia esset.
    Auctor stragis Berolinensis deprehensus et occisus
    Iuvenis Tunisinus, qui Berolini nuper autocineto onerario in multitudinem hominum irruens magnam stragem fecerat, post fugam quadriduam die Veneris (23.12.) Mediolani a custodibus publicis deprehensus et occisus est. Erat nomine Anis Amri, natione Tunisinus, qui per Franciam in Italiam tramine iter fecerat. Cum duo custodes iuvenem retinuissent et petivissent, ut chartam identitatis ostenderet, ille pistolio ex pera extracto custodem in humerum vulneravit. Tum alter ex custodibus illum pistolio occidit. Amri iam antequam in Germaniam profectus est, in Italia tres annos et dimidium in carcere fuerat.
    Gepardus prope emoriturus
    Ex novissima investigatione internationali gepardus (zool. Acinonyx iubatus), velocissimum in mundo animal terrestre, est iam prope emoriturus. In natura adhuc tantum septem milia centum (7100) gepardi restant. Maior pars populationis per sex terras Africae meridionalis dispersa vivit, in Irania minus quinquaginta restare aestimantur. Magnum gepardis periculum est venatio clandestina et commercium pullorum. Pullus gepardus vivus in mercatu clandestino etiam decem milibus dollarorum constare potest. Inter hos decem annos ex Africa mille ducenti gepardi pulli clam exportati esse aestimantur, ex quibus maior pars in itinere perierunt.
    (Tuomo Pekkanen)
    Nuntii Latini 30.12.2016
    5 min
  • Strages Berolini facta
    Die Lunae (19.12.) vesperi in media urbe Berolino ictus terroristicus gravissimus factus est. In regione enim Charlottenburg accidit, ut autocinetum onerarium in multitudinem in forum natalicium congregatam tanta vi irrueret, ut duodecim homines vitam amitterent et quinquaginta fere vulnerarentur. Neque abest suspicio, quin iuvenis quidam Tunesiensis viginti trium annorum illud facinus perpetraverit.
    (Reijo Pitkäranta)
    Merkel nationi locuta
    Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, se una cum propinquis et amicis eorum, qui strage Berolinensi mortui erant, dolere dixit. Se nolle Germanos metu malitiae deprimi. ”Etiam hac hora difficillima”, inquit, ”nobis vis invenienda est talem vitam vivendi, qualem eam esse volumus, scilicet liberam et apertam”.
    (Reijo Pitkäranta)
    De regimine Poloniae
    Commissio Unionis Europaeae de statu democratiae et rerum forensium in Polonia sollicita est. Quam ob rem ad regimen eius litteras misit, ad quas ei duobus mensibus respondendum est. Factio Poloniae administratrix leges perferendas curavit, quae operae iudicii constitutionalis obesse existimantur. Insuper opinio est aditum diurnariorum in parlamentum difficiliorem factum esse.
    (Reijo Pitkäranta)
    Quid Obama de se dixerit
    Barack Obama, praesidens Americanorum munus mox depositurus, conventum ultimum diurnariis edocendis habuit. Inter eum summam rerum a se his octo annis gestarum proposuit. Ait se eo, quod praesidens effecisset, contentum esse: oeconomiam nationalem in incremento esse et inopiam quaestus omni tempore decrescere. Id unum se graviter ferre, quod Amerícani admodum nihil pro Syria facere potuissent.
    (Reijo Pitkäranta)
    Res Sudaniae Meridionalis
    Consilium securitatis Nationum Unitarum decrevit, ut actio paci in Sudania Meridionali tuendae uno anno continuaretur. Quae civitas e potestate Sudaniae liberata anno bis millesimo undecimo (2011) sui iuris facta est, donec biennio post in bellum civile ruit. In causa erant discordiae inter praesidentem et vicepraesidentem ortae.
    (Reijo Pitkäranta)
    Putin auctoritate valet
    Vladimir Putin, praesidens Russiae, vir maximae auctoritatis mundi est, ut ex indice annuo commentariorum Forbes apparet. Donald Trump, praesidens Civitatum Americae Unitarum designatus locum secundum obtinet, tertium autem Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae.
    (Satu Tuominen)
    De aurifodinis Finlandiae
    Pretium auri iam per quinque annos in mercatu iacet. Quo factum est, ut etiam auri fodinae, quae in Finlandia sunt, minus quaestuosae esse inciperent. Iam duo auri metalla portas omnino claudere coacta sunt. Melius res se in paroechia Kittilä habent, ubi auraria in Europa omnium maxima sita est.
    (Reijo Pitkäranta)
    (Nuntii Latini 23.12.2016)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Donald Trump, praesidens designatus Americanorum, nuper (8.12.) praesidentem rei publicae Finniae Sauli Niinistö telephonice appellavit. Argumenta colloquii erant relationes Finniae et USA, Russia atque Consilium Arcticum, cuius praesidatus ab Americanis primo vere Finnis transferetur. Denique Trump Finnos laudavit dicens eos esse populum magnificum (“great people”).
    Sipilä et Medvedev Uloae convenerunt
    Primus minister Russiae Dmitri Medvedev et Juha Sipilä, primus minister Finniae, in urbe Uloa (vulgo Oulu) die Veneris (9.12.) convenerunt. Colloquebantur de commercio aliisque rebus oeconomicis atque de mutuis relationibus. Tractabatur inter alia gasiductus Nord Stream 2, quem Russi ex Russia in Germaniam ducere volunt. Sermo erat etiam de capulo telecommunicativo, quod sub Oceano Glaciali per iter septentrionale-orientale telecommunicationem Europae et Asiae coniungeret. In colloquio utrique primo ministro placuit, ut Finnia domum Petropoli sitam emeret, in qua Institutum Finniae Petropolitanum et schola Finnica sedem habent.
    Dies iurum humanorum
    Dies internationalis iurum humanorum decimo mensis Decembris die (10.12.) quotannis celebratur sive eo die, quo conventus generalis Nationum Unitarum universalem de iuribus humanis declarationem anno millesimo nongentesimo duodequinquagesimo (1948) probavit. Ex hac declaratione quivis iura profugi, immigratoris, invalidi aut hominis cuiuslibet minoritatis defendere potest.
    Productio petrolei restringitur
    Mense Novembri Opec sive Ordo terrarum petroleum exportantium consensit, ut productionem petrolei duodecies centenis milibus (1,2 milionibus) barilium singulis diebus restringeret. Propositum erat copiam petrolei in mercatu deminuere et pretium eius augere. Itemque undecim terrae, quae in Opec non sunt, de productione diurna quingentis quinquaginta milibus (550.000) barilium restringenda nuperrime (10.12.) constituerunt. Pactum ab initio novi anni (2017) minime sex menses valebit. Quo factum est, ut pretium petrolei in mercatu mundano statim circiter quindecim centesimis auctum est. Hac septimana pretium petrolei Maris Germanici pro barili est plus quinquaginta sex dollara, cum mense Ianuario duodetriginta fuerit.
    Saara Aalto in certamine X Factor secunda
    Saara Aalto, cantatrix Finlandiensis, in certamine X factor televisionis Britannicae secundum locum obtinuit. Alter in certamen finale admissus fuit Matt Terry Britannus, qui suffragio Britannorum palmam reportavit, cum in ultimo suffragio duodequinquaginta centesimas (48,5%) sententiarum accepit, Saara Aalto quadraginta (40,4%). In televisione Finnica plus quam tredecies centena hominum milia (1,3 miliones) certamen finale spectavisse aestimantur, qui quidem ius suffragii non habebant. In Britannia spectatores quinque miliones et dimidium fuisse dicuntur. Certamine finito Saara Aalto competitori Matt Terry gratulabatur et se exitu contentam esse affirmavit.
    (Tuomo Pekkanen)
    Nuntii Latini 16.12.2016
    5 min
  • Nuntii Latini
    His diebus animi Finlandensium commoti sunt homicidio triplici in urbe Imatra nocte diei Dominici (4.12.) facto. Tum enim accidit, ut tres feminae ex taberna exeuntes sclopeto crudelissime occiderentur. Una e mortuis erat praeses delegatorum eiusdem urbis. Perpetrator caedium, iuvenis quidam viginti tres annos natus, statim deprehensus est. Cur autem illam stragem fecerit, nondum constat.
    (Reijo Pitkäranta)
    De sorte urbis Aleppo
    Pars antiqua urbis Aleppo in potestatem exercitus Syriae redacta est. Copiae regiminis, postquam impetus in eas regiones facere coeperunt, omnes vicos, quos bellatores seditiosi obtinebant, sibi expugnaverunt. Pars vetus urbis Aleppo, quae bello civili Syriaco gravissima damna accepit, in patrimoniis totius orbis numeratur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Quid Putin dixerit
    Vladimir Putin, praesidens Russiae, orationem annuam de condicione patriae habuit, in qua vires nationis valde laudavit. Ministros suos hortatus est, ut rationem oeconomiae nationalis firmandae nulla mora interposita componerent. Quod ad res externas attinet, asseveravit Russos velle tensiones internationales lenire et relationes amicissimas ad Occidentem colere.
    (Saara Honkanen)
    Renzi munus deposuit
    Matteo Renzi, princeps minister Italiae, munus deposuit et eodem tempore totum regimen eius cecidit. In causa est, quod rogatio eius de lege fundamentali renovanda et de potentia senatus deminuenda suffragio populi antiquata est. Quam evidens plebiscitum fuerit, inde apparet, quod sexaginta fere centesimae civium renovationi adversabantur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Van der Bellen victor
    Comitiis praesidentialibus in Austria iterum factis praesidens foederalis electus est Alexander Van der Bellen, candidatus prasinorum septuaginta duos annos natus. Is enim sententiarum multo maiorem partem sibi conciliavit. Adversarius eius Norbert Hofer, praeses partium dextimarum, quae Factio libertatis appellatur, cladem acerbissimam accepit.
    (Reijo Pitkäranta)
    Calendarium peculiare
    Europol, ordo custodum publicorum Europae, inde a Kalendis Decembribus (1.12.) calendarium natalicium peculiare divulgat. In fenestris enim eius homines scelesti in Europa maxime quaesiti in publicum proponuntur ac quidem ita, ut cotidie imago novi fugitivi in locum prioris succedat. Omnes, qui calendario recipiuntur, scelera gravissima ut homicidia et delicta terroristica commiserunt.
    (Reijo Pitkäranta)
    Pertussis valde aucta
    Numerus civium pertussi laborantium hoc anno in Finlandia trecentorum undeoctoginta fecit, quae multitudo duplo maior est quam anno praeterito. Agitur de inflammatione a bacteriis effecta, cuius signa principalia sunt difficultas respirandi et tusses impetuosae. Hic morbus imprimis infantibus periculosus, quin etiam capitalis esse potest.
    (Reijo Pitkäranta)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Fidel Castro, dux revolutionis Cubanorum, nonagenarius diem obiit supremum. Cubae paene quinquaginta annos praefuit. Ordo rebellium, quem condidit, anno millesimo nongentesimo undesexagesimo (1959) generalem Fulgencio Batista deposuit et Habanam expugnavit. Fuit primus minister (1959-1976) et praesidens (1976-2008), donec summam potestatem fratri Raúl tradidit. Fautores eum liberatorem Cubae habent, adversarii autem accusabant, quod oppositionem oppressit. Regimen Castronis operam dedit, ut omnes legere et scribere discerent, atque curam valetudinis melioravit. Ditiores autem Cubani spe decepti patriam reliquerunt, cum Castro bona eorum publicare coepisset et se marxistam esse pronuntiaret. Etiam societates Americanas et possessiones illarum socializavit atque relationes cum Unione Sovietica artiores iunxit. USA autem consuetudines in Cubam dirupit et Castronem ex potestate expellere et iterum iterumque insidiose occidere frustra conabatur. Neque ante quam anno bis millesimo quarto decimo (2014) Cuba et USA relationes mutuas restituere coeperunt.
    Anno millesimo nongentesimo sexagesimo secundo (1962) haud procul aberat, quin bellum nucleare oreretur, cum Castro Unioni Sovieticae permisisset, ut missilia nuclearia in Cuba collocaret. Discrimen finitum est, cum Unio Sovietica missilia ex Cuba deportavit et USA sua ex Turcia.
    Fillon candidatus praesidentialis
    In comitiis praeliminaribus Republicanorum Francorum candidatus praesidentialis creatus est François Fillon. Ex quo sequitur, ut ille in comitiis praesidentialibus post quinque menses futuris contra socialistas et extremam dextram certet. Iam veri simile videtur certamen de praesidentatu Franciae inter François Fillon et Marine Le Pen futurum esse.
    Erdogan minitabundus
    Praesidens Turciae Erdogan minitabatur se fugitivos, qui in Turcia essent, in Europam missurum esse, si consultationes de societate Turciae ab Unione Europaea adhuc tardatae essent. Has minas Erdogan postridie eius diei protulit, quo Parlamento Europaeo placuerat, ut illae consultationes interrumperentur.
    Parlamentum Europaeum censet Turciam usque longius a semita sua Europaea aberrare, cum purgationes politicas et immoderatas oppressiones post seditionem aestate factam susceperit. Constat in Turcia his mensibus plus centum milia civium deprehensa aut ex munere amota esse. Praeterea multa instrumenta communicativa clausa sunt et complures ordines civiles vetiti.
    Tenebrae in Lappiam venerunt
    In Nuorgam, qui vicus est maxime septentrionalis in Lapponia Finniae, die Veneris vicesimo quinto mensis Novembris (25.11.), tenebrae hiemales inceperunt. Sol supra horizonta ante diem septimum decimum mensis Ianuarii (17.1.) non surget. Neque res est iniucunda, nam sole deficiente Aurora borealis, Luna stellaeque terras nive tectas satis illuminant.
    Tuomo Pekkanen
    Nuntii Latini 2.12.2016
    5 min

About Nuntii Latini

From the publisher's feed

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (Yle) in terrarum orbe unicum.