Orações em latim.

Orações em latim.

By @mariaclararsilveiraReligion & SpiritualityChristianity
Download on the App Store

Orações em latim. episodes

  • Anima Christi (Alma de Cristo)
    Anima Christi, sanctífica me. Corpus Christi, salva me. Sanguis Christi, inébria me. Aqua láteris Christi, lava me. Pássio Christi, confórta me. O bone Iesu, exáudi me. Intra tua vúlnera abscónde me. Ne permítas me separári a te. Ab hoste malígno defende me. In hora mortis meae voca me. Et iube me veníre ad te, ut cum Sanctis tuis laudem te in saécula saeculórum. Amen.
    1 min
  • Ave Maria (Ave-Maria)
    Ave, María, grátia plena, Dóminus tecum, benedícta tu in muliéribus et benedictus fructus ventris tui Iesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis, peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
    1 min
  • Regina Cæli (Rainha do Céu)
    Regina Cæli, lætáre, allelúia; Quia quem meruísti portáre, allelúia; Ressuréxit, sícut díxit, allelúia; Ora pro nóbis Deum, allelúia. Gaude et lætáre, Virgo María, allelúia. Quia surréxit Dóminus vere, allelúia. Oremus: Deus qui per resurrectiónem Fílii tui Dómini nostri Iésu Christi mundum lætificáre dignátus es: præsta, quaésumus, ut, per eius Genítricem Vírginem Maríam, perpétuæ capiámus gáudia vitæ. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. Amen.
    1 min
  • Salve Regina (Salve Rainha)
    Salve, Regina, Mater misericórdiæ, vita, dulcédo et spes nostra, salve. Ad te clamamus, éxsules fílii Evae. Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eia ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte. Et Iesum benedíctum fructum Ventris tui, nobis, post hoc exsílium, osténde. O clemens, o pia, o dulcis Virgo María. - Ora pro nobis, sancta Dei Genítrix. - Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
    1 min
  • Credo - Symbolum Apostolórum (Credo - Símbolo dos Apóstolos)
    Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Fílium eius únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Pontio Piláto; crucifíxus, mórtuus, et sepúltus: descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis; ascéndit ad caelos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est iudicare vivos et mórtuos. Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam Cathólicam, Sanctórum communionem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam. Amen.
    1 min
  • Salve Regina (Salve-Rainha)
    Salve, Regina, Mater misericórdiae, vita dúlcedo et spes nostra, salve. Ad te clamamus, éxsules fílii Evae. Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eia ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte. Et Iesum benedíctum fructum Ventris tui, nobis, post hoc exsílium, osténde. O clemens, o pia, o dulcis Virgo María. - Ora pro nobis, sancta Dei Génitrix. - Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
    1 min
  • Pater Noster (Pai-Nosso)
    Pater noster, qui es in caelis; sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo. Amen.
    1 min
  • Ave Maria (Ave-Maria)
    Ave, María, grátia plena, Dóminus tecum, benedícta tu in muliéribus et benedictus fructus ventris tui Iesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis, peccatóribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.
    1 min

About Orações em latim.

From the publisher's feed

Aqui você encontrará diversas orações cristãs católicas em versão latina.