Sign up to save your podcasts
Or

Hoc in colloquio, Catherina et Timotheus lectionem ab Aulo Gellio scriptam perlegunt. Lectio ad normas conviviorum pertinet- quot convivae adsint, quales convivae sint, qualia necessaria sint.
En, vinculum ad lectionem hic inveniri potest- petas partem XI hac in pagina: https://www.thelatinlibrary.com/gellius/gellius13.shtml
Etiam hic lectio legi potest:
"... Dicit autem convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, ut, cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam novem. III. "Nam multos" inquit "esse non convenit, quod turba plerumque est turbulenta et Romae quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde convivium constat" inquit "ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem" inquit "convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et aput subsellia, silentium vero non in convivio, set in cubiculo esse debet". IV. Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque invitabiles et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius."
By Secunda Mensa4.8
1717 ratings

24 Listeners

90 Listeners

855 Listeners

13 Listeners

27 Listeners

20 Listeners

2,243 Listeners

13 Listeners

8 Listeners