
Sign up to save your podcasts
Or


Catherina, memor Timothei "Menaechmi" Plauti legere incipientis, primam orationem scaenae recitat in qua quidam servus callidus, nomine enim Peniculus, de modis servorum asservandorum.
Quid ageretis si panem dulcem - quem propinarii affirmaverint malorum frusta habere - emissetis et cum gustavissetis, nulla mala inessent? De hoc dilemma et aliis hodie colloquimur.
Faber, noster amicus e Rusticationibus multis peractis, ad nos se conjungit et sermocinamur nos tres de rebus culinariis ac philosophicis et quid interest inter sumere cibos et sumere sermones.
En Episodion per nonnullas dies amissum quod incidimus mense Septembris et tandem divulgamus. Maerimur de fine aestatis sed etiam consilia nova pro anno accademico capimus.
Lilia e Novo Eboraco nos coniungit ut divulgemus futurum Biduum Novi Eboraci (dic ter!) et de quibusdam pupis, scilicet Puellis Americanis colloquimur.
Vocabulum hodiernum est....lurcare! Colloquimur de lurconibus et quos cibos lurcare solemus. Catherina de dulciolis praedilectis et huic tempori lanni aptissimis narrat; Timotheus de fratre suo alia dulciola lurcanti.
Quae sunt optima huius temporis Aestatis? Persica et pelliculae. Colloquimur de "Odyssey" Christopheri Nolan et praecepta ad Iusculum Persicorum parandum.
Locum iucundissimum a Iohanne Cassiano, monacho qui vixit saeculo quarto P.C.N. , legimus, in quo quidam puerulus crustula, vel "paxamacia" surripit sed furtum suum in perpetuum celare non potest.
Etiamsi biscentesimum episodion celebramus, nil agimus nisi nugamur. De natando, birotis gubernandis, et cibis quos media nocte sumere solemus colloquimur.
Tandem revenimus! De Rusticatione et praecipue de cibis ab archimageiro nostro Iosue parati etenim de amicitia.