Aeneid I.34-49
Vix e conspectu Siculae telluris in altum
vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, 35
cum Iuno, aeternum servans sub pectore vulnus,
haec secum: 'Mene incepto desistere victam,
nec posse Italia Teucrorum avertere regem?
Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
Argivum atque ipsos potuit submergere ponto, 40
unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?
Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem,
disiecitque rates evertitque aequora ventis,
illum expirantem transfixo pectore flammas
turbine corripuit scopuloque infixit acuto. 45
Ast ego, quae divum incedo regina, Iovisque
et soror et coniunx, una cum gente tot annos
bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret
praeterea, aut supplex aris imponet honorem?'
Latin Relative Pronoun Forms
Genitive Cuius Cuius Cuius
Accusative Quem Quam Quod
Genitive Quorum Quarum Quorum
Dative Quibus Quibus Quibus
Accusative Quos Quas Quae
Ablative Quibus Quibus Quibus
---
Support this podcast: https://podcasters.spotify.com/pod/show/brian-gross8/support