
Sign up to save your podcasts
Or


Garrio nimia de cura quam damus quandocumque sit nobis aliquid aliis hominibus ostendendum atque atque de eo quod sit illa nonumquam amittenda.
Iterum adsum et vobis enarro omnia quae in mente habeo : de poesia quam lego, de locis amatis et eos qui irritant, lego Tibullum et Ovidii consilia amatoria ad tempum hodernum applicare conor, atque Horatii carmen praelatum vobis ostendo.
Vobis narro nonnullas historias — terrificas et iucundas — de domo mea et de vicinis meis, atque explico iuramenta Germanica, derido Gallos, feminas et infantes, atque plura alia dico quod audito, profecto subito mihi stellas quinque daturus sive datura sis. Age!
Tandem! Iterum adsum. Post mensem fere silentii et res varias administrandi possum vobis verba mea ostendere, ex nova domo, ex nova terra. Ut semper, de omnia loquor quod in mente venit, de tempore Canadense, de Europa quae sese trans oceanum extensura sit, de foliorum coloribus et aliis de rebus.
Iterum adsum! Ecce episodium Berolini urbe incisum, in aere super oceanum Atlanticum colligatum et Monte Regio in luce editum. Variis de rebus loquor et vobiscum tributum meum Catulli comparto.
Hodie iterum episodium etymologicum. Pergamus de origine verborum loquendi, et hoc tempore vobis explico, unde veniunt CASVS. Profecto episodio audito nullum tibi dubim sit de modo declinandi (si exercitia bene facias certe).
Hodie novum coeptum vobis ostendo! Cum Christina ex "Unde Venit" fecimus episodisum qui inter fines spatio atque temporis venit per rationem novam garriendi a nobis inventam (exaggero paulum certe, sed paulum tantum). Multis de thematibus loquimur, in horto ambulans, prope balneo iacens et sine queis garriens, ut oportet.
Iterum adsum! Hodie loquor variis de rebus, iter alia de verborum originibus quas non iam ad alia verba reducere potest — tantum a sonos puros. Homines praehistoricos imito, strepente respiro. Grammaticis hoc episodium non commendatur.
Iterum experimentum meum facio, me per totum diem (hoc tempore per tres dies) taeniola incidens — domi, in horto, in urbe et aliis in locis. Multum coffeum bibo, clavicordium cano, stultitias dico, et Catulli carmen recito.
Iterum adsum! Variis de rebus loquor, inter alia de injuriis, scitis et inscitis, de responsis, suavibus et acutis, et de humanitate cui hoc interest. Quoque carmina obscaena praelata lego (de id quod, credo, iam non advertendumst).