Street Latin

Street Latin

Download on the App Store

Street Latin episodes

  • De humanitate stulta et hip-hop Romano

    Garrio de aliquid quod inveni in sitio scholae quaedam humanisticae, id vehementer reprehendo, omnibus offendo, lego carmina obscaena et recito carmen Catulli cum pulsum hip-hop. Spero nunc vobis nullum dubium manere de norma qualitatis huius acroamatis.

    8 min
  • De experientia subiectiva et rogatis sine responsis

    Hodie iterum de argumento meo praelato loquor, de experientia primae personae et de illa re quae in philosophia appellatur "qualia" (id quod Latine paulum rarum sonat quia rem ipsam igitur significat). Quoque breviter IAe mentionem facio.


    Si forte plus de argumento scire vis, tibi opera philosophorum Henri Bergson "L'essai sur les données immédiates de la conscience" atque David Chalmers "The Concsious Mind" valde commendo.

    8 min
  • Garritorium: quid sibi vult, magistrum esse?

    Iterum locuti sumus, Christina, Valentinus et ego, in garritorio nostro quod appellatur "Per quadrantem" — itaque, per quindecem minutas de rebus nostris confabulabamur, iter alia de hoc munere tam arcano quod solemos magistrum vocare. Et, certe, de thema meo praelato, id est de experientia subiectiva.


    Vos invito ut eatis ad Spotify et auscultetis acroamata Valentini et Christinae, quia sunt homines subtilissimi et res maximi momenti tractant.

    17 min
  • Garriamus igitur! (Confabulatio cum amicis)

    Hodie non solus sum, sed cum amicis meis! Cum Valentino ex acroamate "Lingua Latina" et Christina ex "Unde venit" novum inceptum constituimus quod apellatur "Aperto microphono" (vel, potius, Valentinus nos benigne invitavit, et nos libenter accepimus). De rebus nostris, de vita nostra loquimur, omnino ex tempore et ex animo.


    Communico itaque vobiscum incisionem confabulationis nostrae.


    Hic etiam ligamina omnia quorum mentionem feci:


    Situs retialis Valentini: https://www.lingualatina.net

    “Lingua Latina” acroama apud Spotify: https://open.spotify.com/show/0Zl9bnBTZ2R6v7TzWb7IJ8?si=d8918693084b4727

    “Unde venit” acroama: https://open.spotify.com/show/5CLBITpVj5XrikC8c9wyuR

    26 min

About Street Latin

From the publisher's feed

Salvete omnes, quo' mo' valete? De rebus nostris hic loquimur, soda'. In via loquimur, non in Senatu, itaque tranquilli sitis, nil est. Hoc est Latinitas vulgaris, imperfecta et moderna, et bene se…