Auditiunculae

Auditiunculae

By James Derrick et Sara Van Der PasEducationLanguage Learning
Download on the App Store

Auditiunculae episodes

  • De Atroci Furto Felium

    rēs in cardine sunt. hoc in acroāmate moneō dē aerumnīs multārum castārum, quae mī scrīpsērunt sē fēlēs quaerere.



    scrībite quaesō ad Legiōnem XIII



    insunt nōnnūllī sonī ab aliīs creātī:


    Old Phone Ringing


    Police Teletype


    Dial Tone


    BT Dial Tone



    catulae photographēma hīc invenītur

    8 min
  • Dan O'Hara
    Quoddam carmen Hibernicum tristissimum
    Olim a Delia Murphy cantatum
    Latine translatum a Iacobo Derrick et Sara Van der Pas
    Ululatum a Iacobo Derrick

    egeō mendīculus
    dedit, dēmpsit Dominus
    restō miser tēctō cārēns Dan O'Hara
    sulphurāta teneō
    dum in nive horreō
    stō hīc igitur nunc animō perfrāctō

    ōh ut Deus amet tē
    emās pyxidem ā mē
    et ōrābit prō tē Dan dē Connemara
    eās vīlī vēnditō
    discessūrus emitō
    ā misellō arātōre Dan O'Hara

    ōlim bene flōruī
    agrōs multōs habuī
    optimī quī umquam datī sunt arātrō
    sed vectīgal poscitur
    domus tam afflīgitur
    ut iam videās mē animō perfrāctō

    diū īnfortūnitās
    pressit et adversitās
    est uxor mihi misera ablāta.
    passim sumus dissitī
    periērunt līberī
    stō hīc igitur nunc animō perfrāctō

    etsī nive horreō
    manum Deī sentiō
    fovet illa cor et frontem Dan O'Harae
    erō mox cum Dominō
    fruar īs quōs dīligō
    atque gaudiīs āmissīs Connemarae
    5 min

About Auditiunculae

From the publisher's feed

An open source Latin language podcast on topics of interest using restored classical pronunciation. This is a project curated by members of