Donald Trump, praesidens Civitatum Americae Unitarum, et Vladimir Putin, praesidens Russiae, de quaestionibus politicis telephonice collocuti sunt. Praecipue de consiliis consultaverunt, quibus programmati nucleari Coreae Septentrionalis intervenirent. Nonnulla verba etiam de relationibus inter Americanos et Russos promovendis commutaverunt. Trump collegae gratias egit, quod in instrumentis communicativis oeconomiam Americanorum nuper laudavisset.
(Saara Honkanen)
Pax in Columbia facta
Conflictus militaris, qui inter regimen Columbiae et bellatores tectos ordinis Farc amplius quinquaginta annos intercedebat, tandem compositus est. Illo bello plus ducenta milia hominum vitam amiserunt. Propositum est, ut arma posita in tres statuas pacis funderentur, quarum una Bogotae, altera Habanae, tertia Novi-Eboraci collocaretur.
(Reijo Pitkäranta)
De regimine Austriae
In Austria, ubi abhinc duos menses comitia parlamentaria facta sunt, novum regimen formatur. Sebastian Kurz, praeses conservativorum nuntiavit inter se et partes dextras extremas de civitate administranda convenisse. Factio libertatis, quo nomine extremistae dextimi se appellant, iam hoc saeculo ineunte duce Georgio Haider regimini Austriae intererat.
(Reijo Pitkäranta)
Comitia praesidentialia
Anno proxime futuro in Finlandia comitia praesidentialia habebuntur, ad quae omnino octo candidati nomen dederunt. Unus eorum est Sauli Niinistö, praesidens hodiernus, qui apud populum tantum gratia valet, ut non multum abesse videatur, quin iam primo suffragio ad munus eligatur.
(Reijo Pitkäranta)
Ovidio ius restitutum
Hoc anno vel futuro duo milia annorum acta sunt, cum Publius Ovidius Naso, poeta Romanus, mortuus est. Constat eum ab imperatore Augusto propter ”carmen et errorem”, ut poeta ipse scripsit, patria expulsum esse. Nunc autem Consilium urbanum Romae decrevit, ut illa poena auferretur et Ovidio nomine linguae liberae ius restitueretur.
(Reijo Pitkäranta)
Bethlehem patria Iesu
Bethlehem, ubi Iesus natus est, est hodie oppidum triginta fere milium incolarum, quod in regione Palaestinensium situm decem chiliometra a Hierosolymis abest. Consilium praesidentis Donald Trump, ut Hierosolyma caput Israelis fiant, Bethlehemitis eo magis displicet, quod metuendum est, ne numerus viatorum in locum natalem Christi venientium propter tumultum politicum deminuatur.
(Reijo Pitkäranta)
De arboribus nataliciis
In Finlandia amplius decies centena milia domuum sunt, in quas ad diem natalem Christi celebrandum abies natalicia comparatur. Quarum decima fere pars originis peregrinae est. Quanti singulae arbores emptoribus constent, in magnitudine, in qualitate, in loco vendendi positum est. Plerique id agere conantur, ut arbor natalicia usque ad festum trium regum viridis remaneat.
(Reijo Pitkäranta)
Lectoribus nostris Bonum diem nativitatis Christi exoptamus!
(Nuntii Latini 22.12.2017)