Die Dominico (28.1.) in Finlandia comitia praesidentialia habita sunt. Omnino octo candidati inter se certabant, quis eorum civitati proximo sexennio praefuturus esset. Victoriam manifestissimam reportavit Sauli Niinistö, praesidens hodiernus, qui paene sexaginta tres centesimas (62,7%) suffragiorum sibi conciliavit. Hic eventus eo sensu historicus erat, quod nunc primum accidit, ut praesidens iam primo suffragio eligeretur
(Reijo Pitkäranta)
Putin inter gratulatores
Moderatores multarum civitatum praesidenti Sauli Niinistö de victoria comitiorum gratulati sunt. Unus eorum erat praesidens Vladimir Putin, qui in salutatione sua animum ad magnam auram popularem, qua ille frueretur, animum advertit. Idem dixit Russiam paratam esse id agere, ut necessitudines inter utramque civitatem intercedentes sustentarentur et stabilitas securitasque corroborarentur.
(Reijo Pitkäranta)
Bellum civile commemoratur
Die Lunae sive die vicesimo septimo huius mensis (27.1.) centum anni acti erant, cum bellum civile in Finlandia exarsit. Eo bello cruento rerum novatores, qui russati dicebantur, adversus albatos sive copias parlamenti et senatus dimicaverunt. Pax restituta est Idibus Maiis (15.5.), postquam duodequadraginta fere milia civium in pugnis vitam amiserunt.
(Reijo Pitkäranta)
Silentium parlamenti triste
Die Veneris septimanae proximae (26.1.) in parlamento Finlandiae silentium triste actum est ad memoriam belli civilis recolendam. Paulo ante praesides omnium factionum suam quisque partem orationis communis recitaverant, ubi concorditer democratiam, reconciliationem, integritatem civitatis defendebant. Sperabant fore, ne patria umquam tantam calamitatem acciperet.
(Reijo Pitkäranta)
Oratio praesidentis Trump
Praesidens Donald Trump congressui Americano orationem de statu nationis habuit. Primum quidem Americanos ad concordiam reconciliandam hortatus est nec non incrementum oeconomicum laudavit. Monuit etiam, quantopere inopia quaestus se praesidente decrevisset et quantum renovatio rei tributariae civibus prodesset. Insuper nuntiavit campum carceralem, qui in Guantanamo est, etiam posthac in usu fore.
(Reijo Pitkäranta)
Oblatio Britannis facta
Moderatores Unionis Europaeae Britannis occasionem e societate Unionis paulatim exeundi obtulerunt. Proposuerunt enim, ut illi usque ad finem anni bis millesimi vicesimi (2020) in mercatu interno manerent et ius libere commeandi haberent. Eodem tempore stipem societatis expenderent et legibus Unionis obtemperarent.
(Reijo Pitkäranta)
De hora aestiva reicienda
Administratores Finlandenses operam daturi sunt, ut consuetudine horae aestivae Unionis Europaeae desistatur. Sententiam ceterarum terrarum et parlamenti Europaei primum explorabunt. Legati parlamentares nostri mense Novembri petitionem civilem huius rei agebant. Quam quidem repudiaverunt, cum hora aestiva directivo Europaeo constituta esset.
(Satu Tuominen)
Nuntii Latini 2.2.2018