Nuntii Latini

Nuntii Latini

By Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis VasintoniensisNewsEducationDaily NewsLanguage Learning
Download on the App Store

Nuntii Latini episodes

  • diē 16º mēnsis Martiī
    Merkel cancellāria quartum

    Angela Merkel rīte creāta est cancellāria Germanōrum quartum: nam factiō sua et Sociālistæ, quibuscum cōnsortium iterum fēcit, fere quadringenta habent in senātū suffrāgia, quōrum trecenta sexāginta et quattuor lāta sunt ut Merkel iterum ēligerētur.  Idem factiōnum cōnsortium ex annō bis millēsimō decimō tertiō Germānos regit, sed adversāriī in senātū sunt mutātī, quia dextra factiō Alternātīva Germānīs dicta, quæ nullam auctōritātem abhinc quattuor annōs consecūta erat, nunc maxima numerō factiō post Christiānōs Populārēs et Sociālistās habētur.

    Propter adversāriōs novōs, novī magistrātūs jam cœpērunt novō mōre sē gerere. Carolus enim Seehofer, novus minister rēbus internīs, dīxit fidem Mahometānōrum nōn esse Germanicam, nec mōrēs Germānōrum esse dēpōnendōs aliēnīs placendī causā.  Prōmīsit porrō sē celerius dēportātūrum esse advenās, quī jus asȳlī falsē sibi vindicārent.

    Pōns dilapsus

    Miāmiæ, ad studiōrum ūniversitātem Flōridānam et Internātiōnālem, pōns novus, novīs et īnsolitīs ædificandī ratiōnibus factus, subitō corruit. Nōn chalybe fortī et levī, ut mōs est in pontibus nostrā ætāte faciendīs, sed deciēs graviōrī et dēbiliōrī lapide sustentātus erat pōns, cuī addita sunt gravia tecta lapidea.  Sex hominēs periērunt.

    Venēficium in Britanniā patrātum

    Sergēius Skripal, ōlim ōtacustēs Russicus quī suōs Britannīs prōdidit itaque in Britanniā nunc versātur, ūnā cum Jūliā fīliā est venēnō pæne necātus.  Britannī referunt venēnum, quod Novichok appellātur, ā Russīs saltem esse inventum, quārē Therēsa May, ministra prīmāria Britannōrum, Russōs venēficiī accūsat.  Incertum autem manet quis et quōmodo et quandō illud venēnum ōtacustæ fīliæque dederit, sed, ultiōnis causā, vīgintī et trēs Russicī lēgātī, quōs Anglī suspicantur esse ōtacustās, ē Britanniā sunt expulsī.

    Nicotīnum interdīcendum

    Scōtius Gottleib, Americānus præfectus ministeriō cibīs medicāmentīsque moderandīs, nuntiāvit sē velle nicotīnum in sigarellīs seu fistulīs nicotiānīs dēminuere.  Nicotīnum, quod in pætō seu tabācō nātūrāliter reperītur, hominēs potest in cupīdinem vel etiam servitūdinem suī addīcere, et fūmus tabācīnus, quem nōnnullī bibunt ut vim nicotīnī consequantur, pulmōnibus est detrimentō.  Itaque magistrātūs volunt efficere ut cōpia nicotīnī in sigarellīs dēminuātur, nē tabācum possit plūrēs cīvēs Americānōs ūsuī suī dēvincīre.

    Gāza Bellinghamiæ exhibita

    Bellinghamiæ in Mūseō Whatcomēnsī exhibentur ūtēnsilia, quālia ad vītam cotidiānam pertinent, sed deaurāta atque gemmīs pretiōsīs exornāta.  Itaque īnspicī potest opus Sidneī Mobell, cui titulus “La garbage can,” quod est receptāculum quisquiliārum sincērō aurō tectum et quadringentī quinquāginta et septem gemmīs lapidibusque decorātum, inter quōs numerantur dūcentī et octō carbunculī, centum sexāginta et quattuor sapphīrī, duodēvīgintī smaragdī, septem adamantēs.  Ostenduntur etiam tēlephōnum gestābile deaurātum dūcentīs et quinquāginta gemmīs fulgēns, et muscipula aurea adamantinō instructa cāseō quō avārissimī mūrēs inescentur, et aurea pyxis cōnservātōria sardīs apta et Russicīs gemmīs crustāta. Longē aliter vīvunt Bellinghamēnsēs, quibus summum bonum vidētur vītam agere simplicem et secundum nātūram.

     

    Quibus dictīs grātiās auditōribus agimus.  Post duās hebdomadēs probātiōnum et fēriārum revertēmur.

    6 min
  • diē 9º mēnsis Martiī
    Americānī et Corēānī Septentriōnālēs dē pāce agunt

    Donaldus Trump, præsēs Americānōrum, nuntiāvit sē cum Kim Jong-un tyrannō Corēānōrum Septentriōnālium mēnse Mājō conventūrum esse dē pāce inter Corēās duās conciliandā.  Legātī Corēānī merīdiōnālēs, quī cum tyrannī ēmissāriīs diū collocūtī sunt, referunt Kim Jong-un dīcere sē velle arma atomica trādere prō pāce et prosperitāte. Nullus præsēs Americānus ante Donaldum ullum tyrannum Corēānum et Septentriōnālem convēnit.

    Dē comitiīs Ītalōrum

    Suffrāgiīs Ītalōrum lātīs numerātīsque, incertum manet quæ factiōnēs regnātūræ sint in Ītaliā.  Factiō populāris, quam quidem sē appellat, cūjus erant pristinī ministrī prīmāriī Paulus Gentilōnius et Henrīcus Letta et Matthæus Renzius, est auctōritāte adeō dēminūta, ut nulla spēs salūtis videātur Renziō restāre.  Factiō vērō Quinque Stellārum tertiam partem suffrāgiōrum accēpit, et partēs dextræ, inter quās numerantur factiōnēs Liga (ōlim Liga Septentriōnālis) et Fortitūdō Ītalica et Fratrēs Ītaliæ appellātæ, etiam tertiam partem accēpērunt.  Quis igitur futūrus sit summus magistrātus, et quæ factiōnēs quālem concordiam inter sē invenīre potuerint ut regimen quoddam compōnant, parum liquet. Ūnum autem certum vidētur: vidēlicet Ītalōs in suum statum et condiciōnem, et præcipuē in suōs pristinōs magistrātūs, īrāscī propter ēgestātem, quam juvenēs quæstū carentēs patiuntur, et propter numerum migrantium, quī in Ītaliam nuper confluxērunt.

    Palātium Cæleste dē cælō dēlabitur

    Tiangong, seu Palātium Cæleste, Prīmum, id est prīma Sinēnsium stātiō quæ circā tellūrem orbēs lustrat, mēnse Martiō exeunte aut Aprīlī ineunte ad terram dēcidet.  Ōlim sperāvērunt Sinēnsēs fore ut possent ē longinquō ēmissiōnibus radiophōnicīs imperāre stātiōnī quæ sē in mare Pācificum præcipitāret, sed annō bis millēsimō sextō decimō stātiō mandātīs radiophōnicīs obœdīre dēsīvit.  Quamvīs igitur doctī, cultōrēs Ūraniæ mūsæ nēsciunt in antecessum vāticinārī utrum in mare an in terram dēlapsūrum sit Tiangong Prīmum.

    Carolus Vīnson nāvis Americāna ad Vietnāmiam appulit

    Americānōrum nāvis, cui nōmen Carolus Vinson, prīma est nāvis aëroplanīgera quæ post bellum Indosinēnse in Vietnāmiā commorātur.  Vietnāmēnsēs Sinēnsium cōnsilia timent quibus illī īnsulas Spratleiānās, quas Vietnāmēnsēs sibi jūre vindicant sed Sinēnsēs possident et castrīs muniunt, et mare īnsulās circumjacēns capere conantur; porrō Vietnāmēnsēs sperant Americānōs posse Sinēnsium cōnātūs restringere.  Nautæ Americānæ quinque diēs Danangæ et in lūdīs cum Vietnāmēnsibus certābunt et orphanōs seu puerōs orbōs visitābunt.

    Bellinghamia ob caffēāriam pōtiōnem notissima

    Commentāriī Nātiōnālēs et Geōgraphicī Bellinghamiam referunt inter urbēs numerō cīvium minōrēs sed caffēā seu pōtiōne Arabicā notissimās.  Dīcunt Bellinghamiam esse paradīsum lītorālem ubi æstāte in marī licet cētōs cōnspicere, hieme dē montibus nartīs prōlabī, tōtō autem annō poscere caffēam lentē stillantem.  Ūnā cum Bellinghamiā etiam referuntur Honolūlū īnsulārum Havaiānārum, Boulder in Colōrātō cīvitāte sīta, Carolinopolis in Virgīniā, necnōn aliæ urbēs propter tam pōtiōnēs quam studia acadēmica laudandæ.

    6 min
  • diē 2º mēnsis Martiī
    Xī Jinping terminum suæ auctōritātis tollere temptat

    Xī Jinping, sine æmulō gubernātor reīpublicæ Sinēnsium, senātuī prōposuit ut lex, quā prohiberētur nē quis summus magistrātus ter creārētur, abrogārētur.  Quā sublātā, licēbit Jinping in perpetuum regnāre.  Lū Kang, ōrātor ministeriī exteriīs negōtiīs præpositī, diurnāriīs explīcāvit prōpositum factum esse “secundum novam rērum condiciōnem et mōrem socialismī, charactēre Sinicō insignis, in nōvā ætāte sustentandī excolendīque.”  Regiminis cēnsōrēs jam cœpērunt locūtiōnēs, ut “vīvat rex” et “ad solium ascendit,” ut quibus tyrannis adumbrārī videātur, ā nuntiīs epistolīsque dēlēre, sed etiam omnem mentiōnem Winnie illīus Pū, ursī pinguis et fictīciī quōcum nōnnullī cīvēs Sinēnsēs cōnferunt Xī Jinping.

    Winnie ille Pu cum Xi Jinping nonnumquam comparātur.

    Guillielmus Graham vītā dēfunctus

    Inter mātūtīnās priōris diēī Mercūriī hōrās, Guillelmus Graham, quī et pastor præsidum et pontifex prōtestantium apud Americānōs vocābātur, in Dominum obdormīvit.  Quem cōnsuluērunt omnēs præsidēs ab Harriō Trūman usque ad Barācam Ōbāmam, is etiam precibus inaugurātiōnis et Guillielmum Clinton et Georgium Bush patrem benedīxit necnon assiduīs colloquiīs suāsit Georgiō Bush fīliō, antequam præsēs est creātus, ut ab omnibus pōtiōnibus inēbriantibus abstinēret.  Contiōnibus sermōnibusque in centum octōginta et quīnque terrīs habitīs ad trīciēs centēna mīlia hominum ad fīdem Christiānam et Ēvangelicam convertisse existimātur.  Vīxit annōs nōnāgintā et novem.

    Cȳrillus Ramaphōsa

    Jacōbō Zūmā dē summā auctōritāte dēpulsō Cȳrillus Ramaphōsa creātus est præsēs Africæ Merīdiōnālis.  Ramaphōsa, jūris perītus et inter dītissimōs cīvēs numerātus, etiam collēgium fossōrum seu metallāriōrum condidit et inter dominōs fuit fodīnārum platineārum.  Inter alia, Ramaphōsa vult agrōs ab agricolīs, quī nunc eōs possident, in pauperum diciōnem transferre.

    Salmō Atlanticus lēgibus interdīcendus

    Senātus Vasintōniēnsium novam lēgem tūlit in salmōnēs Atlanticōs, quōs nōnnullī piscātōrēs etiam ad mare Pācificum lucrī causā pascunt et colunt.  Nam post ducenta mīlia Atlanticōrum salmōnum nuper dē rētibus piscātōrum ēlapsa, cīvēs cœpērunt sollicitārī nē in perīculum venīrent salmōnēs Pācificī.  In Vasintōniā præcipuē in pretiō habentur Pācificī piscēs quī līberē vagantur et bīnīs nōminibus dīcuntur, ut Chinook seu Regiī, Cōhō sīve Argenteī, Gibbī seu Roseī, Sūcæ seu Rubeī.  Atlanticī tamen, quī nullō aliō nōmine perhibentur, tamquam pecudēs in rētibus piscīnīsve coluntur.

    Bellinghamēnsēs polypō valedīcunt

    Bellinghamēnsēs nōn sine tristitiā Mazuī, polypō gigantī et Pācificō, valēdīxērunt.  Mazus enim mēnse Jūniō ad Bellinghamēnse institūtum marīnīs animantibus exhibendīs advēnit, quō tempore fuit tantum quattuor pondō et animōs pellexit præfectōrum institūtō, quibus oblectāmentō fuit polypī alvum digitō scalpere.  Nunc vērō, multīs cancrīs pastus, pondō vīgintī et longitūdine duodecim pedum Mazus inter īnsulās Sanctī Jōannis, quæ inter Vasintōniam et Vancuverium īnsulam jacent, plēnā fruitur lībertāte, ut nātūra genetrix omnibus suīs intendit.

    5 min
  • Diē 8º mēnsis Decembris
    Britannī assassīniī reī

    Duo Britannī, Naa’imur Zakarijah Rahman Londoniēnsis et Mohammed Aquib Imran Birminghamiēnsis, diē Mercūriī accūsātī sunt assassīniī affectātī.  Conjūrātī feruntur voluisse in ædēs Therēsæ Mājæ, ministræ prīmāriæ Britannōrum, māteriā displōsīvā perfodere atque inter tumultum Mājam ipsam pugiōnibus occīdere.

    Americānī Hierosolyma agnōscunt

    Absolvit Donaldus Trump diē Mercuriī id, quod sæculō vīcēsimō cēnsuerat Senātus et prōmīserant Guillelmus Clinton et Georgius Bush et Barācus Ōbāma, vidēlicet ut Hierosolyma agnōscerētur ūna urbs indīvīsa ac caput totīus Isrāēlis.  Nam præsēs Americānus ēdīxit sedem legātiōnis ad Isrāēlītās missæ, nunc Vernicollī sitam, Hierosolyma mōtum īrī.  Benjamin Netanjāhu, summus magistrātus Isrāēlītārum, grātiās ēgit Præsidī Americānōrum et prōmīsit suōs semper actūrum, ut lībertas et tolerantia religiōnum, et Jūdæōrum et Christiānōrum et Mahometānōrum, conservārentur.  Recep Tayyip Erdoğan, præsēs Turcārum, minātus est sē lēgātōs suōs revocātūrum tam ab Isrāel quam ab Americā; Sȳrōrum lēgātī dīxērunt cōnsīlium Americānum esse culmen scelerum, quibus Palæstīna occupārētur et Palæstīnī dispellerentur.  Manuel Hassassian, lēgātus Palæstīnōrum ad Britannōs, diurnāriīs Britannicīs dīxit præsidem Americānum bellum indicāsse in Orientem et in deciēs quīntiēs mīliēs centēna mīlia Mahometānōrum et mīliēs centēna mīlia Christiānōrum quī nollent templa sacrāriaque in diciōnem Jūdæōrum venīre.

    Russī certāminibus Olympiīs exclūsī

    Russīs, apud quōs annō bis millēsimō quartō decimō lūdī Olympiī erant celebrātī, nōn licēbit annō proximō in Corēā Merīdiōnālī certāre.  Nullī āthlētæ Russī aderunt, nec vexillum Russōrum in ullīs cærimōniīs ostendētur, neque hymnus patrius Russōrum audiētur, nec licēbit magistrātibus Russīs certāmina spectāre.  Sī quis āthlēta Russicus impetrāverit ut sibi liceat tamquam hominī prīvātō certāre, tunicam geret nullīus reīpūblicæ, neque ulla victōria Russīs adscrībētur.  Russī enim culpantur propter abūsum medicāmentōrum, quibus āthlētæ citius, altius, fortius, quam sinit natūra, certāre possint.

    Bellinghamia abundat cervesiā

    Novum brācīnum, sīve taberna ubi cervesia parātur, diē Jōvis cœpit zȳthum apud Bellinghamēnsēs vendere.  Melvin Brewing, societas braxatōria Viomingāna, apud Vasintōniēnsēs prīmum quattuor genera cervesiæ, mox plūra faciet et vendet; quī poterint ostendere sē nartīs dē Baker monte dēscendisse, eōdem diē in brācīnō Melviniānō bibent pretiō quinque dollārīs dēminūtō.  Bellinghamia, quamvis urbs nōn multīs sit nōta, nihilōminus inter hominēs cervesiārum cognōscentēs jam est præclāra propter numerum et dīversitātem brācīnōrum, inter quæ numerantur Aslan et Boundary Bay et Chuckanut et Kulshan et Stones Throw et Wander: nam Bellinghamēnsēs solēbant in brācīnīs cēnāre etiam antequam tālis ratiō bibendī (sīve vīvendī) cœpit in pretiō habērī.

    Quibus dictīs grātiās auditōribus agimus.  Mox nōs incipiēmus fēriās agere hiemālēs, quārē nunc exoptāmus ut vōs fēlīcitāte et pāce et amōre fruāminī atque in proximum annum valeātis.

    5 min
  • Kalendis Decembribus
    Merkel cum Sociālistīs agit

    Suffrāgiīs mēnse Septembrī lātīs, Germānī magistrātibus adhuc carent.  Cum nulla factiō plāne dominārētur sed majōrēs partēs essent dēminūtæ, trēs, vidēlicet factiō Christiāna Populārisque, ad quam pertinet Angela Merkel ipsa, et Populāris Lībera et Viridis, inter sē agēbant dē auctōritāte honōribusque partiendīs.  Nunc vērō incipiunt Christiānī Populārēsque cum Sociālistīs, quōrum dux est Martīnus Schulz, agere dē vīribus conjungendīs.

    Mugābē homō prīvātus

    Robertus Mugābē, quī usque ad hunc mēnsem Zimbabuæ præfuerat, ā mīlitibus comprehēnsus usque ad diem Martis recusāvit quōminus magistrātum dēpōneret.  Exercitus enim et senātōrēs ægrē ferēbant, quod Mugābē vidēbātur Grātiam uxōrem ideō ad honōrēs prōmōvēre ut sibi fieret successōrī et Zimbabuēnsibus tyrannæ.  Diē Martis munere sē abdicāvit, cum impetrāvisset sibi et præmium, quod ad centiēs centēna mīlia dollarōrum valet, et salārium singulīs mēnsibus sibi pūblicō impēnsō solvendum et, quod maximī momentī erat, lēgem oblīviōnis, nē ante actārum rērum accūsārētur.  Mugābē, annōs nōnāgintā et trēs nātus, ætāte prōvectissimus est omnium principum et magistrātuum quī nostrō sæculō auctōritātem exercent, et Zimbabuam moderātus est annōs trīgintā et septem.

    Saudiānī nōbilēs comprehēnsī

    In Arabiā Saudiānā, nōnnullī principēs, nōbilēs, magnātēs dōnōrum acceptōrum accūsātī et comprehēnsī sunt ā Mahometō bin Salman principe, quī proximus fertur ad rēgiam auctōritātem accessūrus.  Prō magnā pecūniā nōnnullī jam libertāte fruuntur, ut Mutaib bin Abdullah, pristinī rēgis fīlius, quī mīliardum sīve deciēs mīliēs centēna mīlia dollarōrum solvit ut crīmine purgārētur.  Bandar bin Sultan princeps, quī annō bis millēsimō prīmō cōnfessus est magnam pecūniam esse dōnīs ad dīvitēs potius quam ad bonum commūne et pūblicum dīversam, etiam inter comprehēnsōs numerātur.

    Dē Vasintōniēnsium vīnīs spūmantibus

    Mēnsibus hiemālibus appropinquantibus gaudent mercātōrēs spūmantium vīnōrum in Vasintōniā, ubi vīneæ nunc quasi aureā ætāte fruuntur.  Nam ā līneā æquinoctiālī distat Bellinghamia fere tot gradūs quot Campānia Gallōrum, sed diēbus æstīvīs sōl calidior apud nōs ūvās fovet, et noctibus lūna frīgidior eās amplectitur, quibus cælestibus auxiliīs fructus ad plēnam mātūritātem pervenīre potest cūjus acidulus sapor conservātur.  Etiam iīsdem generibus ūvārum et modō fermentātiōnis ūtuntur Vasintōniēnses ac Campāniēnses, sed vīnum Vasintōniānum dīmidiō vēnit.

    5 min
  • Diē 3º mēnsis Novembris
    Latrōnēs in Sȳriā ad fīnem perdūcuntur

    Exercitus Sȳrōrum refert latrōnēs, quī sēsē ISIS vocant, dē mājōribus prōpugnāculīs Sȳriīs esse dēbellātōs. In Deir al-Zour, ultimam urbem quæ sub diciōne latrōnum subjecta manēbat, nunc ā Sȳrīs, Russīs, Persīs sociātīs est pax imposita. Ex utrāque parte, tam in Sȳriā quam in Babylōniā, hostēs hūmānī generis nunc cohibentur, comprimuntur, dēbellantur.

    Nova præsēs Catalaunōrum

    Soraya Sáenz de Santamaría creāta est præses Catalaunōrum, quōrum magistrātūs senātōrēsque nuper temptāvērunt ab Hispānīs dēscīscere. Dūcibus seditiōnis ab omnibus honōribus officiīsque āmōtīs, Sáenz de Santamaría facta est prīma fēmina, quæ Catalaunīs præsit. Carolus Puigdemont, prīstinus præses, nunc Bruxellīs versātur, nē reus fiat læsæ reīpublicæ; nōndum vērō asȳlum petīvit, sed aliī conjūrātī vinculīs in Hispāniā tenentur. Diē vīcēsimō prīmō mēnsis Decembris Catalaunī dēnuō sibi ēligent senātōrēs, unde novī magistrātūs creābuntur.

    Hiems adest Bellinghamēnsibus

    Nōnnullæ viæ montānæ prope Bellinghamiam jam ineunte mēnse Novembrī clausæ sunt, cum prīmīs hujus annī nivibus regiō obtegitur. Baker mōns, ubi ars nartandī ā Bellinghamēnsibus exercētur, ad novem pedēs nivium exspectat. Per cælum suprā mare Pacificum prōtenduntur nūbēs niviferæ, quās hariolī imbrium et nivium “flūmen cæleste” vocant, quīnquiēns millēna mīlia passuum longitūdine. Bellinghamia jam pulcherrimīs ornāmentīs hiemālibus honestātur et sub nivibus quasi sub lōdīce albā ac lūcidā hodiē jacet.

    Occidentalis studiorum universitas Vasintoniensis nivibus obruitur hodie.

    4 min
  • Diē 27º mēnsis Octōbris
    De lībertāte Catalaunōrum

    Suffrāgiīs populāribus dē lībertāte jam lātīs, senātus quoque Catalaunōrum hodiē cēnsuit jugum Hispanōrum excutiendum.  Mariānus Rajoy dux Hispānōrum per brevem nuntiolum apud Twitter respondit rēgimen actūrum, ut vīs legum Hispānōrum apud Catalaunōs restituerētur.  Senātus porrō Hispanōrum cēnsuit auctōritātem Catalaunōrum abolendam, nē suī jūris essent.  Fora Hispānōrum in tumultum hodiē dēscendērunt: ubi fænus syngraphōrum magnoperē augēbātur et pretia sortium dēminuēbantur.

    Rēx Siamōrum Cremātus

    Rama ejus nōminis Nōnus, quī etiam Bhumibol Magnus appellābātur, rēx Siamōrum sīve Thailandiæ, abhinc annō vitā est dēfunctus post regnum septuāginta annōrum.  Virtūtibus nōtissimus atque etiam artium Mūsārum perītus, Rama Nōnus suīs subjectīs fuit et amantissimus et amātissimus; per annum integrum plangēbātur et ā centiēns centēnīs millibus hominum est vīsitātus; hāc hebdomade tandem aliquandō cremātus est, adstantibus rēgibus principibusque ut Sofiā rēgīnā Hispanōrum, Andrēā principe Britannōrum, Christiānō Wulff pristinō præside Germānōrum.  Præfuit rītibus Rama Decimus Nōnī fīlius, rēx Siamōrum.

    De opiī abūsō reprimendō

    Donaldus Trump, Præses Reipūblicæ, diē Jōvis ēdīxit salūtem commūnem in perīculum propter venēna ex opiō facta esse adductam.  Venēnō enim, quod medicī dare solent ad dolōrem corporis reprimendum, tot hominēs sine modō, nisi ultimō illō mortālitātis, abūtēbantur ad dolōrem tam corporis quam animī adversā fortūnā gravātī compescendum, ut plūrēs cīvēs jam referantur papāvereō venēnō esse necātī quam mīlitēs in bellō Indōsinēnsī interfectī.

    Glīscit Bellinghamia

    Glīscit Bellinghamia, ubi, secundum magistrātūs, ē vīcēnīs cīvibus singulī tantum quæstū carent.  Itek societās opificum novam officīnam aperuit in viā Cornwallis, ubi tabulās jam facit quæ radiōs sōlis in pūram vim ēlectricam reddunt.  In aliīs officīnīs fabrīlibus tam veteribus quam novīs octingentī opificēs honestā mercēde conductī sunt quī dīversa bona parent vēnālia.  Flōret igitur commercium Bellinghamēnsium quōrum opificēs artificēsque dītantur.

    4 min
  • Diē 20º mēnsis Octōbris
    Commūnistæ Sinēnsēs congrediuntur

    Sinēnsium factiō Commūnistica, Pecīnō congressa, dē stātū Sinēnsium rērumque futūrārum dēlīberat. Xi Jinping, prīnceps Sinēnsium, trēs hōrās et dīmidiam contiōnātus est dē exercitū rōborandō, dē avāritiā magistrātuum cohibendā, dē cīvium regimen factiōnemve in culpam vocantium lībertāte dīcendī præcīdendā. Ējus imperium quīnque annōs prōrogātum īrī putātur.

    Eurōpa populāribus suffrāgiīs quatitur

    Nuper inter multās gentēs Eurōpæās suffrāgia lāta sunt, quibus stātūs rērum pūblicārum quatiuntur. In Austriā, Sebastiānus Kurz, juvenis trīginta et ūnum annōs nātus Factiōnem Populārem, quæ ad partēs dextrās tendit, ad victōriam dūxit. Catalaunī conātī sunt suffragiīs populāribus dēcernere utrum lībertātem sibi vindicārent an Hispānīs essent dictō audientēs; sed regimen Matritēnse, ut cuī Catalaunōrum plēbiscītum videātur speciēs sēditiōnis, urnās comitiālēs abstulērunt et prōmōtōrēs lībertātis comprehēnsōs vinculīs tenent.

    Latrōnēs Raqqā expulsī

    Latrōnēs Mahometānī, quī ōlim dictitābant sē chalīfatum sīve imperium sibi in Sȳriā et Chaldæā condidisse, ē Syrōrum urbe Raqqā dictā, capite ējusdem imperiī, sunt ā sociīs Americānōrum post prœlium quattuor mēnsium expulsī. Latrōnēs, quī sēsē ISIS appellāvērūnt, annō bis millēsimō quartō decimō urbem cēperant et trēs annōs in illā urbe regnāvērunt.

    Lummī novum īnsigne sculpunt

    Lummī sīve Populus Maris, quæ gēns prope Bellinghamiam patriam suī jūris intrā fīnēs Americānōrum habet, īnsigne exhibet et ad variās urbēs mittet, quō cīvium animī ad ea perīcula, quæ silvīs et flūminibus et maribus imminent, contemplanda vertantur. Tālia īnsignia, quæ totem vocantur, Indiānī dē singulīs arborum truncīs sculpunt et pigmentīs colōrant et imaginibus hominum animāliumque ornant. Hōc in īnsignī, ā capite ad calcem, cōnspiciuntur vir intrā lūnam sedēns et ante ignem precēs effundēns, deinde hominēs variārum gentium quī eandem habent speciem nisi colōrem, tandem fābula ursī nimis avārī, quī, cum nimiam vim salmōnum glūtīvisset, parum relīquit quō habēret, unde ipse posteā vescerētur.

    4 min
  • diē 27º mēnsis Aprīlis
    Dē suffragiīs terrōreque Gallicīs

    Diē Sōlis victōrēs in Gallōrum certāmine suffragiōrum evāsērunt Emmanuēl Macron ac Marīna Le Pen, quī septimō diē mēnsis Maiī inter sē certābunt ad summum magistrātum obtinendum.

    Etiam in Galliā Karim Cherufi, vir quī mēnsē Februāriō multīs pugiōnibus armatus comprehēnsus erat cum suspectus haberētur scelerum in custōdēs pūblicōs mōliendōrum, idem sclopō armātus diē Iovis inter monumenta Campōrum Ēlysiōrum, quæ est nōtissima via et quasi medulla Lutetiæ Parīsiōrum, ūnum custōdem interfēcit, duōs aliōs vulnerāvit.  Iuxtā latrōnis corpus repertum est epīstolium in quō ISIS sīve Rēs Pūblica Islamica est laudāta. Nē quid detrimentī Rēs Pūblica Gallōrum caperet, magistrātūs Gallī ēdīxērunt extrēmum adhuc manēre perīculum, in quod annō priōre magistrātūs indīxērunt Galliam iniisse; itaque sē vīsūrum esse nē quid malī fieret dum suffragia dēnuō ferrentur nēve usque ad decimum quartum diem mēnsis Iūliī, quō Gallī solent suam lībertātem sollemnibus rītibus celebrāre.

    Germānī dēnuō oppugnantur

    Tremoniæ autoræda longa, quā vehēbātur grex pedifollicus, displōsa est diē Martis priōris hebdomadis.  Chaldæus vīgintī et sex annōs nātus, ob suspīciōnem reī patrātæ est ā custōdibus pūblicīs comprehēnsus, sed nunc putātur alia scelera mōlītus esse neque hunc ipsum impetum fēcisse; ternae epistolae prope pyrobolōs displōsōs indicant auctōrem in nōmine deī Mahometānōrum ēgisse, postulant etiam ut Germānī ā bellō Sȳriacō sē abstineant atque Americānōs dē suīs fīnibus ēiiciant.

    De rædīs volantibus

    Mēnse Septembre præfectī societātis negotiātōriæ Uber dictæ nuntiāvērunt sēsē velle efficere ut rædæ nōn per viās terrestrēs gubernārentur sed per cælum volārent. Hāc vērō hebdomade eadem societas nuntiāvit perīculum sē factūram esse rædārum volantium intrā trēs annōs. Iam operam dant artificēs ējusdem societātis ad terrestria vehicula paranda, quæ sine hūmānā arte sēmet ipsa moderantur ac gubernant.

    4 min
  • diē 7º mēnsis Aprīlis
    Americānī Sȳrōs missilibus oppugnant

    Navēs Americānae ūndēsexāgintā missilia in castra āēria Sȳriāna mīsērunt. Talal Barazi praefectus Homs prōvinciae diurnariīs dīxit quinque interfectōs, septem vulnerātōs esse. Geofrīdus Davis, ōrātor exercitūs Americānī, nuntiāvit mīlitēs Russōs, quī solērent in iīsdem castrīs versārī, praemonitōs āfuisse dum castra oppugnārentur; Americānōs cūram adhibuisse quō vītārent nē multī Sȳrī Russīve occīderentur. Impetus factus est ut regimen Sȳrum pūnīrētur propter ēius ūsum armōrum chemicōrum, quae secundum cōnsilium annō bis millēsimō tertiō decimō inter Americānōs et Russōs et Sȳrōs pactum fuērunt annō īnsequente abicienda ac dēlenda; sed diē Martis septuāgintā Sȳrī in oppidō septentriōnālī Khan Sheikhoun dictō prōhibitīs armīs chemicīs periērunt.

    Xi Americam vīsitat

    Xi Jinping, praesēs Sinēnsium, in Flōridam cīvitātem iter fēcit ubi cum Donaldō Triumphō praeside Reīpūblicae dē commerciō colloquitur necnōn dē periculīs atomicīs, quibus minātur Kim Jong-un tyrannus Coreānōrum Boreālium. Xi biduum apud Donaldum versābitur in ēius villā maritimā cui nōmen Mare ad Lacum.

    Clādēs Stockholmiae patrāta

    Diē Veneris Stockholmiae virī trēs, ē quibus ūnum custōdēs pūblicī adhūc quaerunt, raedam onerāriam in pantopōlium dīrēxērunt, ubi nonnullōs occīdērunt, aliōs vulnerāvērunt. Stephanus Lofven minister prīmārius Suētōrum nuntiāvit impetum esse tromocratōrum. Scelera cōnsimilia gesta sunt aliīs in urbibus Europaeīs, ut Berolīnī ubi raeda onerāria in forum Nātālīcium dīrecta est ut laetī et festī diēs metū terrōreque conspurcārentur. Londīniī abhinc duās hebdomadēs Khalid Masood suam raedam in peditēs illīdit, deinde senātum Britannōrum oppugnāre temptāvit.

    Britannia ā Confoederātiōne Eurōpaeā dēsciscētur

    Ante diem quartum Kalendās Aprīlēs Therēsa May, prīmāria ministra Britannōrum Bruxellēnsēs magistratūs per epistolam rīte certiōrēs fēcit regnum Britannōrum ā Confoederātiōne Eurōpaeā esse intrā biennium dēscītūrum. Negōtiātōrēs argentāriīque Britannī volunt commerciō vectigālibus līberō cum Eurōpaeīs fruī, quod magistrātūs Eurōpaeī negant fierī posse nisī Britannī etiam permittant Europaeīs profugīsque licentiam in Britanniam sine impedimentō ingrediendī. Dē illā vērō condiciōne praecipuē queruntur Britannī. Itaque duōs annōs internuntiī utrīusque partis conābuntur dē commerciō et iūre migrātiōnis inter sē paciscī. Iōannēs Claudius autem Iuncker, praesēs Confoederātiōne Eurōpaeā, in ōrātiōne Melitae habitā, Americānōs in culpam ob Britannōs dēsciscentēs vocāvit et minātus est sēsē actūrum esse ut Ōhiō cīvitās atque Austinopolis urbs Texiae cīvitātis ā Rēpūblicā Americānōrum dēscītūrōs. Juncker nōtissimus iam est propter colloquium cum Gallīs diurnāriīs priōre annō habitum, quō negāvit sē nimium vīnī bibere; ipse vērō inter idem colloquium pocula vīnī Campānēnsis hausit quattuor.

    Festī diēs tulipīs dicātī celebrantur

    Tōtum mēnsem Aprīlem celebrantur tulipae, flōrēs quibus vallis Skagit dicta eō annī tempore laetātur. Campī per Nātūrae deae benignitātem tulipīs ornātī per totam vallem patēbunt vīsitantibus, quī etiam invītābuntur ut salmōnibus et cervisiā et vīnō et aliīs Vasintōniēnsium oblectāmentīs fruantur.

    6 min

About Nuntii Latini

From the publisher's feed

Nuntii Latini Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

More shows like Nuntii Latini

Secunda Mensa by Secunda Mensa

Secunda Mensa

17 Listeners

The Rest Is Politics by Goalhanger

The Rest Is Politics

3,023 Listeners

Rem Tene! by Rem Tene!

Rem Tene!

19 Listeners

Rara avis by Rara avis

Rara avis

13 Listeners