
Sign up to save your podcasts
Or


Donaldus Trump, praeses Americānōrum, iussit portōria in mercēs Sīnēnsium imposita augērī, quibus auctīs Sīnēnsēs invicem portōria sua amplificāvērunt. Americānī enim queruntur Sīnēnsēs malīs dolīs ūsōs esse quō superiōrēs in mercātū ēvāderent, et Sīnēnsēs invicem queruntur Americānōs invidiā mōtōs conārī portōriīs industriam Sīnēnsem pūnīre. Diē Mercuriī Americānī etiam prohibuērunt nē suae societātēs negōtiātōriae commercium habērent cum Huawei, quae societas Sīnēnsis in rēbus ēlectronicīs plūrimum pollet, nē Sīnēnsēs possent tālibus rātiōnibus speculārī et perscrūtārī ea quae in Americā gererentur. Quā in rē cum Donaldō Trump etiam consentīre vidētur factiō Dēmocratica, quae, cum speculātōrēs Russicōs culpāvisset propter damna in certāminibus suffrāgātōriīs passa suōs iam monuit nē quis ullā machinulā ēlectronicā ā Huawei factā uterētur.
Quattuor nāvēs petroleāriae ad lītus Ūnītārum Phȳlarchiārum Arabum damnum tulērunt in sinū Persicō, ubi Americānī suspicantur Persās īnsidiās nāutīs innocentibus posuisse. Norvegiēnsēs, Arabēs Saudiānī, et Ūnītae Phȳlarchiae Arabum rīte atque ūnanimēs questī sunt coram Coetū Ūnītārum Nātiōnum nāvēs suās esse oppugnātās, quō facinore perīclitārentur salus securitāsque commerciī nāviumque omnium gentium. Ferē eōdem tempore rebellēs Houthiānī, quī auxiliō Persārum frētī bellum intestīnum in Iemeniā gerunt, ductum petroleārium intrā fīnēs Arabum Saudiānōrum āēroplānīs automatīs oppugnāvērunt. Propter perīculum, quod ā Persiā ortum esse fertur, Americānī lēgātōs suōs dē Iraquiā dēduxērunt. Germānī porrō Batāvīque mīlitēs dēsīvērunt cōpiās Iraquiānās exercēre.
Iōsēphus Antōnius Urrutikoetxea, sīve Iosēphus Ternēra, quī latrōnibus Vasconibus praefuit et caedis terrōris prōmōvendī causā accūsātus septendecim annōs tam Hispānōs quam Gallōs fūgit, vinculīs Gallicīs nunc tenētur, ubi iamdudum damnātus erat ut octō annōs in carcere dēgeret. Hispānī quoque volent eum in iūs vocāre. Annō bis millēsimō duodēvīcēsimō Ternērae vox radiophōnicē nuntiāvit ETA, coniūrātōs latrōnēs, quī terrōre caedeque cōnābantur patriam terram Vasconibus vindicāre, esse dissolūtōs.
Robertus Hawke, ōlim minister prīmārius Austrāliānōrum, annōs ūndēnōnāginta vīxit. Quartum creātus est summus magitrātus et populō fuit cārus. Discipulus cum esset Oxōniēnsis, conscrīptus est inter annālēs eōrum, quae facinora inaudīta gessērunt, quia intrā ūndecim secundās partēs temporis duōs sextāriōs et hēmīnam cerevisiae exhausit. At annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō, cum in senātum Austrāliānum conscrīberētur, coram populō temētum improbāvit iūrāns sē fore abstēmium.
Britannī, quī ōlim putābant sē ab Ūniōne Eurōpaeā dēscītūrōs, adhūc, “flextēnsiōne” seu dilātiōne datā in illā Ūniōne manent. Nēmō hāc hebdomade potuit gubernāculum regnī Britannōrum abripere Therēsiae Māiae, quae pergit summum magistrātum obtinēre. Mēnse Iūniō ineunte, eōdem tempore quō Therēsia Māia Donaldum Trump praesidem Americānum hospitāliter nec sine contrōversiā excipiet, quartum illa prōpositūra est senātuī Britannōrum cōnsilium iam ter sprētum, quō Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscīscat. Propter flextēnsiōnem, quā Britannia adhūc est in Eurōpā, necesse erit Britannīs ēligere senātōrēs Eurōpaeōs, quamquam incertum est an Britannia tunc particeps futūra sit Ūniōnis Eurōpaeae. Quō in certāmine putātur Nigellus Farage, quī Eurōscepticus Eurōpaeōrum Ūniōnī adversātur, longē superātūrus factiōnem rēbus conservandīs, ad quam pertinet Therēsia Māia.
Duo gregēs mūsicōrum, quōrum uterque Bellinghamiae ad Occidentālem studiōrum Ūniversitatem Vasintōniēnse
Per Tāprobānem īnsulam sex impetūs in ecclēsiās dēversōriaque sunt a latrōnibus factī, quī mortem sibi ideō conscīvērunt ut displōdendō possent quam plūrimōs trucīdāre Christifidēlēs, quī tunc missam Paschālem celebrābant aut in dēversōriīs ientāculum Paschāle sūmēbant. Vīcēsima enim pars Tāprobānēnsium fidem colit Rōmānam. Trecentī et quīnquāginta hominēs dēsīderantur, et quingentī sunt laesī. Tabernārius, quī testis oculātus vīdit ecclēsiam Dīvī Antōniī excīdī, dīxit flūmen fuisse cruōris et favillam tamquam nivem caelitus cecidisse. Post impetūs illōs aliī latrōnēs sē dīrūpērunt nē possent ā custōdibus pūblicīs comprehendī. Sexāginta aliī comprehēnsī sunt, quī coniūrātī esse feruntur ut terrōrem prōmōvērent. Islāmica Cīvitas, quæ dēvicta et ē suīs terrīs expulsa pergit sē appellāre, prōfitētur suōs latrōnēs caedēs perpatrāvisse.
In Galliā, hebdomade vīcēsimā tertiā, ad trīginta mīlia plēbēiōrum cīvium vestibus galbinīs indūtōrum reclāmāvērunt. Cum patriciī festīnent ingentem pecūniam prōmittere ut ecclēsia cathedrālis Nostrae Dominae restaurētur, plēbēiī queruntur sē carēre facultātibus, quibus familiās suās alant; sibi vidērī magistrātūs opificibus auferre ac dīvitibus dōnāre. Ecclēsiā ardente, Emmanuel Macron, summus magistrātus Gallōrum, cēnsuit differendam esse ōrātiōnem, quā reclāmantibus respondēret et prōmitteret sē actūrum, ut tribūtum in opificēs impositum dēminuerētur, nēve rusticī lūdī litterārum nēve valētūdināria clauderentur. Schola vērō Reīpūblicae Administrandae claudētur, quippe cūius īnformātiōne patriciī magistrātūs putentur ab animīs plēbēiōrum cīvium dissociārī.
In Sarmatiā sīve Ucrainā, cīvēs novum sibi fēcērunt praesidem Vladimīrum Zelensky histriōnem comicum, quī in spectaculō televīsificō praesidis partem ēgit. Petrus Poroshenkō, quī in certāmine victus est, ōlim bellāriola fēcit, deinde annō bis millēsimō decimō quartō, Victōriō Yanukovych tyrannō expulsō, Sarmatās in lībertātem dūxit. At Poroshenkō praeside nova lībertas sēcum cīvibus tulit pretia aucta neque aucta salāria, quārē multī dē plēbe queruntur.
In Sūdāniā, ubi Omar al-Bashir tyrannus post trīgintā annōs est ā mīlitibus comprehēnsus ēiusdemque auctōritas ad fīnem perductus, sacculī, riscī, sarcinae mīrum in modum pecūniae plēnae repertae sunt in domō tyrannī. Ad sexāgiēns centēna mīlia nummōrum Eurōpaeōrum et quinquāgiēns mīliēns centēna mīlia nummōrum Sūdāniēnsium condita erant variīs in arcīs saccīsque. Al-Bashir vinculīs continētur, dum mīlitēs et cīvēs inter sē certant dē novā rēpūblicā constituendā. Propter nēfanda facinora, quae iussū tyrannī in regiōne occidentālī Darfur appellātā, Omnium Gentium Tribūnal Crīmināle petit ut al-Bashir sibi trādātur; porrō Sūdānia, al-Bashir tyrannō, ab Americānīs conscrīpta est inter regimina quae terrōrem prōmōvent, quārē omne commercium inter Americam et Sūdāniam est interdictum.
Britannī, quī ab Ūniōne Eurōpaeā mēnse Martiō exeunte dēscītūrī erant, adhūc manent in illā Ūniōne, et nēmo factiōnis dextrae officium Terēsiae Maiae usurpāvit. At ūna inter rēs Britannicās est nova: nam Nigellus Farrage, senātor Eurōpaeus quī strenuē conātus est efficere ut Britannī dē Ūniōne dissociārentur, novam factiōnem Brexeundō prōmōvendō condidit quae candidātōs prōpōneret in comitiīs Eurōpaeīs mēnse Māiō habendīs. Secundum explōrātōrēs opiniōnum seu doctōs hominēs, quōrum est voluntātem populī metīrī, novissima illa factiō Brexeundō prōmōvendō plūs quam quartam partem suffrāgiōrum capiet et maximam partem senātōrum ad cūriam Eurōpaeam mittendōrum obtinēbit… sī comitia habita erunt. Adhūc enim nōn liquet an Britannia mēnse Māiō particeps futūra sit senātūs Eurōpaeī.
Lutetiae Parīsiōrum nōtissima ecclēsia cathedrālis Nostrae Dominae arsit. Flammae novem hōrās fervērunt. Nōbilēs et potentēs, inter quōs numerantur Bernardus Arnault et Franciscus Henrīcus Pinault, iam opēs prōmittunt, quibus damna sarciantur atque ecclēsia reficiātur. Emmanuēl Macron, praeses Gallōrum, dīxit sē velle ecclēsiam nōn sōlum redintegrāre sed etiam pulchriōrem facere, et omnia intrā quinque annōs absolvere. Clādēs, quamvīs mala, nōn tamen inaudīta est in Galliā. Mēnse enim Martiō, ecclēsia Sanctī Sulpiciī, quam nulla ecclēsia Lutetiāna nisi illa Nostrae Dominae magnitūdine superat, dētrīmentum est flammīs passa, et annō bis millēsimō duodēvīcēsimō bīnae ecclēsiae singulīs diēbus in Galliā sunt ab hominibus violātae.
In Libyā geritur bellum cīvīle. Nam ex annō bis millēsimō ūndecimō, quō Gallī aliīs gentibus suāsērunt Muammārum Gaddāfī tyrannum Libycōrum esse dēbellandum, nulla rēs pūblica potest auctōritātem exercēre tōtam per terram, sed Libya inter factiōnēs et latrōnēs potius dīvidēbātur. Sed Khalīfa Haftar, cīvis Americānus quī negōtia clandestīna diū ēgit, exercitum in Libyā sibi comparāvit et sē praebuit imperātōrem aliīs factiōnum dūcibus longē callidiōrem. Nunc igitur intrā paucōs diēs ēius exercitus ad portas Tripolitānās pervēnit et conātur regimen Tripolitānum, quod favōre Ūnītārum Nātiōnum fruitur, vincere. In coetū illārum Ūnītārum Nātiōnum, Russī vetuērunt nē Concilium Sēcūritātī Tuendae iubēret Khālīfam Haftar dēsinere bellum in regimen Tripolitānum gerere. Praesidium porrō Americānum, quod lēgātōs Tripolī tuēbātur, dēductum est, nē Americānī mīlitēs inter factiōnēs proeliantēs venīrent.
Ākīhītō, imperātor Iāpōnicus, et Mīchīkō uxor, quī sexagintā annōs in mātrimōniō coniuguntur, sollemnem memōriam nuptiālis diēī celebrāvērunt. Nam diē decimō mēnsis Aprīlis, annō millēsimō nōngentēsimō ūndēsexāgēsimō nuptiās fēcērunt. Ākīhītō prīmus est imperātor quī plēbēiam dūxit; Mīchīkō uxor etiam fidem profitētur Rōmānam. Dīxit Ākīhītō, vōce amōre tremulā, sē sincērās grātiās agere Imperātrīcī, quae ōlim populāris esset sed dignāta esset sēcum vītae viam metīrī et sexāgintā annōs ministrāre tam famīliae imperiālī quam populō Iāpōnicō. Mēnse Aprīlī exeunte Ākīhītō sē imperiō est abdicātūrus, quō tempore saeculum Heisei, seu “pācis ūniversālis,” explētum erit et novum saeculum, Reiwā, id est “pulchrī concentūs,” incipiet, cum Nārūhītō fīlius ad imperium vēnerit.
Britannī, quī secundum pactum dē Ūniōne Eurōpaeā dēscītūrī erant mēnse Martiō exeunte, adhūc in Ūniōne manent, cum senātus Britannōrum nēscit cōnsentīre dē cōnsiliīs Brexeundī. Itaque post dēlīberātiōnes quinque hōrārum constituērunt summī magistrātūs Eurōpaeōrum “flextēnsiōnem” seu dīlātiōnem cum condiciōne Britannīs offerre. Licēbit Britannīs in Ūniōne manēre usque ad fīnem mēnsis Octōbris, dummodo intersint comitiīs senātōriīs tōtīus Eurōpae mēnse Māiō habendīs. Monuit Donaldus Tusk, praeses Ūniōnis, nē Britannī tempus tererent. Senātus autem Britannōrum suffrāgia identidem ac frustrā tulit dē variīs cōnsīliīs dēscīscendī, nec liquet, an possit ullum cōnsilium capere ante mēnsem Novembrem.
Cīvēs Venetiolānī in miseriās nostrā aetāte inaudītās illapsī sunt. Carent enim vī electricā, cibīs, aquā, medicāmentīs. Nam regiminis incūriā neglegentiāque pūblica opera ad vim electricam gignendam et pūram aquam cīvibus suppeditandam adeō dētrīta sunt, ut saepe dēficiant. Neque incolumia ēvāsērunt opera ad dūcendum petrōleum, quō forīs vendendō Venetiola saeculō vīcēsimō adeō flōruit ut inter dītissimās novī orbis gentēs habērētur: nam vix tertia pars ēius copiae petrōleī, quae vīcēsimō saeculō exeunte in Venetiolā prōdūcēbātur, hodiē prōdūcī potest. Dīvīsī porrō sunt cīvēs inter duōs dūcēs, quōrum uterque profitētur sē lēgitimum
Accūsātōrēs rīte quaesīvērunt ut Meng Wanzhou, cīvis Sinēnsis et praefecta fiscō societātis Huawei dictae, quae etiam fīlia est conditōris eiusdem societātis, in diciōnem Americānam traderētur, ut rea fieret fraudis et furtī novārum artium technicārum. Illa enim dīcitur novam societātem parvam ac fictīciam condidisse, quae quasi internuntius negōtia gereret inter Huawei et domum argentāriam Americānam et Persās, quibuscum commercium habēre est lēgibus Americānīs interdictum. Societās autem ipsa fertur pecūniam prōmīsisse suīs negōtiātōribus, sī secrēta competitōribus fūrāti sint; et Polōnī hōc mēnse negōtiātōrem, Wang Weijing nōmine, deprehendērunt et speculandī accūsāvērunt. Iōannēs McCallum, Canadēnsium lēgātus ad Sīnās missus, cum dixisset melius fore Canadēnsibus sī Meng Sinēnsibus redderētur nē illa in iūs vocārētur, est ā Iustīnō Trudeau, ministrō prīmāriō Canadēnsium, exauctōrātus.
Hongcongēnsium telōnāriī mille dentium elephantōrum, quōs in Asiam ex Africā mercātōrēs clandestīnī furtim importāre conābantur, in commissum cēpērunt atque ad tredecim mīlia lībrārum squāmārum pangolīnōrum. Pangolīnī enim, quī etiam Mānēs et Phatagīnī vocantur, sunt animālia quattuor pedibus innīxa quae sōla inter bestiās terrestrēs squāmās habent eiusdem māteriae atque ungues hominum. Superstitiōsī crēdunt dē pangolīnōrum squāmīs medicāmenta fierī posse; quārē vēnātōrēs magnō pretiō conducuntur ut eās squāmās mercātōribus suppeditent. Sed pangolīnī in perīculum venērunt, nē omnēs perīrent. Squamae, quae Hongcongī captae sunt, feruntur dē quattuordecim mīlibus pangolīnōrum esse extractae.
Mediae cīvitātēs Americānae frīgidissimōs diēs in memōriā hominum patiuntur, cum gelidus āēr Canadēnsis dē polō glaciālī in Americam irrumpit et nīvēs gelūque sēcum affert usque in Ludoviciānam et Mississippiam et Alabāmam et Georgiam. Tsicāgō urbs frigīdior est quam Alasca atque Antarctica. Tabellāriī, quamvīs saepe dīcantur mōre Persārum posse per nīvēs et imbrēs et calōrēs et tenebrās noctis cursum assignātum perficere, tamen in decem cīvitātibus frīgidissimīs nullās epistolās ferunt. At Bellinghamiae, quae prope Canadam sīta est sed maris pacificī aestū fovētur, immo etiam perpetuō pacificārum animārum amōre ardet, hiems mītem sē praebet ac bene temperātum.
Prīma hebdomas mēnsis Februāriī celebrābuntur propomata seu potiōnēs inēbriantēs commixtae, in quibus insunt et tēmētum et aliquid dulce et aliquid acerbī. Quamquam nōmen Bellinghamiae saepius coniungitur cum cerevisiā ac sīcerā, etiam multī Bellinghamēnsēs caupōnēs, immo artificēs pōtiōnum, scientiam quandam miscendī atque artem fundendī colunt. Trīginta tabernae, inter quās numerantur Cicindēla et Postīcum Milleriānum, nōn sōlum pōtiōnēs praebēbunt et praelectiōnēs dē nātūrā atque historiā propomatōrum, sed etiam ludōs permultōs, pelliculās cinēmatographicās, et convīvium ubi convīvae vestēs gerent quālēs in librīs dē Harriō Potterō scriptīs reperiuntur.
Diē Lūnae nōnnullī mīlitēs Venetiolānī quattuor magistrātus cēperant et sēditiōnem concitāverant. Mīlitibus comprehēnsīs cīvēs Venetiolānī coepērunt spontē congregārī et in tyrannidem Nīcolāī Madūrō reclāmāre. In cīvitāte Bolivar dictā statua Hugōnis Chavez, antecessōris Nīcolāī, est combusta. Incertum autem est an adversāriī possint cōgere Nīcolāum tyrannidem dēponere, nam Russīs, Cūbānīs, Sīnēnsibus adiuvantibus ille multōs, quī ad factiōnēs sibi oppositās pertinēbant, comprehendit, torsit, in exilium exēgit. Iōannes tamen Guaidō, princeps senātūs populārī suffrāgiō electī sed propter tyrannī voluntātem auctōritāte exūtī, palam ausus est Nīcolāō obsistere et praedicāre sē prōpraesidem esse; ille favōre fruitur gentium fīnitimārum, immō fere omnium novī orbis terrārum praeter Mexicum et Cūbam.
In Mexicō ad nōnāgintā interfectī sunt et quinquāgintā vulnerātī, cum petroleum fūrārentur dē ductō punctō. Dēficit enim petroleum nōnnullīs in regiōnibus, postquam Andrēās Manuēl Lopēsius Operātor, novus praeses Mexicānōrum, coepit ductūs iubere claudendōs quō facilius aliī fūrēs, vidēlicet opificēs oleāriī pecūniā corruptī, dēprehenderentur. Praeses autem mortuōs fūrēs nōn culpat, sed pristinōs magistrātūs quī paupertātem fovērent et cīvēs aliōquin honestōs cōgerent ad extrēma suscipienda. Necesse enim est Lopēsiō Operātōrī ex alterā parte lēgibus observandīs et nocentibus cīvibus reprimendīs salūtem populī tuērī, sed etiam ex alterā parte pauperēs sublevāre atque ergā suōs cīvēs ūtī misericordiā.
Aquīsgrānī Angela Merkel cancellāria Germānōrum et Emmanuēl Macron præses Gallōrum novum fœdus signāvērunt, quō artius illæ gentēs vinculīs amīcitiæ dēvincerentur. Utraque gēns prōmīsit sē alteram, sī ea oppugnāta esset, esse dēfēnsūram; alteram sē cōnsultūram ut ambo ūnā vōce in negōtiīs exterīs agerent; etiam sermōnem alterīus suīs juvenibus trāditum īrī, quō facilius cīvēs utrīusque gentis inter sē colloquī possent. Foedere factō dixit Emmanuēl Macron eōs, quī oblīviscerentur quantī momentī reconciliātiō inter Gallōs et Germānōs habenda esset, sēmet ipsōs facere coniūrātōs in facinora praeteritī temporis. Metuunt autem nōnnullī, nē, Britannīs dē Ūniōne Eurōpaeā sublātīs, Gallī Germanīque in omnibus rēbus concordēs suam voluntātem in aliās gentēs Eurōpaeās nōlentēs impōnere possint, quārē Donaldus Tusk, praesēs Eurōpaeī Conciliī monuit plūs concordiae inter paucās nōn praeferendum esse concordiae totīus Eurōpae. Dūcibus foedus intrā cūriam Aquīsgrānī signantibus, forīs Gallī et Germānī tunicīs galbīnīs indūtī in utrumque magistrātum reclāmāvērunt.
Quotannīs paulō ante festum diem Sanctī Valentīnī vēnumdantur parva dulciola in formam cordis facta et brevissimīs sententiīs amātōriīs īnscripta. Quī commerciō dulciolōrum student, referunt hæc īnscripta corcula solēre mēnse Februāriō etiam maiōre in pretiō esse quam theobrōma seu socolātam. Sed Necco, societās quæ ea dulciola vendiderat, annō bis millēsimō duodēvīcēsimō dēcoxit. Annō proximō, id est bis millēsimō vīcēsimō, altera societās Spangler nōmine dēnuō vendet amātissima illa corcula amātōria.
Hortāmur auditōrēs, ut Nuntiōs Latīnōs Bremēnsēs auscultent apud societatem radiophonicam Radio Zwei dictam.
Latrō Ītalus, quī inter tumultuōsōs vīcēsimī saeculī annōs quōs Ītalī plumbeōs appellant, duōs custōdēs publicōs et gemmārium et lanium percussit, cum terrōrem populō incuteret Communismī fovendī causā, diē huius mēnsis duodecimō expulsus est ē Boliviā, unde in diciōnem Ītalōrum est trāditus. Ā iūdicibus damnātus vincula rūperat et Ītalōs fūgerat annōs quadrāgintā, quōrum ferē vīgintī annōs in Galliā habitāvit sub tūtēlā Franciscī Mitterrand; deinde tredecim annōs in Brasiliā, ubi Ludovīcus Ignātius Lūla dē Silvā et Dilma Rousseff eum tuēbantur; postrēmō in Boliviam fugā clandestīnā irrepsit. Omnēs reliquōs suae vītae diēs in carcere Ītalicō dēget.
Senātōrēs Britannōrum sinunt Theresiam Māiam pergere summum magistrātum inter Britannōs obtinēre, sed id cōnsilium vehementer sprēvērunt, quod cum Europaeīs illa pacta erat quō facilius Britannī dē Ūniōne Eurōpaeōrum dēsciscerent. Prīmum, diē Martis, cum senātōrēs cōnsilium dēsciscendī abnuerent, Theresia Maia maiōrem clādem in senātū accēpit quam ullus minister prīmārius ex annō millēsimō nōningentēsimō vīcēsimō quarto: cum nōn sōlum adversāriī sed etiam centum senātōrēs suae factiōnis suffrāgia contrā suum cōnsilium dedissent. Deinde, diē Mercūriī, Jēremīas Corbyn, dux adversāriōrum, rogāvit utrum dē Theresiā sēnātūs fīdem ac fīdūciam habēret, an clāvus regnī sit alterī, fortasse sibi, trādendus: sed ūndēvīgintī suffragiīs Maia superāvit aemulōs.
Paulus Adamowicz, praefectus Dantiscō in Polōniā, in scaenā, coram mīlibus cīvium ad carmina audienda congregātōrum, occīsus est ā sīcāriō pugiōne armātō. Sīcārius ille, quī latrōciniī damnātus annōs in carcere dēgerat, in scaenā stāns ad populum contiōnātus est nōmen sibi esse Stephanum; sē innocentem in carcere sēdisse; sē torsum esse ā factiōne Cīvicā, quārē Adamowicz esse mortuum. Adamowicz, quī ā factiōne Cīvicā dēscīverat, sexiēns ā saeculō vīcēsimō exeunte suffragiīs populāribus praefectus erat Dantiscō.
Alexis Tsipras, minister prīmārius Graecōrum, dēmonstrāvit sē fīdūciā fruī senātōrum Graecōrum, postquam fīnitimī, quī sēsē Macedonēs appellāre solēbant, nōmen suum mūtāverant et coeperant sē Macedonēs Boreālēs vocitāre. Minister enim patriae dēfendendae praepositus, Panos Kammenos nōmine, mūnere sē abdicāvit et nuntiāvit sē nōn iam posse regiminī favēre, quia aliī ministrī nōn obstārent quin fīnitimī nōmine ūterentur Macedonum. Intrā Graecōrum fīnēs altera est regiō quae Macedonia esse dīcitur, et sunt inter Graecōs quī metuant nē fīnitimī, sī nōmen sibi cēperint, terram quoque capere velint. Tsipras vērō conātur nōmine concēdendō pācem inter gentēs conciliāre.
Ea fidēs ac fīdūcia, quam senātōrēs Britannōrum dē Theresiā May ōlim habuērunt, cito ēvānēscere vidētur. Nuper enim multī ministrī muneribus officiīsque sē abdicāvērunt, inter quōs praecipue numerandus est Dominicus Raab, quī praefuit negōtiō cum Eurōpaeīs agendō quō Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscisceret. Postquam Raab dēfēcerat, et Michāēl Gove, quī cibō et rūrī praeest, idem officium recūsāvit, succēdāneus minister creātus est Stephanus Barclay, senātor plērīsque ignōtus quī valētūdināriīs Britannicīs praefuit. Etiam ad ministerium operae stipendiisque praepositum accēdit Amber Rudd, ōlim rēbus internīs praefecta, quae mense Aprīlī coacta erat illō munere sē abdicāre. Multa alia officia novīs hominibus trānsferuntur, dum Theresia May luctātur ut summum sibi retineat magistrātum, quamquam multī senātōrēs in cūriā in eam reclamitant ut illa magistrātum dēpōnat, aliī epistolīs vel palam vel clam missīs agunt ut novus minister prīmārius ēligātur.
In Norvegiā, nāvis bellica et nova, cuī nōmen Helge Ingstad, dēmersa est postquam in magnam et tardam nāvem petroleāriam illīsit. In ruptum nāvis bellicae alveum mare irruit celerius quam nautae potuērunt aquam expellere; nāvis autem petroleāria incolumis ēvasit. Sīc nāvis bellica est victa sine armīs.
Imelda Marcōs, cūius marītus, Ferdinandus, ōlim in Īnsulīs Philippīnīs fuit et praeses et dictātor, ipsa damnāta est pecūlātūs. Marcōs rea fuit ab annō millēsimō nōningentēsimō nōnāgēsimō prīmō, sed morās iūdiciī sibi mōliēbātur; ipsa autem fere nōnāgintā annōs nāta reliquōs diēs in carcere dēget, nisi quandam clementiam ā tribūnīs impetrāverit. Ferdinandō dictātōre, mīlia cīvium Philippīnēnsium sunt occīsa, et opēs immēnsae sunt in ūsum Ferdinandī Imeldaeque surreptae, quī tantō luxū vīxērunt ut dē nōmine Imeldae novum nōmen adiectīvum, videlicet “Imeldific,” in rēs atque hominēs luxuriōsissimōs dictum irreperet in sermōnem Anglicum.
Austriacī nūntiāvērunt mīlitem quendam Austriacum, cūius nōmen nōndum dīvulgātur, multōs annōs prō Russīs ēgisse. Karin Kneissl, ministra ā negōtiīs exterīs, lēgātum Rūssicum arcessīvit quī Russōs dēfenderet; Russī invicem lēgātum Austriacum arcessīvērunt. Ipsa autem Kneissl suās inter nuptiās cum Vladimīrō Putin saltāvit mēnse Augustō.
Diē sextō cīvēs Americānī tōtam senātūs cameram īnferiōrem et dīmidiam superiōris camerae partem suffrāgiīs populāribus ēlēgērunt. In camerā superiōre factiō dextra, quae Rēpūblicāna vocātur, auctōritātem pristinam certē retinēbit et fortasse, omnibus suffragiīs numerātīs, etiam augēbit; et in īnferiōre camerā, sinistra factiō, Dēmocratica appellāta, paucīs suffrāgiīs pollēbit.
Bellingahmēnsium Camera Commerciō Prōmovendō nuntiāvit novum lūdum, cuī nōmen Bellinghamopōlium, nunc vēnum dārī in tabernīs maximē Bellingamicīs, ut in macellō Haggen dictō, in tabernīs caffeāriīs Woods vocātīs, et in tabernā librāriā Village Books appellāta. Bellingahmopōlium enim est lūdus, quī originem trahit ā notissimō lūdo praediātōrum, quī “Monopōlium” īnscrībitur. Hōc in lūdō, oportet lūsōrēs praedia emere et aliōs lūsōrēs cōgere sibi locārium pendere, donec illī dēcoquant. Praedium carissimum in Bellinghamopōliō est “Forum Rubrum,” medulla Occidentālis studiōrum Ūniversitātis Vasintōniēnsis.
Suffragiīs Brasiliānōrum lātīs numerātīsque, Iair Bolsonārus ēvāsit victor et Kalendīs Iānuāriīs creābitur praeses Brasiliānōrum. Bolsonārus prōmittit sē corruptēlam magistrātuum senātōrumque esse cohibitūrum, et grassātōrēs et percussōrēs repressūrum, et statum fiscālem et pecūniārium iam dēpressum adeo mūtātūrum, ut Brasilia inter tōtīus mundī gentēs dēnuō flōreat.
Haec autem omnia ā Bolsonārō prōmissa summīs contrōversiīs nōn carent. Nam, quamvīs sit ad rempūblicam novandam ēlectus, ferē trīgintā annōs est in rē pūblicā versātus, et dēsultor aliquot sectārum quae largītiōnibus et omnigenus corruptelīs maximē in Brasiliā scatent. Candidātus sescentiēs autumnāvit sē regiminī mīlitārī et tormentōrum ūsuī potius favēre quam populī lībertātī ac lēgibus rīte sanctīs. Praetereā, Brasiliānōs Aethiopēs, et fēminās, et aborīginēs, et ēgēnōs sē palam aspernārī ac contemnere cōnfitētur.
Sarisberiae in Britanniā, custōdēs pūblicī virum comprehendērunt quī cōnātus est Magnam Cartam Lībertātum, quā lēgēs Britannōrum nītuntur, fūrārī. Quattuor enim exempla ēius Chartae ā Iōanne rēge Britannōrum annō millēsimō ducentēsimō quintō decimō signātae supersunt, quōrum ūnum in ecclēsiā cathēdrālī Sarisberiae conditur sub validō operculō vitreō, quod fūr frangere vix valuit. Cohibitus porrō est nē plus damnī faceret ā cīve Americānō, quī voluptātis causā iter in Britanniam fēcerat. Ēius Cartae caput ūndēquadrāgēsimum cavet nē fūr ille “imprisonētur,” id est vinculīs contineatur, “nisi per lēgāle iūdicium parium suōrum vel per lēgem terrae.”
Suffragiīs in Hessiā lātīs, clādem accēpērunt tam Christiānī et Dēmocraticī quam Socialistae, victōriās reportāvērunt et ē parte sinistrā Viridēs et ē parte dextrā Factiō Alternātīva. Quibus nuntiātīs, Angela Merkel, ex annō bis millēsimō quīntō cancellāria Germānōrum quae Christiānīs et Dēmocraticīs praeest et cum Socialistīs pacta erat ut mutuum regimen habēret, nēgāvit sē velle summum magistrātum iterum ambīre.
Iāpōnicī mīlitēs lītoreī parvam īnsulam, Ēsanbē Hānākīta Kōjīma appellātam, quaerunt, quippe quae ēvanuisse videātur. Īnsula autem illa, quamvis magnitūdine parva, nihilōminus magnī momentī habētur, quia līmitem inter Iāpōnēs et Russōs indicābat. Sī īnsula nōn iam supra undās appārēbit, cōnsequētur ut maria, quae sub diciōne Iāpōnicā sint, dēminuantur. Adhuc disputātur inter Iāpōnēs et Russōs quae īnsulae ad quās terrās pertineant, quārē nullō pactō est secundum bellum totīus mundī inter eās gentēs ad fīnem perductum.
In lūdō follis volāticī, discipulae Occidentālis studiōrum Ūniversitātis Vasintōniēnsis, quae viciēns et bis palmam rettulērunt, optimae ēvāsērunt ex omnibus gregibus Caurīnīs, inter quōs invictae manent, et secundum in tōtā rēpublicā locum tenent. In lūdō pedifollis, etiam inter Caurīnōs gregēs invictae nostrae discipulae in ultimō hūius annī certāmine cum Equitibus Concordiae Ūniversitātis congredientur, ut iūdicētur uter grex sit in rēgiōne Caurīnā optimus.
From the publisher's feed

17 Listeners

3,017 Listeners

19 Listeners

13 Listeners