Nuntii Latini

Nuntii Latini

By Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis VasintoniensisNewsEducationDaily NewsLanguage Learning
Download on the App Store

Nuntii Latini episodes

  • diē vīcēsimō quartō mēnsis Iānuāriī
    Præses Americānus reus
    Donaldus Trump, praeses Americānus, diē Martis in superiōre camerā senātūs rīte reus factus est, ab īnferiōre camerā senātūs accūsātus auctōritāte male abūtendī et senātuī officiendī.  Incertum est quō diē senātōrēs reum aut damnātūrī aut absolūtūrī sint, sed vērisimile vidētur senātōrēs factiōnis dextrae, quī in superiōre camerā pollent, praesidem, ut quī sit ēiusdem factiōnis, esse absolūtūrōs.  Praeses ipse iūdiciō abest et ad dītissimōs argentāriōs negōtiātōrēsque Tavaī in Helvetiā est contiōnātus.
    Novus morbus in Sīnīs ortus
    Novus morbus, quī putātur ab animālibus in hominēs serpsisse, repertus est in Sīnēnsium urbe Wuhan dictā.  Quibus modīs, quam celeriter, quam lātē haec lues, quae novellum Corōnavīrus annī bis millēsimī ūndēvīcēsimī dīcitur, inter hominēs mānet, medicī adhūc nēsciunt.  Quod perīculōsissimum est, hoc Corōnavīrus ortum est paulō ante festōs diēs, quōs Sīnēnsēs solent observāre ad novum annum lūnārem inaugurandum.  Illōs diēs quotannīs ad ter milliēns centēna mīlia Sīnēnsium migrāre solent, ut cum famīliā novum annum salūtent.  Hōc autem annō ad quadringentiēs centēna mīlia hominum ab itineribus prōhibentur, nē morbus per tōtās Sīnās eōs in itinere comitētur nēve gentem Sīnēnsem omnīnō vastet.
    Seattlī in Vasintōniā cīvitāte Americānā tenētur vir Snōhōmisēnsis, quī Sīnās nuper vīsit et putātur eōdem novō morbō laborāre: quem medicī per īnstrūmenta automata sānāre cōnantur; aliōquī sōlus tenētur in cellā medicā, nē lātius contagiō mānet.  Duo aliī Americānī certius referuntur pestilentiam contrāxisse.
    Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscītūra
    Diē Iōvis Elizabētha regīna Britannōrum, lēgem ā senātōribus lātam annuit, quā Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā tandem, post longās morās, mēnse exeunte dēscīscere incipiet.  Senātus tōtīus Eurōpae, prō suā parte, putātur diē Mercūriī assēnsum īrī.
    Speculātōrēs Russicī ē Bulgariā expulsī
    Duo lēgātī Russicī, quī speculandī accūsantur, ā Bulgarīs expelluntur.  Per eōs Russī dē comitiīs habendīs et dē secūritāte energīae discere cōnābantur.  Trēs aliī Russī accusantur venēficiī affectātī: nam Aemīlianus Gebrev, mercātor armōrum Bulgarus, ac fīlius ēius ferē necātī sunt venēnō similī illī, quō Sergius Skirpal Iūliaque fīlia ēius sunt in Britanniā interfectī; Dionȳsius Sergeyev, quī etiam Sergius Fedotov appellātur, speculātor Russicus, putātur utrīque venēficiō esse praefectus.
    5 min
  • diē decimō tertiō mēnsis Decembris
    Hodiē, tertiō decimō diē mēnsis Decembris, Britannia adhūc est in Eurōpā, sed vidētur mox dē Ūniōne Eurōpaeā dēscītūra, quia Alexander Boris de Pfeffel Johnson victor ēvāsit in comitiīs heri habitīs.  Factiō Cōnservātīva māiōrem partem senātūs Britannōrum cōnsecūta est; et factiō Opificum magnum damnum tulit propter Ieremiam Corbyn, cūius cōnsilia plērōsque cīvēs improbāvisse nunc patet; factiō autem Līberālis et Populāris, quippe quae hortāta esset ut Britannia in Ūniōne Eurōpaeā manēret, est paene excīsa ēiusque dux, Iōhanna Swinson, ē senātū est ēiecta.  At factiō Calēdonica, quae Ūniōnī Eurōpaeae favet, etiam fortiter fēcit et rogat ut liceat Calēdonīs suffragia ferre dē suā lībertāte.
    Sanna Marin ad summum magistrātum prōmōta
    In Finlandiā, postquam Antti Rinne ēiusque administrī, aliā factiōne dē regiminis cōnsociātiōne dēscīscentī, coactī erant sē magistrātibus abdicāre, Sannam Marin, quae fuit administra commeātuī et sententiīs commūnicandīs praeposita, Sociālistae et Populārēs creāvērunt novam ministram prīmāriam.  Nēmō praefectus Finnīs est minōre aetāte creātus quam Marin, quae est nāta annōs trīginta et quattuor, neque hodiē in orbe terrārum clavum reīpūblicae tractat ullus homō aetāte minor.  Nam Alexander Honcharuk, minister prīmārius Rutheniae, ad trīcēsimum quīntum vītae annum pervēnit, et Kim Jong-un, tyrannus Cōrēae Boreālis, ad trīcēsimum sextum.  Marin prōmittit sē operam dāturam ut clima tueātur.
    Peregrīnātōrēs in monte ignivomō periērunt
    Dum peregrīnātōrēs voluptātis causā vīsitant, mōns in Whakārī sīve Albā Īnsulā Neozēlandicā, prope īnsulam Septentriōnālem, ignem ēvomuit.  Quīnque sine dubiō periērunt, nōnnullī aliī nōn sunt repertī nec putantur vīvere.  Adhūc perīculōsior habētur mōns quam ut ā manibus auxiliāriīs et vīgilibus pervestigētur.  Etiam ante clādem perīculōsa putābātur īnsula, sed societātēs periēgēticae dēna mīlia hominum singulīs annīs ad illum montem dūcēbant atque inde magnum lucrum faciēbant.
    Hongcongia
    Diē Sōlis centēna mīlia Hongcongēnsium per viās reclāmāvērunt.  Post sex mēnses reclāmātiōnum, cum regimen populārī voluntātī nōn respondeat, parum mūtātur, nisi quod illīus īnsulae oeconomia magnum tulit detrimentum. Ē mēnse Iūniō custōdēs pūblicī sex mīlia hominum comprehendērunt et sēdecim mīlia vasculōrum fūmī lacrimōsī atque ad decem mīlia glandium cummeārum in reclāmātōrēs mīsērunt.
    Pūtin et Zelenskiy cōnveniunt
    Vladimīrus Pūtin, praeses Russiae, et Vladimīrus Zelenskiy, praeses Ruthēniae, prīmum convēnērunt Lutetiae Parīsiōrum, cum Emmanuel Macrōn praeses Gallōrum et Angela Merkel cancellāria Germānōrum hospitiō eōs coniungerent.  Nōn autem coniunctae sunt dextrae, et rīsūs omniaque signa pācis vel amīcitiae dēfuērunt.  Nam annō bis millēsimō quartō decimō, quō respūblica Ruthēnica est ā suīs cīvibus ēversa et Victōrius Yanukovych praeses tamquam tyrannus et neurospaston Russōrum est in exilium exactus, mīlitēs Russicī tam clandestīnī quam apertī proelia in Ruthēniā gessērunt, Crimaeam paenīnsulam cēpērunt, et aliās partēs Ruthēniae adhūc occupant.  Russī enim nullō modo possunt Crimaeam, quae portus est Russōrum classis nāvālis, līberīs Ruthēnīs crēdere. Incertum est, an pax inter Russiam et Ruthēniam compōnī possit, sed cōnsentit utraque pars captīvōs dīmittere.
    Russī certāminibus interdīcuntur
    Interdictum est nē athlētae Russī, saltem prō suā patriā, certārent in ludīs Olympicīs nēve in certāmine tōtīus mundī pedifollicō nēve in ullīs ludīs tōtīus mundī quī intrā quattuor annōs essent habendī.  Nam saepius athlētae Russī ūsī erant medicāmentīs, quae vigōrem corporis praeter hūmānam nātūram augent: neque etiam monitī vel etiam annō priōre punītī dēstitērunt ab abūsū illōrum medicāmentōrum, quae ā regimine dābantur athlētīs.  Ex alterā parte nōnnullī, inter quōs Igor Lebedev senātor Russicus, rēspūblicās occidentālēs culpant, quās dīcunt velle Russiam iniustē refrēnāre.  Russicīs athlē
    13 min
  • diē sextō mēnsis Decembris
    Hodiē, sextō diē mēnsis Decembris, Britannia adhūc est in Eurōpā, et Boris Johnson hodiē praeest Britannīs, sed diē Iōvis comitia ibi habēbuntur.
    Hongcongia
    Comitiīs habitīs auctōritās populī, quam et reclāmātōrēs lībertātī faventēs et regimen ā Sīnēnsibus impositum sibi vindicābant, certius certō est penes reclāmātōrēs.  Nam septem ē dēnīs cīvēs suffragium dedērunt, et factiōnēs quae lībertātī favent plūs quam trēs partēs omnium honōrum tulērunt, cum candidātī ad Sīnēnsium regimen prōniōrēs essent reprobātī et rēiectī.  Adhūc reclāmātur Hongcongia contrā regimen, nec potest nunc Carrie Lam dīcere sē voluntātem tacitam silentium cīvium contrā paucōs reclāmātōrēs exsequī: nam et reclāmandō et suffragiīs ferendīs cīvēs sunt locūtī.
    Mēnse Novembrī exeunte praeses Americānus lēgem probāvit, quam senātus mīrā factiōnum concordiā tulerat, quā singulīs annīs recēnsērentur status et condiciō Hongcongiae ut poenae mercātōriae impōnerentur, sī Sīnēnsēs lībertātem Honcongēnsium rēstrinxissent; nēve arma regiminī Hongcongēnsium venderentur.
    Cōrēa Boreālis
    Choe Son Hui, Cōrēae Boreālis vice-ministra rēbus exterīs praefecta questa est Donaldum Trump, praesidem Americānum parum pudīcē loquī dē “suprēmō magistrātū dignitātis,” id est dē Kim Jong-un tyrannō Cōrēānōrum Boreālium, et monuit nē necesse esset cognōscere fatuitātem fatuī virī, id est praesidis Americānī, recrūdēscere vidērī.  Nam similibus contumēliīs longīs et obtortīs ūsus erat Kim Jong-un in praesidem Americānum annō bis millēsimō septimō decimō, quō Trump etiam Kim appellāvit “Homunculum Rōchetālem” quippe cuī placēret missilia in caelum mittere.
    Reclāmātur in Galliā
    Centēnī mīlium Gallōrum reclāmant et ferē tertia pars omnium a suīs operibus dēsistunt.  Trāmina ferriviāria et āēroplāna stant, scholae clauduntur, tōta cīvitās turbātur. Queruntur enim permultī dē cōnsiliō, quod cēpit Emmanuel Macron praeses, ad alimenta ēmeritīs rudeque dōnātīs opificibus destināta dēminuenda.  Nam Gallī cīvēs diūtius nunc vīvunt, quam eō tempore, quō illae pēnsiōnēs prīmum dabantur; itaque fiscus, quō stipendia tribuuntur, dēficiet nisi aut pēnsiōnēs dēminutae erunt aut aetas, quā hominēs incipiunt eās accipere, erit aucta.  Hominēs quī commūnem opīniōnem metiuntur dīcunt opificēs scīre necesse fore lēgēs dē pēnsiōnibus lātās nōvāre nē fiscus dēficiat, sed īrā nihilōminus commovērī propter praesidis cōnsilium.
    Latrō līberātus duōs occīdit
    Londīniī diē Veneris Usman Khan, latrō duodētrīgintā annōs nātus, quīnque cultrō percusserat in ponte Londīniēnsī antequam ipse ā custōdibus pūblicīs est occīsus; ex illīs, quī erant oppugnātī, duo periērunt.  Khan, qui assecla fuit Anjem Choudary ducis latronum, etiam sectae Al Muhajiroun (inter multa alia nōmina) dictae interfuit; et annō bis millēsimō duodecimō vinculīs pūblicīs mandātus erat, cum mōlītus esset forum argentārium dīrumpere, et īnsuper tenendus erat ferē decem annōs diūtius; sed is, ūnā cum aliīs latrōnibus ēiusdem sectae et Anjem Choudaray ipsō, līberātus est annō bis millēsimō duodēvīcēsimō, cum nē dīmidiam quidem partem poenārum ā iūdicibus indictārum explēvisset.
    Festī diēs Bellinghamiae celebrandī
    Scholīs studiōrum Ūniversitātis peractīs multa et festīva Bellinghamiae aguntur ante diem nātālem Christī.  In Portū Amoenō diēbus Saturnī hominēs vehentur raedīs quās equī trahent et in forō Nātālīciō nundinābuntur vel Sanctum Nīcolāum vīsent.  In oppidō Lynden dictō agētur fabula scaenica et mūsicālis, cui titulus Narnia, et Ferndālī in tuguriīs ligneīs antīquō mōre, nōn sine crustulīs, feriae Nātālīciae observābuntur.  Crās, diē septimō, in mediā Bellinghamiā ubi nundinae singulīs hebdomadibus habentur, arbor pūblica ab urbī praefectā illūminābitur, et sīcera et socolātae potiō et crustula spectantibus offerentur, et nundinae Nātāliciae habēbuntur inter quās laetī hominēs carmina Nātālīcia cantantēs vagābuntur.
    6 min
  • diē vīcēsimō secundō mēnsis Novembris
    Hodiē, vīcēsimō secundō diē mēnsis Novembris, Britannia adhūc est in Eurōpā, et Boris Johnson adhūc praeest Britannīs.
    Obsessiō ūniversitātis Hongcongēnsis
    Honcongēnsis Studiōrum Ūniversitas Polytechnica hāc hebdomāde ā reclāmātōribus occupātur atque ā custōdibus pūblicīs, quippe quī proelium cum iuvenibus gerere nōlint, obsidētur.  Reclāmātōrēs enim sagittīs aliīsque tēlīs antīquīs armātī, ūnā cum “magīs igniferīs” quī pyrobolōs parant iaciuntque, custōdēs pūblicōs dēterruērunt nē in studiōrum ūniversitātem intrārent, sed reclāmātōrēs ipsī nōn audent ē campō, tamquam castrīs, ūniversitātis prōficiscī, nē comprehendantur et tumultūs concitātī accūsentur.  Nōnnullī frustrā cōnātī sunt per cloācās labyrinthēās petere fūgam.  Aliōquī cīvitās eā pāce fruitur quā ferē sex mēnsēs caruit: et diē Sōlis comitia habēbuntur, quibus spērant et reclāmātōrēs et regimen suōs candidātōs ēlectum īrī.
    Cōrēa et Iapōnia incipiunt discordiam dēpōnere
    Ultimō temporis articulō Cōrēānī Merīdiōnālēs nuntiāvērunt sē nōlle pactum abrogāre, quō sēcrēta atque arcāna, quae dē hostibus per speculātōrēs cognoscuntur, cum Iapōnibus commūnicārent.  Nuper enim discordia inter Cōrēānōs et Iāpōnēs propter causās ā nostrō saeculō rēmōtās est orta, quā rē varia pacta sunt dissolūta et commercium inter illās gentēs impedītum.  Nunc vērō videntur Cōrēānī Merīdiōnālēs velle cum Iāpōnibus agere dē amīcitiā dēnuō fovendā.  Kang Kyung-wha, ministra Cōrēāna rēbus exterīs praefecta, diē Veneris Nāgōiam, quae urbs maxima est in Chūbū seu mediā Iāpōniā, advēnit ubi nunc conveniunt lēgātī vīgintī gentium potentissimārum, inter quās et Cōrēānī Merīdiōnālēs et Iāpōnēs numerantur.  Anteā ferēbātur ministra Cōrēāna āfūtūra esse conventuī in Iāpōniā habendō, sed discordiā aliquātenus dēminūtā nōn sōlum adest illa sed etiam cum ministrō Iāpōnicō collocūtūra.
    Africānī īnsulās dē Britannīs poscunt
    Ūniō Africāna diē Veneris poposcit ut Īnsulae Chagos dictae, quae ex annō millēsimō octingentēsimō decimō quartō sub diciōne sunt Britannōrum, Mauritiō trāderentur.  Mēnse enim Māiō Coetus Gentium Ūnitārum suffragiīs lātīs cēnsuit īnsulās illās Mauritiō ante diem hūius mēnsis vīcēsimum tertium trādendās et omnēs colōniās inde dēdūcendās, quod vērō Britannī prōmittunt sē nōn factūrōs.  Hodiē nēmō in illīs īnsulīs habitat nisi mīlitēs Britannī Americānīque, cum mediō saeculō vīcēsimō Britannī incolās omnēs in Mauritium vī expulerint ut castra mīlitāria et āērāria ibi mūnīrent.  Īnsulae illae, quōrum nōmen Lātīnē nōn dēclīnātur et Lusitānicē significat “Quinque vulnera Christī,” ā Mauritiō mille mīlia passuum distant.
    Fēlēs glīscunt
    Nuper crassa fēles Bellinghamēnsis, Cinderblock nōmine, per tōtum orbem terrārum innōtuit nōn sōlum propter obēsitātem sed etiam propter exercitia, quibus medicī cōnantur efficere ut fēles in meliōrem valētūdinem redūcātur.  Nam Cinderblock pōnitur in arcā, cūius solum per sē mōvētur, ut fēles cōgātur ambulāre; porrō, nē crūra, quae vix possint animal vigintī et quīnque pondo sustentāre, nimis premantur, aqua infunditur in arcam, et corpus pingue per aquam vadāns etiam supernatat et aquā fulcītur.  Medicī, quī mānsuētās bestiās cūrant, monent Cinderblock vix sōlam esse fēlem, quae praeter modum pascātur: immō in diēs saepius sē vidēre fēlēs crassiōrēs quam ut bonā valētūdine fruantur.  Nōn oportēre amōrem fēlibus dēmonstrāre offulīs offerendīs, nec dēbēre hominem esse audientem dictō (sīve ululātuī) fēlī nimiōs cibōs flāgitantī: immō hominis esse hūmānissimā ratiōnis facultāte ūtī et prō bestiā, quamvīs amīcā et callidā, nihilominus ferā et ratiōne carentī, moderātiōnem et temperantiam observāre.
    Quibus dictīs grātiās auscultātōribus agimus. Propter fēriās gratiīs agendīs dicātās nuntiōs Latīnōs proximā hebdomade nōn ēdēmus, itaque in superiōrem hebdomadem cūrāte ut bene valeātis.
    7 min
  • diē quīntō decimō mēnsis Novembris
    Hodiē, quintō decimō diē mēnsis Novembris, Britannia adhūc est in Eurōpā, et Boris Johnson adhūc praeest Britannīs, sed comitia duodecimō diē mēnsis Decembris habēbuntur.
    Bōlivia ēversa
    Īvānus Mōrālēs, quī ter creātus erat praeses Bōliviēnsium et quartum, secundum suōs, ēlectus erat, diē Sōlis magistrātum dēposuit.  Quī suffrāgia in comitiīs nuper habitīs lāta numerābant, Mōrālēs rettulerant victōrem, sed reclāmātōrēs in viīs et lēgātī Societātis Cīvitātum Americānārum fraudem dēnuntiāverant.  Diē igitur sōlis, Mōrālēs paucās hōrās postquam nova comitia habenda nuntiāverat, ūnā cum nōnnullīs aliīs magistrātibus officiīs sē abdicāvit, hortantibus dūcibus tam custōdum pūblicōrum quam mīlitum.  Mōrālēs ipse dīxit sē coactum esse fugere propter exercitum, quī rempūblicam ēverteret; diē Martis in asȳlum ā Mexicānīs datum cōnfūgit.  Mōrālēs, quī prīmus ēlectus est annō bis millēsimō sextō, diūtius quam ullus alius, quī hodiē clavum ullīus Americānae reīpūblicae tractat, exercuit auctōritātem. Inde ortae sunt difficultātēs: nam annō bis millēsimō sextō decimō ex plēbiscītō interdictum erat nē quis tertium crearētur praeses, quod tamen plēbiscītum Mōrālēs suāsit iūdicibus abrōgāre, quō diūtius ipse regnāret.  Nunc vērō vidētur Johanna Añez Chavez, vice-praeses senātūs, pūblicam auctōritātem in Bōliviā prō tempore exercēre.
    BRICS in Brasiliā conveniunt
    Diēbus Mercūriī et Iōvis in Brasiliā summī magistrātūs Brasiliae, Russiae, Indiae, Sīnārum, Africae Merīdiōnālis, quae cīvitātēs compendiāriō nōmine BRICS vocitantur, congressī sunt quī dē commerciō augendō et dē salūte commūnī colloquerentur.  Jair Bolsonārō, praeses Brasiliae, quī ōlim vidēbātur metuere nē Sīnēnsēs tōtam Brasiliam emerent, nunc amīcum salutāvit Xī Jinping, perpetuum dictātōrem Sīnēnsium, atque ūnā cum Xī affirmāvit Brasiliam Sīnāsque vinculīs commerciī fortibus esse coniunctās.
    Imperātor Iāpōnum cum deā est epulātus
    Diē Iōvis Nārūhītō, imperātor Iāpōnum, candidīs vestibus indūtus noctem ēgit cum Āmātērāsū Ōmīkāmī deā sōlārī, quam inter abavōs numerat.  Quamquam Hīrōhītō avus et imperātor dīvīnitāte est post bellum contrā Americānōs gestum prīvātus, rītus tamen, quō imperātor cum deā cēnat, fierī pergit.  Septimā igitur hōrā in templum intrāvit imperātor, ubi multa cibōrum genera, ut orȳzam et holera et piscēs, inter trīgintā et duās patellās querceās dīvīsit, deinde precātus est ut suī cīvēs pāce fruerentur et cum deā est epulātus.  Rītus tertiā hōrā mātūtīnā est perfectus.
    Hongcongia ardet
    In Hongcongiā reclāmātiōnēs, quae quinque mēnsēs durant, ingravēscunt.  Custos pūblicus quīdam manuballistā suā reclāmātōrem ūnum et vīgintī annōs nātum graviter vulnerāvit in vīcō Sae Wan Hō dictō.  Alter birotā automatāriā vectus sē in gregem reclāmantium praecipitāvit.  Ex alterā parte vir septem et quinquāgintā annōs nātus, quī fertur cum reclāmātōribus rixātus, vīvus est combustus.  Oeconomia Hongcongiae usque in recessiōnem contrahitur, et studiōrum ūniversitātēs praelectiōnēs suspendere sunt coactae, cum discipulī sagittīs pīlīsque armātī arcēs sibi mūnīrent et pyrobola petroleāria parārent.  Carrie Lam, Hongcongēnsibus praefecta, dīxit reclāmātōrēs hominum inter ipsōs societātem coniunctiōnemque dēlēre, itaque habendōs esse pūblicōs hostēs.  In actīs diurnīs, quae Tempora Globī appellantur et prō Sīnicā parte saepius loquuntur, ēditōrēs existimāvērunt sē nōn posse inter reclāmātōrēs et latrōnēs, quī prō Chalīfātū Islamicō proelia gerunt, internōscere.
    Comitia Hispānica
    Comitia iterum habita sunt in Hispāniā, quippe ubi factiōnēs nescīvissent inter sē regimen compōnere.  Cum quartum inter quattuor annōs comitia indicta sint, vidētur cīvēs taedēre dē senātōribus identidem et frustrā ēligendīs: nam pauciōrēs quam quattuor ē quīnīs cīvēs suffragia sua candidātīs dedērunt.  Vox et Factiō Populāris, quae ad dextrās partēs spectant, longē plūrēs senātōrēs habēbunt quam habuērunt, cum Factiō Cīvium
    10 min
  • diē octāvō mēnsis Novembris
    Hodiē, octāvō diē mēnsis Novembris, Britannia adhūc est in Eurōpā, et Boris Johnson Britannīs adhūc praeest.  Johnson, quī diē Veneris nosocomīs dīxit sē omnibus pōtiōnibus inēbriantibus abstentūrum dōnec Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscīsceret, diē Iōvis vischium sorbillābat in Caledōniā.
    Columbia Britannica merīdiem novō mōre dēfīniet
    Senātus Columbiae Britannicae dēliberat an mōs horārum bis in annō mūtandārum tollendus videātur, et aestīva ratiō temporis metiendī, quō sol ad summam altitūdinem ascendit nōn merīdiē sed prīmā hōrā pōmerīdiānā, per tōtum annūm continuenda.  Vasintōnia et Oregōnia idem cōnsilium iam cēpērunt, quod tamen nōn valēbit nisi ā senātū totīus Reīpūblicae Americānae probātum erit; California etiam cogitat eandem viam sequī.  Nam tempus ipsum secus ac natūra id statuit dēfīnīre facilius putātur, quam mōrēs normāsque, secundum quās hominēs certā hōrā expergiscuntur vel opus faciunt vel scholās audiunt, mutāre, et lēgislātōrēs cēnsent aliquid mutandum.
    Fraus et perīculum
    Praefectī societātī mercātōriae, quae Aventūra vocātur, reī sunt fraudis, cum reīpūblicae venditāvissent instrūmenta cinēmatographica atque alia, quae ad secūritātem attinērent reīpūblicae, quae falsē dīctitārent in Americā esse facta.  Rēvērā omnia in Sīnīs sunt facta, quod animadvertit mīlēs quīdam quī gestābile instrūmentum cinēmatographicum inspiciēbat. Nam in eō invēnit nōtās et imāginēs et subsidia varia tam Sīnica quam Americāna, quia eadem Sīnica societās fabrōrum instrūmenta illīus generis parāverat in ūsum mīlitum tam Americānōrum quam Sīnēnsium.  Aventūra strenuē cōnābātur cēlāre nōmina fabrōrum et orīginem mercium, nē Americānī cognōscerent mīlitēs, lēgātōs, speculātōrēs suōs Sīnicīs ūtī instrūmentīs, quippe quae possent ā Sīnēnsibus speculātōribus subvertī.
    Ūsus vapōris Nicōtiānī rēstringētur
    Praeses Americānus, quī cum diurnāriīs diē Veneris colloquēbātur, nuntiāvit novās regulās in ūsum vapōris Nicōtiānī dēcrētum īrī.  Nōn licēbit hominibus, nisi vigintī et ūnum annōs vel plūrēs nātīs, vapōrem Nicōtiānum haurīre, et sapōrēs, quī vapōrī adduntur, interdīcentur.  Nam annīs recentiōribus in ūsum vēnērunt instrūmenta ēlectronica, quibus glycolum Nicōtīnō commixtum calefit et in vapōrem coquitur, et sapōribus additīs tālis vapor iūvenēs allicere fertur et Nicōtīnī voluptātī addīcere putātur.
    Cōrēānī Boreālēs nōlunt cum Shinzō Ābē agere
    Shinzō Ābē, praeses Iāpōnum, in conciliō summōrum Āsiae merīdiōnālis et orientālis magistrātuum, nova obiurgāvit Cōrēānōrum Boreālium experimenta, quibus missilia in mare prope Iapōniam sunt iacta, sed etiam dīxit sē vehementer velle cum Kim Iong-Un sine ullīs condiciōnibus convenīre ut dūcēs colloquerentur dē cīvibus Iāpōnibus quōs Cōrēānī ante annum millēsimum nōningentēsimum octōgēsimum tertium abduxērunt.  Cōrēānōrum lēgātus Song Il-Hō respondit Ābē esse mōriōnem et furciferum, quī numquam dēbēret etiam somniāre dē Cōrēā visitandā postquam iustās ratiōnes Cōrēae dēfendendae vituperāsset; tunc dīxit Ābē esse vīrum mīrō modō indoctum quī somniāret dē Iāpōniā armīs rōborandā, cum nēscīret internōscere inter missilia et plūs-quam-magna multiplicia ēmissōria rochētārum (quod nōmen mālunt Cōrēānī Boreālēs in sua missilia dare).  Perrexit summum magistrātum Iāpōnum dīcere dēformem, vīlem, rusticum, improbum esse homunculum, et Iāpōnicās īnsulās nōn solum in mare sed etiam tenebrās tristitiae mergī quod Iāpōnia exclūderētur ē novā aetāte quam indūceret Cōrēa Boreālis.
    Von der Leyen
    Ursula von der Leyen, quamquam kalendīs Novembribus Ūniōnī Eurōpaeae praeficienda erat, nihilōminus nōn omnēs magistrātūs sēlēgit nec regimen plēnum, secundum lēgēs Eurōpaeās, composuit.  Nam oportet dē singulīs cīvitātibus Eurōpaeīs singulōs sēligere ministrōs.  Sed corruptior fuit Rōvāna Plumb Dācorōmāna, quam von der Leyen in ministerium viīs muniendīs praeficiendum sēlēgerat, quam ut ā senātū Eurōpaeō approbārētur, atque inter morās
    7 min
  • kalendīs Novembribus
    Hodiē, kalendīs Novembribus, Britannia, quae prīmum mēnse Martiō exeunte, nuperrimē mēnse Octōbrī exeunte, id est herī, ab Ūniōne Eurōpaeā erat dēscītūra, adhūc est in Eurōpā: nam flextēnsiōne datā, Britannia in Ūniōne Eurōpaeā usque in annum bis millēsimum vīcēsimum manēbit.  Boris Johnson adhūc praeest Britannīs, sed comitia diē duodecimō mēnsis Decembris habēbuntur.
    Ībrahim al-Sāmarrāī mortuus
    Ībrahim al Badrī al-Sāmarrāī, quī latrōnciniī gerendī causā nōmen Abū Bakr Bagdātēnsis sibi indiderat, atque ōlim etiam ausus erat sē chalīfam, id est rēgem, Chalīfātūs seu Regnī Islamicī vocitāre, sēmet ipsum interfectus est, mīlitibus Americānīs persequentibus.  Cum Chalīfātum instituere annō bis millēsimō quartō mēnse Iūniō cōnārētur, al-Sāmarrāī prōmīserat sē tam Rōmam quam Hispāniam captūrum, sed eōdem annō mēnse Octōbrī coactus est fugere Raqqā, ē capite suī Chalīfātūs, quippe quam urbem et Sȳrī et Russī et Americānī omnēs caelitus vastārent.  Nihilōminus sub Chalīfātū permultī Sȳrī sunt raptī, crūciātī, trucīdātī: nam Abū Bakr nefandās miseriās multīs centēnīs mīlibus Sȳrōrum attulit.
    Diē autem Saturnī, paulō post mediam noctem, dum aliī Americānī mīlitēs dē Sȳriā septentriōnālī dēducēbantur, ēlectī mīlitēs Americānī ē Turciā missī sunt quī chalīfam latrōnum aut caperent aut occīderent.  Al-Sāmārrāī in cuniculum sub terram cum tribus puerīs fūgerat ut sē cēlāret, sed canēs mīlitārēs eum vēnantēs sequēbantur; itaque, appropinquantibus mīlitibus Americānīs, māluit quam capī sē puerōsque potius disrumpere.  Praeses Americānus, quī cum aliīs magistrātibus proelium ēminus spectāvit, dīxit latrōnem fuisse animō aegrō et dēprāvātō, nunc vērō esse mortuum; fuisse vitiōsum et violentem, et vitiōsō violentīque mōre esse mortuum.  Vīxit annōs duodēquinquāgintā.
    Marīa Butīna dēportāta
    Marīa Butīna, Sibēriāna trīgintā annōs nāta quae intrā fīnēs Americānōrum prō Russīs clam ēgerat, est ē carcere Flōridiānō līberāta atque in Russiam dēportāta.  Irrepserat enim in societātēs quae iūs arma ferendī prōmōvent atque etiam in sollemne Ientāculum Ōrātōrium, ubi senātōrēs magistrātusque necnōn dītissimī cīvēs Christiānī quotannīs congregantur ut ūnā inter ientāculum precentur.  Amīcitiās illa coluerat in Russiā cum Alexandrō Torshin, magistrātū et argentāriō, et in Americā cum nōnnullīs, praecipuē Paulō Erickson iūris cōnsultō factiōnis dextrae, ideō, ut Americānōs Russīs conciliāret. Dēprehēnsa atque interrogāta, Butīna cōnfessa est ac damnāta.  Negāvērunt Russī eam esse speculātrīcem, quō tamen crīmine illa numquam erat damnāta.  Diē Saturnī in Russiam dēportāta Marīa Butīna ā patre in āēroportū est salutāta atque ā diurnāriīs Russicīs, coram quibus innocentiam suam est prōfessa, dōnāta est multīs rosīs candidīs, deinde dīxit Russōs sē numquam dēdere, tandem vim lacrimārum prōfūdit.
    Dē Libanō
    Post duās hebdomades reclāmātiōnum plēnās, inter quās viae interclūsae sunt et ferē omne commercium est sublātum, Saad al-Harīrī minister prīmārius magistrātū sē abdicāvit.  Reclāmātōribus domum abeuntibus mīlitēs coepērunt viās obstāculīs āmovendīs dēnuō aperīre.  Questī erant cīvēs dē corruptō regimine atque austeritāte in populum impositā: quamvīs vectigālia penderent cīvēs, vim ēlectricam atque aquam (quam multī crēdunt adeō inquinātam esse ut bibī nōn possit) saepe dēficere; oeconomiam porrō propter tam bellum Sȳriacum quam latrōnum gregem Hezbollah dictum dēprimī ad cīvium damnum; nihilōminus Harīrī aliōsque dīvitēs semper dītēscere.  Reclāmātōrēs sperant Libanum fore ūnum et concors, nec sectīs dīvīsum, neque ā corruptīs magistrātibus expīlandum.
    Dē comitiīs in Thuringiā habitīs
    In Thuringiā, orientālī et ōlim communisticā prōvinciā Germānōrum, factiō Sinistra, quae diū pollēbat et magistrātūs Thuringēnsibus dabat, dē dēnīs suffrāgiīs tria accēpērunt itaque potentissima omnium factiōnum ēvāsit.  At, factiō Christiāna et Populāris, cūius dux est Angela Merk
    7 min
  • diē vīcēsimō quīntō mēnsis Octōbris
    Dē comitiīs Canadēnsium
    Suffrāgiīs in Canadā lātīs, Iustīnus Trudeau, Petrī fīlius, quippe cūius factiō Līberālis, quamvīs dēminūta, ēvāserit omnium maxima, dēnuō erit minister prīmārius.  Factiō Līberālis est aliquātenus dēminūta et factiō Nova et Populāris, cui praeest Jagmeet Singh, dēbilitāta, dum factiō Rēbus Conservandīs est paulō aucta et factiō Quebēcēnsium ferē triplicāta.  In prātīs, ubi sunt prōvinciae Alberta et Sascatzevānia, factiō Rēbus Conservāndīs omnīnō dominātur, atque in Columbiā Britannicā maximum numerum senātōrum sibi vindicat.  Factiō vērō Līberālis in partibus boreālibus, ut Iūcōnō prōvinciā et Nūnavut, et in partibus orientālibus, ab Ontāriō usque in Novam Scōtiam, flōret.  Trudeau autem tantum minōrem partem senātōrum sibi fidēlem habēbit, quārē necesse erit illī, sīcut ōlim patrī fuit, amīcōs quaerere ex aliīs factiōnibus.
    Concēditur reclāmātōribus Hongcongēnsibus
    Lex, quā licēret Sīnēnsibus cīvēs Hongcongēnses in suam diciōnem reddere, propter quam ā mēnse Martiō exeunte in viīs reclāmātur, est ā senātōribus rīte sublāta.  Carrie Lam, praefecta Hongcongēnsibus, anteā nēgāvit lēgem lātum īrī, sed etiam recūsāvit nē ea omnīnō tollerētur, nē senātus lēgem perniciōsam excōgitāvisse atque esse contemplātus vidērētur.  Reclāmātōrēs, quī victōriam tulērunt, etiam quattuor alia poscunt, vidēlicet: ut in quaestiōnem vocentur custōdēs pūblicī, quī vī in reclāmātōrēs ūsī sint; nē reclāmātōrēs dīcantur tumultum mōvisse; nē reclāmātōrēs crīmine accūsentur, quod iūra sua tueantur; ut tam summus magistrātus quam senātōrēs omnēs populārī suffragiō ēligantur.
    Diē Iōvis coepērunt nōnnullī Hongcongēnsēs vexilla Catalaunica vibrāre et prō lībertāte Catalaunōrum, ut quōs sibi similēs existimārent, reclāmāre.
    Tumultus Barcinōnēnsis
    Barcinō tumultibus cōtidiē quatitur, postquam novem magistrātūs, quī plēbiscītum dē lībertāte Catalaunōrum abhinc duōs annōs habuerant, crīmine sēditiōnis ā iūdicibus Hispānōrum damnātī sunt ut in carcere multōs annōs dēgerent.  Petrus Sanctius, quī pergit ante comitia decimō diē mēnsis Novembris habenda officiō ministrī prīmāriī Hispānōrum ad tempus fungī, sē Barcinōnem contulit, ubi recūsāvit nē magistrātūs Catalaunōrum, quī lībertātī favent, convenīret, sed eōsdem coram culpāvit, quod salūtem pūblicam parum dīligenter tuerentur nec factiōnēs in concordiam redēgissent.
    Bruxellīs Carolus Puigdemont, ōlim summus magistrātus Catalaunōrum quī etiam ab Hispānīs petitur quī seditiōnis crīmine iūdicētur, sēsē trādidit iūdicibus Belgīs, quī dēlīberant an dēbeant profugum in diciōnem Hispānōrum reddere.
    Tumultus Melitānus
    Melitae, in īnsulā quae inter Ītaliam atque Libyam iacet, aliēnigenae quī migrandī causā advēnerant neque ab aliīs cīvitātibus Eurōpaeīs exceptī sunt, tumultum concitāvērunt.  Nam ad Melitam, sīcut etiam fit in Ītaliā et Graeciā et aliīs Ūniōnis Eurōpaeae cīvitātibus exteriōribus, multī adveniunt quī cupiunt in aliās terrās Eurōpaeās, ut Germāniam, migrāre, sed coguntur ibi praestōlārī, ubi prīmum in Ūniōnem Eurōpaeam intrāvērunt.  Itaque Melitae centēnī advēnārum in castrīs mīlitāribus, quae Britannī ōlim posuerant, versantur; hī diē Sōlis tumultum fēcērunt, partem castrōrum cēpērunt, vehicula et contubernia combussērunt, custōdem leviter vulnerāvērunt.  Ad septuāgintā et quinque sunt ā pūblicīs custōdibus comprehēnsī.
    Īvānus Mōrāles quartum ēlectus
    Īvānus Mōrālēs, quī diūtius quam ullus alter in Americā Septentriōnālī auctōritātem obtinet, quartum ēlectus est praeses Bōliviae.  Mōrālēs, quī quattuordecim annōs suōs gubernat, pergēbit usque in annum bis millēsimum vīcēsimum quintum clāvum reīpūblicae tractāre, quō annō annōs ūndēvīgintī summō magistrātū functus erit.
    Iūliānus Assange coram iūdicibus
    Iūliānus Assange, quī Londīniī septem annōs in Aequātōrēnsium sēde lēgātiōnis profugus mānsit antequam Aequātōrēnsēs eum expulērunt, coram iūdicibus Britannīs appāruit, quippe quibus mēnse Fe
    7 min
  • diē duodēvīcēsimō mēnsis Octōbris
    Hodiē, duodēvīcēsimō diē mēnsis Octōbris, Britannia adhūc est in Eurōpā, et Boris Johnson Britannīs adhūc praeest.  Ultimō articulō temporis Johnson potuit suadēre Eurōpaeīs, quī negāverant sē dē novō pactō actūrōs, ut dē novō pactō agerent: quod pactum diē Saturnī senātus Britannōrum aut probābit aut, quod ter iam ēgit, improbābit. Leō Varadkar, minister prīmārius Hibernōrum, iam prōfessus est sē nōn spectātūrum esse disceptatiōnem, quae in senātū Britannōrum habēbitur, sed ludum potius harpastī: Tōkiī enim certābunt Hibernī ac Neozēlandiēnsēs.
    Dē rēbus Sȳriacīs
    Tayyip Erdogan, praeses Turcārum, quī cum Michāēl Pence vice-praeside et Michāēl Pomēpiō ministrō rēbus exterīs Americānōrum, quī Turcīs sunt sociī, est collocūtus, moderātiōnis observandae causā cōnsēnsit indūtiās facere quinque diērum, quo facilius Curdī dē regiōne Sȳriacā, quam Turcae capere cupiunt, ēgrederentur.  Donaldus autem Tusk, qui conciliō Eurōpaeō praeest, negāvit indūtiās esse appellāndās sed postulātiōnem potius dēditiōnis; hortātus porrō est Turcās ut suās cōpiās dē Sȳriā dēdūcerent.  Emmanuēl Macron, praeses Gallōrum, dīxit impetum Turcicum esse īnsānum.  Proximā hebdomade Erdogan cum Vladimirō Putin praeside Russōrum et sociō regiminis Sȳrōrum colloquētur dē pāce inter Turcās et Sȳrōs compōnendā.
    Dē Hongcongiā
    Carrie Lam, praefecta Hongcongēnsium, diē Mercuriī coacta est sollemnem ōrātiōnem coram senātū habendam intermittere et dērelinquere, cum senātōrēs, quī lībertātī favent, eam dē rostrīs explōderent atque in eam reclāmārent. Posteā illa in locō serēniōre et sēcūriōre ōrātiōnem ēdidit per spectāculum cīnēmatographicum.  Quā in ōrātiōne prōmīsit regimen actūrum, ut pecūnia pauperibus darētur quā conclāvia sibi invenīrent, atque ut novae īnsulae in marī Sīnēnsī et merīdiōnālī struerentur ubi novī vīcī aedificārentur.  Nōn autem cīvibus diu reclāmantibus respondit, quī cupiunt lībertātem, quā secundum foedus inter Sīnēnsēs et Britannōs pactum fruuntur, dēfendere, nē sub iugō Sīnēnsium tyrannidis opprimantur. Eōdem diē in Iacobulum Sham, reclāmātorem nōtum quī agit ut iūra hūmāna dēfendantur, impetum fēcērunt latrōnēs armātī malleīs aliīsque ferrāmentīs.  
    Reclāmātōrēs poscunt ut rogātiō, quā, sī lātā esset, licēret Sīnēnsibus cīvēs Hongcongēnsēs postulāre in suam diciōnem reddendōs, rīte tollātur; ut quaestiō habeātur dē vī ab custōdibus pūblicīs in reclāmātōrēs adhibitā; nē reclāmātōrēs tumultuōsī esse dīcantur; nē reclāmātōrēs crīmine accūsentur quod iūra sua tueantur; ut summus magistrātus omnēsque senātōrēs populārī suffrāgiō ēligantur.
    Comitia Boliviāna
    Boliviānī cīvēs suffragia sōlis diē ferent ad summum magistrātum ēligendum.  Īvānus Mōrālēs, quī tertium iam creātus erat praeses, negāverat sē velle quartum magistrātum petere postquam plēbiscītum prohibuerat nē dēnuō candidātus fieret; sed plēbiscītō ā iūdicibus sublātō, Mōrālēs nunc petit quartum creārī summus magistrātus.  Plēbiscītum dēmonstrāvit populum nōlle eundem hominem clavum reīpūblicae diū obtinēre, sed Mōrālēs plebis favōre fruitur, et factiōnēs oppositae sunt dīversiōrēs ac disiectiōrēs quam factiō Mōrālis, quae diū vīrēs sibi collēgit.
    Cim Iong-un in monte sacrō equitat
    Cim Iong-un, tyrannus Corēānōrum Septentriōnālium, imāginēs dīvulgāvit in quibus ipse in Paectū sacrō monte equō albō īnsessus appāret.  Tālēs imāginēs anteā circumlātae erant antequam Cim audāciōra temptāvit: nam is annō bis millēsimō tertiō decimō imāginem suī montem ascendentis paulō ante ēdiderat quam iussit Iang Song-thaek patruum dē mediō tollendum, ac dēnuō annō bis millēsimō duodēvīcēsimō, antequam coepit cum Coreānīs Merīdiōnālibus atque Americānīs dē pāce colloquī.  Fierī igitur potest ut Cim iussūrus sit suōs dēnuō experīmenta facere dē armīs atomicīs.  Etiam in Corēā Boreālī hāc hebdomade, pedilūsōrēs utrīusque Corēae inter sē certāvērunt, quod trīgintā annōs nōn actum erat; lūdus pedifollis adeō vehementer actus est, ut neute
    6 min
  • diē quartō mēnsis Octōbris
    Speculātor Sīnēnsis dēprehēnsus
    Eduardus Peng, quī etiam Xuehua Peng appellātur, reus est prō Sīnēnsibus speculandī.  Peng, ē Sīnīs oriundus sed cīvis Americānus factus, internūntius fuisse dīcitur inter agentēs Sīnēnsium atque eōrum Ministerium Sēcūritātis.  Ille fertur conclāvia in dēversōriīs condūxisse et clāvēs agentibus trādidisse, quī in illīs conclāvibus, quasi in penū speculātōriō, pecūniam et documenta arcāna condēbant et prōmēbant.  Peng, quī quinquāginta et sex annōs nātus est, dictātābat sē per urbēs Californiānās dūcere peregrīnōs Sīnēnsēs, quī voluptātis aliēnam terram visendī causā Americam lustrārent.
    Adhūc reclāmātur Hongcongiae
    Lēge colōnicā frēta, Carrie Lam, magistra populī Hongcongēnsis ēdīxit nē quis, nisi propter causās medicās, persōnam gereret.  Aliquot enim mēnsēs multa mīlia Hongcongēnsium, praecipuē iuvenum, in viīs in magistrātūs, quippe quōs quasi neurospasta Sīnēnsium existiment, reclāmant atque aliquando rixantur cum custōdibus pūblicīs, quī reclāmātōrēs persequī feruntur tamquam canēs quī leporēs vēnantur.  Tsang Chi-kin, discipulus duodēvīgintī annōs nātus, paene occīsus est ā custōde pūblicō, quī ēius pectus manuballistā percussit eōdem diē, quō Sīnēnsēs, quī Hongcongiam dominantur, sacra anniversāria suī imperiī celebrābant. Hī iuvenēs persōnās induere solent, nē sibi agnitīs munera officiaque futūra negentur nēve ipsī naribus hauriant nebulam, quā custōdēs pūblicī lacrimās et dolōrem reclāmantibus incutiunt.  Persōnīs vetitīs, iam reclāmant iuvenēs, regimen cīvēs nōn exaudīre sed reprimere malle.
    Clementia imperātōris Iāpōnum
    Sescentēna mīlia cīvium Iāpōnum, quī quidem dēlictīs minōribus nōmina sua ac fāmam inquināverant, purgābuntur diē hūius mēnsis vīcēsimō secundō atque in bonam famam rēstituentur, cum Nārūhītō novus imperātor ad solium regium, quod pater occupāvit, rīte accēderit.  Sīc enim imperātor virtūtēs principum ostendet, vidēlicet misericordiam ac clēmentiam.
    Suspiciō in Vāticānā cīvitāte
    Quīnque, quī opus fiscō tuendō tabulīsque servandīs in Vaticānā cīvitāte dabant, inter quōs dominus Maurus Carolīnus numerātur, in suspiciōnem vēnērunt et prohibitī sunt nē in cīvitātem Vāticānam intrārent.  Custōdēs sēdis apostolicae duo scrīptōria excussērunt ac chartās instrūmentaque ēlectronica cēpērunt, cum in fiscō administrandō quaedam īnsolita ac suspīciōsa essent dēlāta.  Annīs recentiōribus Vāticāna sēdēs, quippe cūius domus argentāria “Institūtum prō Operibus Religiōnis” dicta in īnfāmiam incidisset, cōnāta est sē purgāre et fīdūciam argentāriōrum Eurōpaeōrum sibi captāre.
    Helvetiī dē foedere Eurōpaeō dēspērant
    Helvetiī magistrātūs illam spem, quam dē foedere cum Ūniōne Eurōpaeā faciendō annōs ferē quinque aluerant, tandem dēposuērunt.  Nōlunt enim multae factiōnēs Helvetiōrum Ūniōnī obtemperāre nec lēgēs suās, quibus mercēdēs labōrantium dēfenduntur, abrogāre.  Ferentur porrō suffragia mēnse Māiō, quibus poterunt cīvēs Helvetiī constituere utrum velint sinere Eurōpaeōs līberē fīnēs suōs transgredī, an ius commeandī potius refrēnāre et līmitēs suōs tuērī.  Neque volunt Eurōpaeī negōtium agere cum Helvetiīs antequam prō certō habuerint an Britannī dē Ūniōne dēscītūrī sint, nē quid Helvetiīs concēdant quod Britannī sibi poscere possint.  Itaque nullum foedus mox fiet.
    5 min

About Nuntii Latini

From the publisher's feed

Nuntii Latini Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

More shows like Nuntii Latini

Secunda Mensa by Secunda Mensa

Secunda Mensa

17 Listeners

The Rest Is Politics by Goalhanger

The Rest Is Politics

3,017 Listeners

Rem Tene! by Rem Tene!

Rem Tene!

19 Listeners

Rara avis by Rara avis

Rara avis

13 Listeners