Nuntii Latini

Nuntii Latini

By Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis VasintoniensisNewsEducationDaily NewsLanguage Learning
Download on the App Store

Nuntii Latini episodes

  • diē 19º mēnsis Octōbris
    Kim Jong-Un Franciscum invītat ut Corēam vīsat

    Kim Jong-un, dux Corēānōrum Septentriōnālium, per Moon Jae-in praesidem Corēānōrum Merīdiōnālium quasi lēgātum invītāvit Franciscum Pontificem Maximum ecclēsiae Rōmānōrum ut regnum suum vīseret. Nēmō Pontifex Rōmānus iter in Corēam Septentriōnālem umquam suscēpit, neque licet Corēānīs sub diciōne Communistārum ullam colere religiōnem.

    Comitia in Bavāriā habita

    Diē Sōlis, Bavārī suffrāgia dedērunt factiōnibus, quae partēs capient in senātū Bavārōrum, et clādem dedērunt factiōnibus inveterātīs. Christiānī Sociātī, quī cum Angelā Merkel stāre solent, maximum detrimentum cēpērunt quod ex annō millēsimō nōningentēsimō quinquāgēsimō passī sunt; et Sociālistae, quī Berlolīnī pactī sunt cum Angelā Merkel ut ūnā regnārent, nōn solum damnum accēpērunt sed videntur locum suum omnīnō cessisse Viridibus, quī nunc in partibus sinistrīs pollent. Līberī suffrāgātōrēs, quī candidātōs prōmōvērunt līberōs vinculīs factiōnum, tertium locum obtinuērunt; et in senātum Bavārōrum etiam intrābit factiō Alternātīva, quae ē dextrīs partibus Angelae Merkel resistere cōnātur, nē aliēnigenae in fīnēs Germānōrum admittantur.

    America Competītrix Optima

    Forum Oeconomicum Totīus Mundī nūntiāvit Americānōs in rēbus mercātōriīs et pecūniāriīs cum aliīs gentibus certāre optimē omnium posse. Index enim, quod Forum quotannīs compōnit, multīs signīs cōnsīderātīs metītur quam parātae sint gēntēs ut nova inveniant atque ut novās societātēs condant ad inventa vendenda, quō magis novae artes inter omnēs gentēs prōmōveantur. Ex annō bis millēsimō octāvō aliae gentēs—inter quās numerantur Singapūrēnsēs, Germānī, Helvetiī, Iapōnēs—summōs locōs hōc in indice obtinuērunt: sed America in eō genere aemulātiōnis, quō in meliōrem statum condiciō hūmāna vertitur, dēnuō plūrimum pollēre fertur.

    Foedus cursuāle obsolētum

    Legātī Americānī nuntiāvērunt sē foedus ruptūrōs, quō mercēs Sinēnsium per cursum pūblicum in Americam vīlius importārī quam etiam inter ipsās cīvitātēs Americānās transportārī possent. Nam sub eō foedere ab annō millēsimō nōningentēsimō sexāgēsimō nōnō Sinēnsibus licuit minimō pretiō mercēs in Americam mittere quō citius Sinēnsēs in rēs mercātōriās progressum facerent. At tabellāriī tam pūblicī quam prīvātī et mercātōrēs, sīcut Amāzōnicī, diū questī sunt foedus esse inīquum et commoda Sinēnsium prōmōvēre dum Americānōs damnum accipere cōgeret.

    Festus diēs in laudem Ellae Higginson dicātus

    Diē secundō mēnsis Novembris commemorābitur Ella Higginson, auctrix et poētria laureāta, quae inter bella totīus mundī regiōnem Pācificam et Caurīnam celebrāvit scrībendō atque illustrāvit.  Bellinghamiam quinquāginta annōs incolāvit, ubi etiam est annō millēsimō nōningentēsimō quadrāgēsimō sepulta.  Aenea imāgō auctrīcis in nostrae studiōrum ūniversitātis bibliothēcā pōnētur.

    5 min
  • diē 12º mēnsis Octōbris
    Andrēas Brunson damnātus ac līberātus

    Andrēas Brunson, pastor Christifidēlis et cīvis Americānus quem Turcārum regimen ferē trēs annōs inter morās jūdiciī vinculīs continuerat, tandem a jūdicibus Turcicīs et damnātus est et līberātus, ut domum in Americam regredī posset.  Mēnse enim Augustō Americānī, ut quī vellent Brunson līberārī, portōrium in metalla Turcica imposuērunt atque interdīxērunt nē quis ullum negōtium ageret cum quibusdam ministrīs Turcicīs. Lībra Turcica, cūjus pretium posteā magnōpere dēminūta est, jam rursus surgere cœpit.

    Vehiculum siderāle ad Tellūrem dēlapsum

    Alexander Ovchinin, cosmonauta Russicus, et Nicolaus Hague, astronauta Americānus, duābus minūtīs postquam in caelum missī erant, coactī sunt rursus dē caelō in terram dēlabī.  Trīgintā mīlia passuum dēscendērunt in tesca Kazakhstāna, unde tūtī atque incolumēs āvectī sunt ut cum familiāribus dēnuō conjungerentur. Aliī astronautae, quī adhūc in statiōne sīderālī manent, possunt per mēnsem Decembrem ibi versārī, quō mēnse debēbunt succēdāneī advenīre; sed in dubium nunc vocātur utrum Russī possint aliōs ad statiōnem illam tūtōs mittere.  Dīxit Alexander Gerst astronauta Eurōpaeus breviloquēns: per cælum volāre difficile esse, at oportēre pergere conārī prō bonō hominum commūnī.

    Speculātor Sinicus comprehēnsus

    Yanjun Xu, quī etiam Qu Hui et Zhang Hui appellābātur, inter praefectōs speculātōrum Sinēnsium numerātus, et in Belgiam illectus atque ā Belgīs comprehēnsus, jussus est in diciōnem Americānōrum reddī, apud quōs reus erit speculandī. Ille fertur petīvisse arcāna, quae Americānī invēnērunt quō aēroplāna meliōra parārentur.  Dīxit Jōannēs Demers, accūsātor pūblicus in rēbus arcānīs, neque invidendum esse iīs, quī novissima excōgitārent unde optima instrūmenta parārent, neque esse tolerandōs, quī nostra arma fūrārentur et quae nōn ipsī sēvissent, inde sē messūrōs spērārent.

    Procella Michāēl appellāta

    Magna procella, cuī nōmen Michāēl inditum est, Flōridam septentriōnālem diē Mercuriī vastāvit.  Mare, ubi ōlim Flōridiānī sine cūrīs splendidō sub sōle lūderant, ōrās maritimās obtēgit. Ubi ōlim domī fuērunt, nunc nihil restat, nisi quod viae interclūduntur ruīnīs et fragmentīs ædium necnōn supellectile.  Adhūc incertum manet quot cīvēs dēsīderentur.

    Supplicium capitāle in Vasintōniā abrōgātum

    Suprēmī jūdicēs Vasintōniānī ēdīxērunt nē quis in Vasintōniā cīvitāte suppliciō capitālī afficerētur, sed ut omnēs, quī vinculīs jam continērentur dum ultimum supplicium exspectārent, reliquōs suōs diēs in carcere dēgerent.  Nēmo Vasintōniānus reī capitālis condemnātus capitis pœnam passus est ab annō bis millēsimō quartō decimō.

    5 min
  • diē 15º mēnsis Iūniī
    Conveniunt hostēs tamquam amīcī

    Singapūrae Donaldus Trump praeses Americānōrum congressus est cum Kim Jong-un tyrannō Corēānōrum Septentriōnālium. Quem conventum Moon Jae-in, praeses Corēānōrum Merīdiōnālium, diē Iovis laudāvit hīs verbīs: “Non sōlum Americānī et Corēānī Merīdiōnālēs et Iaponiēnsēs sed etiam omnēs per tōtum mundum nunc līberātī sunt metū bellī impetūsque atomicī.” Iaponiēnsium lēgātī nunc conantur efficere ut Shinzō Abē, minister prīmārius, etiam cum Kim Jong-un colloquātur dē captīvīs Iaponiēnsibus, quōs Corēānī Septentriōnālēs abhinc fere quadrāgintā annōs, Kim Il-sung tyrannō, abduxērunt quī sermōnem Iaponicum speculātōrēs Corēānōs docērent ac latrōnibus nūberent.

    Periit dux latrōnum

    In Kunar orientālī prōvinciā Afganistāniae, Mullah Fazlullah, dux latrōnum, quī vocantur Tehrik-e-Taliban seu Talibānī Pakistāniānī, ūnā cum quinque aliīs latrōnibus, interfectus est per āēroplānum automatum Americānum, quod raedam, quō latrōnēs vehebantur, tēlō ēminus dēlēvit. Fazlullah annō bis millēsimō duodecimō iusserat Malālam Yousafzai, puellam quindecim annōs nātam, occīdī, nē illa ērudītiōnem puellārum prōmōvēret, necnōn annō bis millēsimō quartō decimō imperāvit ut centum et quadrāgintā puerī et magistrī in lūdō litterārum Pakistāniānō trucīdārentur. Eius mortem sunt et magistrātūs Pakistānī et Talibānī superstitēs testātī.

    Ītalia migrantibus clausa

    Matthaeus Salvīnus, Italōrum administer ab internis negotiis, abnuit nē nāvēs immigrantium plēnae in portūs Itālōrum intrārent. Nāvis igitur “Aquarius” dicta, quae sescentōs naufragōs Africānōs suscēperat et Ītaliam petēbat, nunc ad Hispāniam potius cursum dīrigit, cum Petrus Sanctius, summus magistrātus Hispanōrum, Valentiae portum aperuit quī Aquarium reciperet cum Ītalia esset dēnegāta. Quibus factīs Emmanuel Macrō, praeses Gallōrum, vehementer invectus est in Ītalōs, ut quī negligenter et mōre Cynicō agerent; cui Salvīnus respondit Gallōs dēbēre novem mīlia profugōrum excipere quōs pactī sunt sē esse exceptūrōs; sed eōsdem Gallōs decem potius mīlia, quī ad Galliae līmitēs pervēnissent, arcuisse. Dum Aquarius ad Hispāniam nāvigat, celox bellica et Americāna, Sextae Classis, Trenton appellāta, quippe quae naufragium occurrerit et quadrāgintā et unum servāverit, prope Libyam exspectat dum sciat quae gēns naufragōs sit in terram acceptūra.

    Novus “axis volentium” prōpositus

    Sebastiānus Kurz, cancellārius Austriacus, atque Horst Seehofer, Germānōrum minister rērum interiōrum, nuntiāvērunt sē velle cum Itālīs novum “axem volentium” condere ut migrātiō aliēnigenārum, quī iniussū Eurōpaeōrum in Eurōpam adveniunt, cohibērētur. In vōtīs magistrātuum est, ut līmitāneī Austriacī Germānīque in Albāniam mittantur, quī clandestīnās advenās arceant. Quod cōnsilium vidētur Angelae Merkel, cancellāriae Germānae, displicēre, cūius auctōritas pendet dē concordiā servandā inter dīversās factiōnēs, quae in prīmīs dē migrātiōne dissentiunt.

    Epistola Colōnī bibliothēcae Vaticānae reddita

    Epistola Christophorī Colōnī quintō decimō saeculō exeunte scripta atque in sermōnem Latīnum versa, cūius exempla tantum ad octōginta supersunt, bibliothēcae Vaticānae per Callistam Gingrich, legātam Americānam, est reddita. Annō enim bis millēsimō ūndecimō bibliothēcārius quīdam Vaticānus, ut quī suspicārētur Vaticānōrum exemplum esse adulterātum, Americānōs rogāvit ut vērum exemplum quaererent. Quod apud dīvitem furtī īnscium est inventum et Vaticānīs libenter redditum, sīcut anteā exempla ēiusdem epistolae reddita sunt Catalaunīs abhinc hebdomade et Italīs annō bis millēsimō sextō decimō.

    Novum Braxātōrium Bellinghamiae

    Novum Braxātōrium, cui nōmen Geminae Sorōrēs, ingentibus in aedibus, quae ōlim apothēca fuērunt, stābit: ubi nōn sōlum varia genera cervesiae braxābuntur seu coquentur mōribus et Germānīs et Belgicīs, sed etiam popīna erit et hortī amoenī ubi cervesia h

    6 min
  • diē octāvō mēnsis Iūniī
    Mōns in Guatimālā ignem ēvomit

    Diē Sōlis mōns Focus, quī vulgō Fuēgō dīcitur, tōtum oppidum in Guatilmālā situm dēlēvit, ferē eōdem modō quō Pompēiī Herculāneumque, urbēs Rōmānōrum, sunt flammīs cineribusque obrūtae. Septuāgintā et quinque hominēs prō certō periērunt, ad ducentī dēsīderantur, tria mīlia ē perīculō sunt dēductī. Difficilius factum est superstitēs quaerere quia īdem mōns diē Martis iterum explōsit, mittēns aestuantem fūmum et saxa liquefacta dē merīdiānā montis parte. Terra circum montem tam calida est, ut calceī eōrum, quī et vīvōs et mortuōs quaerunt, etiam liquescant, quārē illī coepērunt prō calceīs tabulās ligneās pedibus affīgere.

    Summī magistrātūs septem gentium in Canadā conveniunt

    Carolovōciī in Quebecō prōvinciā Canadēnsium celebrābitur quadrāgēsimus quartus conventus summōrum magistrātuum septem gentium, quae sunt Canada, Gallia, Germānia, Ītalia, Iapōnia, Britannia, America; etiam aderunt hominēs quī prō Ūniōne Eurōpaeā agant. Annō bis millēsimō quartō decimō expulsī ex hīs conventibus sunt Russī, quippe quibuscum putārētur colloquium ūtile fierī nōn posse; nec, propter mōrēs trālātīciōs, inclūduntur Sīnēnsēs, quamvīs commerciō et mercātūrā aliās gentēs antecellant. Itaque Russī et Sīnēnsēs et nōnnullae aliae gentēs nunc suum ipsārum conventum celebrant in Sīnīs. Quamquam in Canadā magistrātūs maximārum, quae sē putant, gentium loquuntur dē caelō et dē aequitāte inter virōs et fēminās et hominēs quī aliud quoddam genus sibi vindicant prōmōvendā, nihilōminus feruntur praecipuē disceptārī dē commerciō inter gentēs, dē vectigālibus, dē armīs atomicīs Persārum: quibus dē rēbus Americānī nuper coepērunt ab aliīs gentibus dissentīre vidērī. Antē fīnem hūius conventūs Donaldus Trump, praeses Americānus, prōficiscētur et Singapūram volābit ubi cum Kim Jong-un dē pāce compōnendā congrediātur. Īdem Trump ūnā cum Iōsēphō Comite prīmāriō ministrō Ītalōrum aliās maximās gentēs hortātus est ut Russī rursus ad colloquia invītārentur.

    Dē suffrāgiīs in Ontariō lātīs

    Etiam in Canadā, comitia habita sunt in Ontariō prōvinciā, ubi plūrēs cīvēs quam umquam anteā suffrāgia sua dedērunt. Factiō Līberālis, quae quindecim annōs māiōrem partem senātūs prōvinciālis tenuerat, suffrāgiīs lātīs omnīnō dēsinit exstāre, cum nōn iam satis senātōrum habeat ut factiō esse videātur. Partēs dextrae potius, auctōritāte populī nunc rōborātae, potestātem in Ontāriō adeptae sunt, et Duglāsius Ford, quī cīvibus prōmīsit vectigālia dēminūtum īrī necnon etiam vīliōrem fore cerevisiam, creābitur minister prīmārius Ontariēnsium. Justīnus Trudeau et rēgimen totīus Canadae conscriptī sunt in eādem factiōne Līberālī, quae in Ontariō est exstirpāta, quārē spectanda sunt Quebecēnsium comitia, quae kalendīs Octōbribus habēbuntur, atque Albertīnōrum, intrā annum habenda.

    Novī astronautae ad statiōnem omnium gentium missī

    Serēna Auñón-Chancellor, Americāna, et Sergius Procopius, Russus, et Alexander Gerstius, Germānus, in caelum per vehiculum Russicum missī sunt quī ad sīdeream statiōnem omnium gentium adveniant, ubi ad ducenta et quinquāgintā experīmenta faciant quibus scientiam nātūrae rērum augeant. Intrā septendecim annōs, quōs statiō illa suprā tellūrem agit, plūrēs quam ducentī et trīgintā cīvēs duodēvīgintī gentium in illā statiōne fīnēs hūmānae scientiae propāgāvērunt.

    Lȳsistrata ante ultimās probātiōnēs agitur

    Aristophanis comoedia, quae Lȳsistrata inscrībitur, nunc agitur Bellinghāmiae. Nova interpretātiō Anglica illīus fābulae cōnsonantibus verbīs repetītiōneque sonōrum ornātur, et inter histriōnēs numerantur nōnnullī discipulī antīquārum litterārum. Spectācula ēdentur diē Saturnī et Sōlis, post quem diem nōbis ultimae trimestris acadēmicī spatiī probātiōnēs imminēbunt.

    7 min
  • kalendīs Iūniīs
    Novī magistrātūs Ītalōrum

    Bis iam in irritum cecidērunt rēgimina Ītalīs praeficienda prōposita, sed post longum intervallum tandem ēvāsērunt victōrēs. Nam factiōnēs quae Liga et Quinque Stellae vocantur inter sē pactī sunt ut Iōsēphus Comes esset minister prīmārius et, quod anteā in dubiō fuerat, ministerium fiscī pūblicī darētur Iōannī Trīae, prōfessōrī rērum oeconomicārum, potius quam Paulō Savōnae, quī minister erit ā rēbus Eurōpaeīs. Sergius enim Mattarella, praeses Ītalōrum, negāverat nē Savōna fieret minister fiscālis, nē ille cōnsiliīs tōtīus Eurōpae obstāret. Nam novī magistrātūs adeō populārēs sunt ut Ūniōnī Eurōpaeae refrāgārī velle videantur.

    Inter alia, quae ad Ītaliam spectant, Iōannes Claudius Juncker, praeses Conciliī Europaeī, dīxit sē graviter paenitēre diē Iovis dīxisse Ītalōs dēbēre, quam Ūniōnem Europaeam culpāre ob Ītalōrum pauperitātem, potius ipsōs plūs operis impendere, et pecūniā minus corrumpī, et dīligentius sē gerere.

    Novus minister prīmārius Hispānōrum

    Petrus Sanctius creātus est novissimus minister prīmārius Hispānōrum, cum senātus sententiam dedisset dē magistrātū Mariānō Rajoy, ut cūius factiō nuper damnāta esset corruptēlae, abrogandō. Sanctius, Sociālistīs praefectus, pactus erat et cum factiōne sinistrā, quae “Possumus” appellātur, et cum factiōnibus regiōnālibus Vasconum ac Catalaunōrum. Catalaunī, quōs Rajoy repressit cum libertātem sibimet ipsīs peterent, dēnuō suī erunt iūris, quoad sub lēgibus Hispānōrum licet, neque ā Matritēnsibus diūtius regentur, sed diē Saturnī Quim Torra aliīque ministrī Catalaunī rīte inaugurābuntur. Incertum autem vidētur quam diū Sanctius, quippe cūius Sociālistae tantum quartam partem senātūs habeant, possit in summō magistrātū manēre. Itaque fierī potest ut comitia mox indīcantur.

    Consistit Brasilia

    Quamquam Michāēl Temer, praeses Brasiliēnsium, mīlitēs iusserat viās etiam vī, sī necesse esset, aperīre, nihilōminus per Brasiliam viae usque ad diem Mercuriī mānsērunt raedīs onerāriīs statūtīs clausae. Nam per tōtam rempūblicam viae interclūdēbantur ā raedāriīs, quī prīmum contrā tribūta in petroleum imposita reclāmāverant, dein vērō, postquam Temer precibus raedāriōrum cesserat, dē multīs aliīs rēbus reclāmābant, quārē ferē omne commercium suffōcābātur. Dēficiēbat annōna macellīs; caedēbātur pecus, quippe quod cibārī nōn posset; clausa sunt gymnāsia ūniversitātēsque. Dum Temer conātur raedāriōs plācāre, opificēs, quī prō pūblicā societāte Petroleo Brasileiro seu Petrobras dictā petroleum parant, coepērunt opere cessāre. Tantum vīcēsima pars populī Temer magistrātum probat, cūius auctōritas in dubium vocātur.

    Colombiānī iterum comitia habēbunt

    In Colombiā suffrāgia lāta sunt, nec quis futūrus sit praeses liquet. Ivānus enim Dux, quī dextrīs partibus favet, māiorem partem suffrāgiōrum tulit, sed nōn satis ut praeses sine novīs suffrāgiīs ferendīs creārētur; ex alterā parte Gustāvus Petrus, in sinistrās partēs prōnus et ōlim praefectus capitī Colombiae, quartam partem suffrāgiōrum accēpit. Itaque inter Dūcem et Petrum certābitur dē summō magistrātū cōnsequendō.

    Canadēnsium regimen petroleī ductum emit

    Regimen Canadēnsium inter triciēs et quadrāgiēs mīliēs centēna mīlia dollarūm solvet ut petroleī ductum Trānsmontānum emat, quippe quō māior vīs petroleī ab Albertā prōvinciā ad Columbiam Britannicam ducātur, unde in Sīnās mittātur. Necesse magistrātibus Canadēnsibus vidēbātur ductum incohātum nec perfectum emere, quia magistrātūs Columbiae Britannicae prōvinciae ūnā cum aborīginibus vehementer abnuerant nē per suās terrās petroleum ad mare trādūcerētur. Nunc vērō, quia ductus in tōtīus reīpūblicae magistrātuum diciōnem pervēnit, nec prōvincia neque aborīginēs possunt obstāre, quīn opus ad fīnem dūcātur. Iacobus Inslēus, gubernātor Vasintōniēnsium, Canadēnsibus vehementer sed frustrā contrā dīcit, nē orcae detrimentum caperent. Alter et cōnsimilis petroleī ductus iamdudum exstat; novus

    8 min
  • diē 25º mēnsis Māiī
    Rajoy in perīculō

    Sociālistae et Factiō Cīvīlis in senātū Hispānōrum dīversīs modīs cōnantur dē summō magistrātū dēpellere Mariānum Rajoy, quem etiam pauciōrēs nunc cōnfīdunt posse rempūblicam bene moderārī. Rajoy enim, quī factiōnī Populārī praeest, dēnuō in dubium vocātur cum Ludovīcus Bárcenas, ōlim factiōnis aerārius, dōnōrum acceptōrum sit damnātus, et duodētrīginta aliī negōtiātōrēs et hominēs in rē pūblicā versātī sint corruptēlae damnātī, et factiō ipsa Populāris sit damnāta ac multāta. Difficile autem est in Hispāniā magistrātum dēmovēre, cum necesse sit factiōnibus oppositīs dē magistrātū succēdāneō cōnsentīre.

    Novī Magistrātus Ītalōrum

    Aliquot mēnsēs post suffrāgia lāta, Ītalōrum factiōnēs dextrae et sinistrae, quae Liga et Societas Quinque Stellārum vocāntur, tandem inter sē pactae sunt ut ad gubernācula reīpūblicae accēderent. Iōsēphum Comptum, quī iūris prūdentiam Flōrentiae prōfitētur, factiōnēs prōposuērunt quī minister esset prīmārius, sed ēius curriculum vītae in dubium vocātur. Nam prōfessor dīxit sē ab annō bis millēsimō octāvō ad decimum quartum studia sua perfēcisse apud studiōrum Ūniversitātem Neoeborācēnsem, quae negat eum fuisse discipulum, sed tantum usū fructum esse bibliothēcae. Neque ille vidētur Lutetiae Parīsiōrum studuisse, ut fatēbātur, et in institūtō Austriacō, ubi dīxerat sē iūris prūdentiam coluisse, nōn nisi sermōnēs docentur. Societas Quinque Stellārum negat Comptum esse mentītum, et Sergius Mattarella praeses Ītālōrum Comptum iam probāvit. Factiōnēs dextrae et sinistrae cum concordiā prōmittunt sē pēnūriam pauperum sublevātūrōs; et tribūta in singulōs cīvēs imposita et aurum negōtiātōrium dēminūtūrōs; et aliēnigenās, quī iniussū regiminis Ītaliam intrāverint, expulsūrōs.

    Lēgātī ad Sīnās missī perīclitantur

    Lēgātus in Sīnās missus, quī dē mīrō strepitū questus est, rursus in Americam est dēductus medicōs cōnsulendī causā, ā quibus nuntiātum est illum vidērī oppugnātum esse armīs adhuc ignōtīs sed similibus, atque iīs quibus Americānī et Canadēnsēs lēgātī ad Cūbam īnsulam missī ab annō bis millēsimō sextō decimō sē passōs esse referunt. Vidēlicet strepitū mīrō et tantum in ūnō locō audītō factum est ut cerebrum lēgātōrum ipsum laederētur. Nec Cūbānī anteā, nec Sīnēnsēs nunc, sciunt quis culpandus sit propter impetūs, quōrum et causa et ratiō et modus manent ignōtī.

    Nartandō nāvigandōque ad mare currētur

    Diē Lūnae celebrābitur memoria eōrum, quī prō patriā mortuī sunt; sed diē Sōlis secundum mōrēs Bellinghāmēnsium curriculum fiet dē monte Bakerānō usque ad mare Salish dictum. Gregēs certantium prīmum nartīs tabulīsve dē montis nīvibus sex mīlia passuum dēlābentur, deinde octō pedibus current, posteā birotīs vehentur quadrāgintā usque ad fīnēs Canadēnsium et ad occidentem ad oppidum Everson dictum, ubi canōīs ūndēvīgintī mīlia passum ēmetientur Ferndālum, ubi iterum birotīs ad mare quattuordecim vehentur, postrēmum monoxylīs scaphīs maritimīs quīnque mīlia passuum Bellinghāmiam nāvigābunt. Quī cursus aliquandō intrā sex hōrās perficitur, sed oportet intrā duodecim hōrās absolvī. Sīc enim varia et mīra et bene temperāta est regiō circum Bellinghāmiam, ut in eōdem curriculō potest āthlēta eādem voluptāte nartīs super montānīs nīvibus lābī et in aprīcīs flūminibus marīque nāvigāre.

    6 min
  • diē 11º mēnsis Māiī
    Macrōn praemiō Carolī Magnī exornātus

    Aquīsgrānī, diē Iōvis, Emmanuel Macrōn, praeses Gallōrum, quippe quī visiōnem novae Eurōpae magis integrātae et concordis prōmōvisset, honōrātus est praemiō Carolī Magnī. Carolus ille Magnus, quī Aquīsgrānī versātus est, nonnumquam pater appellātur Eurōpae, quia nōnō saeculō māiōrem partem Eurōpae occidentālis conciliāvit. Macrōn secundus praeses Gallōrum sīc exornātus est, cum Franciscus Mitterand, ūnā cum Helmodō Kohl cancellāriō Germānōrum, palmam tulit annō millēsimō nōningentēsimō octingentēsimō octāvō. Laudem in Macrōn dīxit Angela Merkel, cancellāria Germānōrum, quæ ipsa praemiō affecta est annō bis millēsimō octāvō.

    Magistrātus Carolō Puigdemont praeclūsus

    Diē Mercūriī regimen Hispānōrum iūdicēs appellāvērunt ut dē novā lēge Catalaunōrum, quā senātōribus licēret magistrātum in absentiā creāre, sententiam ferrent. Quae lex aliquot mēnsēs suspendētur dum iūdicēs dēlīberābunt; itaque fierī nōn poterit ut Carolus Puigdemont, quī quasi exsul in Germāniā versātur, summum magistrātum Catalaunōrum consequātur. Dīxit Mariānus Rajoy minister prīmārius Hispānōrum regimen lēgī oppōnere cūius prōpositum esset ut fugitīvus, quī iustitiam ēvaderet et forīs versārētur, etiam magistrātus inaugurārētur. Oportet Catalaunōs ante diem vīcēsimum secundum aut novōs magistrātūs creāre aut comitia dēnuō habēre.

    Persae bella movent

    Diē Iōvis, Persae mīlitēs ēlectī, quī Quds vocantur, vīgintī missilia in Isrāēlem dīrexērunt, quōrum nōnnulla missilibus dēfēnsōriīs intercepta sunt, alia in terram Sȳrōrum, nullō homine vulnerātō, pervēnērunt. Numquam anteā Persæ in Isrāēlītās ipsōs impetum fēcērunt. Multā dē nocte secundum lēgem tāliōnis āēriae cōpiae Isrāēlītārum Persās in Sȳriā mīlitantēs oppugnāvērunt. Etiam in Iemen rebellēs Houthiānī, quibus Persae favent ac succurrunt, missilia in Riyadh caput Ārabiae Saudiānae dīrexērunt, quæ etiam sunt missilibus Saudiānīs intercepta.

    Domūs Californiānae vim ēlectricam factūrae

    Californiāna cīvitas diē Mercūriī ēdīxit ut ab annō bis millēsimō vīcēsimō omnēs domūs, quae novae aedificārentur, lāminīs instruerentur quae vim ēlectricam facerent dē splendōre sōlis. In vōtīs enim est ut quaeque domus possit tantam vim ēlectricam gignere quantā ūtatur. Quamquam lāminae illae pretiōsae sunt, nihilōminus per dēcursū temporis pecūnia, quā aliōquī vīs ēlectrica emerētur, ūnā cum pūritāte āēris, conservābitur.

    Dē mālō caelātō et ad Flōridam missō

    Inter precēs et carmina et fūmum salviae, nōnnullī Lummī, aborīginēs quī terram sibi reservātam incolunt prope Bellinghamiam, prōfectī sunt ad Flōridam cīvitātem, quō in itinere septiēns millēna mīlia passuum ēmētientur. Sēcum mālum ferent seu truncum cēdreum ad septendecim pedum altitūdine, quō Lummōrum mōre caelātae figūrae repraesentantur et orcae et salmōnis et corvī et hominum manūs tollentium quibus honōrem offerant ergā orcam atque omnia alia, quae in undīs versantur. Quem mālum quasi dōnum Miāmiam ferent orcae dēstinātum abhinc annīs ferē quinquāgintā prope īnsulam Vidbeiānam captae et mānsuēfactæ atque in piscīnā exhibitae voluptātis spectantium grātiā: sed Lummī sperant fore ut Tōkitae, quō nōmine Lummī solent orcam illam appellāre, seu Lōlīta, ut Miamēnsēs eandem perhibent, līberētur et domum ad mare patrium ante mittātur quam ad vītae fīnem perveniat. Miamēnsēs autem iam negant sē orcam līberātūrōs.

    5 min
  • diē 4º mēnsis Māiī
    Captīvī dīmissī

    Trēs cīvēs Americānī, quōs captīvōs et quasi obsidēs regimen Corēae Septentriōnālis diū in castrīs labōrantium tenuit, prīmum ad valētūdinārium, dein in dēversōrium trānslātī esse feruntur. Michāēl Pompēius, Americānus minister ā rēbus exterīs, in clandestīnō conventū cum Kim Jong-un tyrannō Corēae Septentriōnālis, pactus erat ut Kim Hak-song et Kim Sang-duk et Kim Dong-chul dīmitterentur ut fidēs inter gentēs rōborārētur.

    Cilavēa mōns ignem ēructat

    In maximā īnsulārum Havaiānārum, terrā ipsā aliquotiēns mōtā, Cilavēa mōns magnam vim ignis in caelum ad altitūdinem centum pedum ēvomit. Duō mīlia cīvium in regiōne Pūnā dictā habitantium, praecipuē in praediīs Leilānīs et hortīs Lanipūnānīs, ē perīculō dēductī sunt, aliī ad decem mīlia sponte fugiunt. Lūdī litterārum clauduntur, mīlitia convocātur quae caveat nē cīvēs detrimentum capiant dum per silvās saxa liquefacta atque ardentia cum quasi vēlō flammārum sulfureōque fūmō mānant.

    Coniūrātiō latrōnum Vasconum dissolūta

    Post ferē sexāgintā annōs, coniūrātiō latrōnum Vasconica, quae sēmet Euskadi ta Askatasuna appellāverat, magistrātibus regiōnis Vasconicae nuntiāvit sē esse dissolūtam. Nec putantur plūrēs quam quinquāgintā coniūrātī ultimīs annīs fuisse in eā societāte sīcāriōrum. Franciscō Francō tyrannō, latrōnēs Vasconicī coniūrābant ad lībertātem Vasconibus suāsiōne et armīs, seu serpente et secūrī, consequendam, sed, octingentīs quinquāgintā et tribus ā societāte interfectīs, Vasconēs sub diciōne et Hispānōrum et Gallōrum manent.

    Tumultūs Lutetiānī

    Lutetiae Parīsiōrum centum et novem hominēs comprehēnsī sunt inter tumultūs vehementissimōs quī inter sollemnēs reclāmātiōnēs kalendīs Māiīs habitās factī sunt post annum millēsimum nongentēsimum duodēseptuāgēsimum. Praeter vīgintī mīlia reclāmātōrum mōre pācificō sēsē præstantium, adfuit etiam mille hominum persōnātōrum et atrōs cucullōs gerentium quī per viās grassābantur, fenestrās frangēbant, tabērnās dīripiēbant, raedās combūrēbant. Emmanuēl autem Macrōn, praeses Gallōrum, āfuit Lutetiā cum iter in Austrāliam fēcisset, ubi aliquātenus ineptē grātiās ēgit prīmāriō ministrō Austrāliānōrum, cum dīceret uxōrem ēius esse sapidam, quod nōmen adiectīvum apud Anglicē loquentēs tantum ad sapōrem spectat neque, ut in Gallicō sermōne, ad animī iucunditātem.

    Festī diēs Bellinghamiae celebrandī

    Crās, quintō diē mēnsis Māiī, Commorātiōnem Latīnam seu Mēnsam Latīnam Extraordināriam celebrābimus; nam conveniēmus, ut solēmus, in popīnā Colophōniā, in mediō vīcō quī Portus Amœnus appellātur sitā, paululum ante merīdiem; et bene prānsī ad hortōs pūblicōs deambulābimus ubi serēnō caelō et sōle splendidō fruāmur et aurīs Bellinghamiae pūrissimīs. Omnēs lectōrēs invītāmus, quī diem nōbiscum agātis amīcitiae atque hūmānitātis plēnum.

    Ūndecimō autem diē ā sextā hōrā vespertīnā cōnsociātiō gentīlium discipulōrum nundinās nocturnās habēbit, et kalendīs Iūniīs ā septimā hōrā festum omnium gentium ab iīsdem celebrābitur, nōn sine epulīs saltātiōnibusque atque omne genus festīvitāte.

    5 min
  • diē 13º mēnsis Aprīlis
    Cifuentes et Casādō fraudis acadēmicae accūsātī

    In Hispāniā et Christīna Cifuentes, quae Populārī factiōnī Matritēnsium praeest putāturque ōlim in Mariānī Rajoy locum succēdere posse, et Paulus Casādō, senātor ēiusdem factiōnis, fraudis accūsantur acadēmicae. Uterque enim fertur gradum magistrālem adeptus esse apud studiōrum Ūniversitātem Iōannis Carolī rēgis nec prælectiōnibus interfuisse nec commentātiōnem magistrālem dēfendisse. Quōrum accusāta Cifuentes litterās testimōniālēs dēprompsit quibus probāret sē iūre esse gradū magistrālī exornātam, sed duo ē tribus subscrīptōribus litterārum nēgant sē eās umquam subscrīpsisse, quāre testimōnia videntur esse adulterāta. Paulus Casādō, alter quī fraudis accūsātur, diē Lūnae coram diurnāriīs prōfessus est nec fuisse sibi necesse scholīs interesse nec probātiōnis perīculum subīre.

    Suffrāgia in Hungariā lāta

    Victōrius Orban tertium creābitur minister prīmārius Hungarōrum, quia ēius factiō, Fidēs appellāta, nōn solum māiōrem partem suffrāgiōrum accēpit sed etiam bessem, itaque poterit etiam sine adversāriōrum nūtū quamlibet lēgem ferre mūtāreve. Orban moderante, numerus hominum quaestū carentium usque dēminūtus est ut Hungarī Germānōs hāc in rē nunc aemulentur, et numerus pauperum est dēminūtus, et aes aliēnum est dēminūtum, et lucrum tōtīus reīpūblicae citius augētur quam in aliīs cīvitātibus Europaeīs. Moderātōribus autem Ūniōnis Eurōpaeae displicet, quod Orban commūnī Eurōpaeōrum voluntātī saepe adversātur.

    Ferriviae in Galliā ab operāriīs clausae

    Operāriī quī trāmina ferriviāria Gallōrum moderantur opera sua intermittunt reclāmandī causā. Intrā Galliam ipsam prope Lutetiam tantum sexta pars trāminum itinera sua faciunt, inter Galliam et Britanniam pars quinta, inter Galliam et Germaniam pars tertia, inter Galliam et Ītaliam nē ūnum quidem trāmen. Operāriī culpant Emmanuel Macron, praesidem Gallōrum, quippe quī nōlit munera perpetua novīs operāriīs prōmittere nec stipendia ēmeritōrum solvere illīs, quī ante praestitūtum annum ōtium senectūtis fruantur

    Dē Bellinghamēnsium forī annō vīcēsimō sextō

    Vēre nōvō singulīs Saturnī diēbus Bellinghamiae dēnuō congregantur agricolae artificēsquē, quī frūgēs mercēsque hūius regiōnis propriās in macellō pūblicō vendant. Inter nōvōs mercātōrēs hōc annō additōs sunt Culīna Calypsūs, quae cicer herbīs Americānīs condītum offert; Aliquid Cāseārium, unde pastillum cāseō fartum et crāticulīs assātum emī potest; et Herbertī Vīnum Mālōrum, quod vīnum mālōrum nōn sōlum in forō vendet sed etiam tabernam propriam mox habēbit, cum pōmāria vīna in pretiō sint inter Bellinghamēnsēs. Vernālī tempore etiam in pretiō sunt varia genera brassicārum, ut id quod vulgō “kale” dīcitur et inter saluberrimōs cibōs habētur: quae brassica recentissima nunc in forō venditur.

    5 min
  • diē 6º mēnsis Aprīlis
    Suffrāgia in Hungariā ferentur

    Diē Sōlis Hungarī senātōrēs sibi ēligent. Fidēs, factiō dextrārum partium cuī Victōrius Orban, minister prīmārius, praeest, fertur ab illīs, quī commūnēs cīvium sententiās sēnsumque rogant atque explōrant, aliās factiōnēs exsuperātūra. Orban in Ūniōnem Eurōpaeam saepe invehitur et populō suō potius quam commūnī Europaeōrum voluntātī parēre solet.

    Incertum an Lūla dē Silvā sē magistrātibus trāditūrus

    Ludovīcus Ignātius Lūla dē Silvā, ōlim praeses Brasiliānōrum, sē custōdibus pūblicīs nōn trādidit ante tempus ā iūdicibus constitūtum ut inciperet duodecim annōs vinculīs continērī. Morātur potius in surburbānā regiōne prope cīvitātem Sanctī Paulī. Nihilōminus advocātī prō Lūlā dē Silvā prōmittunt eum nōn repugnātūrum sed magistrātibus sponte sē trāditūrum.

    Park Geun-hye damnāta

    Park Geun-hye, ōlim praeses Corēānōrum merīdiōnālium, damnāta est laesae reīpūblicae. Vīginti et quattuor annōs vinculīs tenēbitur et pecuniā multātur ad centiēns septuāgiēs centēna mīlia dollariūm. Choi Soon-sil, amīca cuī Park coēgit nōnnullās sociētātēs mercātōriās, inter quās Samsung, Lotte, SK numerantur, dare dōna muneraque, vīginti annōs in carcere dēget. Park ipsa est fīlia Park Chung-hee tyrannī, quī ā satellite interfectus est abhinc annōs fere quadrāgintā.

    Tabellārius cessātor

    Augustae Taurīnōrum tabellārius dēprehensus est quī domī habuit quadrāgintā scrīnia epistolārum, pondō mille, quae quamvīs cursuī publicō mandātae numquam traditae sunt iīs, ad quōs epistolæ sunt missæ. Trēs enim annōs, antequam tabellārius ille mūnus tandem abiēcit, dēsīverat epistolās ferre ad hominēs, quibus erant destinātae, cum aestimāret salārium suum esse minus, quam ut munere dīligenter fungerētur. Reus est furtī epistolārum. Nec prīmus est tabellārius sīc dēprehensus in Ītaliā hōc annō: nam Neāpolī mēnse Ianuāriō reperta est etiam māior vīs epistōlārum sex annōs ā tabellāriō negligentī retentārum.

    Hortī Ūniversitātī datī

    Annula Morris, sculptrix Bellinghamēnsis, villam hortōsque et silvās in īnsulā Lummī dictā sitās dōnō dedit Occidentālī studiōrum Ūniversitātī Vasintōniēnsī. In illīs hortīs silvīsque novem iūgerum stant sēdecim aeneae statuae, quae hominum formās adumbrant, et quās sculptrix ipsa dīxit ā silvestrī terrā cālīginis pluviārumque ortās esse ubi corvī regnārent ossaque in lītora ēicerentur. Annīs futūrīs in villā statuae tabulaeque discipulōrum exhibēbuntur, carmina recitābuntur, artificēs aliēnī ad studiōrum ūniversitātem invītātī hospitābuntur.

    5 min

About Nuntii Latini

From the publisher's feed

Nuntii Latini Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

More shows like Nuntii Latini

Secunda Mensa by Secunda Mensa

Secunda Mensa

17 Listeners

The Rest Is Politics by Goalhanger

The Rest Is Politics

3,023 Listeners

Rem Tene! by Rem Tene!

Rem Tene!

19 Listeners

Rara avis by Rara avis

Rara avis

13 Listeners