
Sign up to save your podcasts
Or


Catherina Timotheusque de cibis consumendis in initio anni novi colloquuntur.
Hoc in episodio, et de benificiis et de incommodis culinarum alienarum loquimur. Hoc etiam notandum est: beati sumus (et auscultatores beati sunt) quia amicus noster carissimus Iason nos comitatur in hoc episodio! Auscultate et fruimini!
Nunc nos ambo adsumus! Ignoscite, O lepidissimi auscultores, quia Timotheus inepte prius acroama imposuit.
Hoc episodio, colloquimur de atramento ex animali maritimo, nomine sepia. Et Romani antiqui et ars photographica prae-moderna quoque usi sunt huius animalis atramento.
Timotheus, ut videtur, lagoenam atramenti sepiae (animalis maritimi octo pedibus praediti) emit et cum discipulis scholasticis utebatur. Certe erat colore atramento sed non magnam saporem oryzis dedit.
Hoc in episodio, fabulam nitidam una legimus de mure ebrio et de fele esurienti. Beati sumus Catherina Timotheusque, quia Iason noster nos comitatur in garriendo, nugando, legendo, scaenam ridulam agendo (et bibendo!)
Hoc in episodio, garrimus cum amico nostro carissimo veterrimo, Iason Slanga, de cerevisia. Scitote- haec pars prima est; etiam pars altera in lucem mox emittetur, septimana proxima. (Bis beati eramus!)
Lectionem brevem (brevissimam immo!) ab Iohanni Pietro Maffeo scriptam legimus qui erat Jesuita sacerdos et inter primos Europeanos qui locos Asiaticos descripsit. Haec lectio est prima pars et de paxillis (baculis brevibus culinariis) et more hospitium cenacula excalceatorum intrantium.
Hoc in episodio, legimus plus de moribus cenandi propinandique in Iaponia. Fruamini!
Paulo breviter quam solemus hac septimana collocuti sumus et sane nihil novi didicimus nisi quod culinam Timothei diluvium passam esse. Audite, igitur, si audetis, de clade culinae maxima.
Catherina et Timotheus pergant ad umbillicum cuiusdam lectionis de Fungis. Legimus locum ex "De Re Cibaria Libri XXII" cui auctor est Iohannis Breyerinsus. Scripsit hoc:
Nihil magis homines ab esu fungorum deterrere debet, quam quod ab omnibus clarissimis scriptoribus inter venena collocantur, atque etiam quod docti quidam viri a funere agendo dictos existimant. Quare non possum non demirari nostrorum temporum gulam adeo esse furiosam, ut modum adhibere non velit iis, quae potius sunt vitae pestes, quam cibi. Quid enim nobis commune esse potest cum pituita illa arborum, & terrae vitiis: inter quae maximum fungorum scelus?
Hi enim immensis exemplis & fere quotidianis in crimen adducuntur. Familias enim interemere, & tota convivia. Galenus caeterique doctissimi medici alimentum eorum pituitosum gelidumque atque succi iniqui affirmarunt, praesertim si sine modo vorentur, ut nunc fieri a plerisque scio. Dignos sane existimamus fungina vita eos, qui pituitam illam & excrementa ciborum in deliciis habent.
From the publisher's feed

24 Listeners

90 Listeners

868 Listeners

14 Listeners

26 Listeners

19 Listeners

2,305 Listeners

13 Listeners

8 Listeners