
Sign up to save your podcasts
Or


Hoc in episodio, epistulam auscultatoris nomine Oswaldus legimus. Haec epistula mirabilis spectat ad puerum esurientem et ad gallinam alteram. Fruamini!
In altera parte huius acroamatis, de crustulis lotissimis quae Baltimorenses ignoranti (sua culpa!) non devoraverunt. Timotheus quoque enim fabulam de tubulis cum caseo fartis in Sicilia divulgat.
In prima parte huius episodii, Catherina et Timotheus garriunt de helvonibus et lurconibus. Timotheus se plurimos pompelmos lurcare confitetur.
Catherina Timotheusque confiteuntur se esse lurcones (id est, homines qui lurcant, qui rapide et intemperate cibos devorant) ciborum variorum. Hic in prima parte, de pompelmis (citreis magnis cum carnibus rubris) loquuntur.
Hoc in episodio, loquimur de loco in quo amor crescit et florescit- de macello, certe! Fruamini!
Hoc in episodio, Timotheus et Catherina garriunt de isiciis hamburgensibus. Estne panis fartus? Qualis caseus nobis placet in isiciis hamburgensibus? Quid aliud addendum est ad isicium hamburgense? Auscultate et fruimini!
Hoc in episodio, Timotheus et Catherina garriunt cum amico tertio (et iocundissimo), Toma "TJ". Legimus etiam lectionem Suetonii de moribus mirabilibus epulandi imperatoris Vitellii. Fruamini!
Hac in ultima parte colloquii longissimi (sed speramus non taediosissimi) ad finem lectionis e Plinio Maiore pergimus et alteram fabulam de Zeuxide narramus. Catherina quoque Timotheum ad certamen pingendi provocat cuius victor vobis auscultatoribus opus est discernere et iudicare.
In parte altera huius colloqui, Catherina et Timotheus legunt de certamine pictorum a Plinio Maiore scripto. Lectionem legimus et explicare conamur in quo Zeuxis se gloriatur et aves nonnullas fallitur.
Hic in prima parte trium acroamatorum Catherina et Timotheus nil agunt nisi nugantur de cibis et summario brevissimo lectionis (sive loci Classici) cuiusdam a Plinio Maiori scriptae.
From the publisher's feed

24 Listeners

90 Listeners

869 Listeners

14 Listeners

26 Listeners

19 Listeners

2,323 Listeners

13 Listeners

8 Listeners