
Sign up to save your podcasts
Or


Hoc in episodio, de pitta loquimur. Unde venit? Suntne fabulae antiquae quae spectant ad pittam? Quomodo sapit pitta cum ananate et carne porcina? Auscultate et, si placet, scribite roganda et responsa vestra de pitta ad nos!
Hoc in episodio, Timotheus et Catherina nugantur (mirabile dictu) de dulciolis. En, si quis vult plus scire de dulciolis et de crustulis de quibus locuti sumus, haec vincula electronica fortasse usui ei sunt:
segmenta pseudofructuum: https://www.amazon.com/Manischewitz-Passover-Candied-Slices-Gluten-Free/dp/B00VPKS6S2
crustula nomine "hamantaschen": https://en.wikipedia.org/wiki/Hamantash
crustula Puellarum Exploratorum: https://www.girlscouts.org/en/cookies/cookie-flavors.html
Catherina et Timotheus, ludentes cum intelligentia artificiali nomine ChatGPT et in culina et in aula scholastica et in acroamatis, nunc divulgamus consilia quibus usi sumus ut praecepta et indices ciborum faceremus et carmen breve ab ChatGPT scriptum recitamus.
Hoc in episodio, alteram partem carminis Catulli XIII legimus.
Mirabile dictu, numquam in Secunda Mensa collocuti sumus de carmine clarissimo Catulli in quo poeta Fabullum ad cenam invitat. Primam partem carminis hic enodamus et ad finem legemus in episodio proximo.
Hoc in episodio, Timotheus sescenta fercula coquit, et Catherina potionem caeruleum bibit.
Hoc in episodio, Timotheus et Catherina garriunt de cibis quae pertinent ad stadia et ad ludos athleticos.
Timotheus et Catherina in colloquio de ferculis sine carnibus pergant etiam de "zonis caerulis" ubi multi homines centannos nati habitant et vigent. Praecepta ad fabas et oryza narrantur et ferculum nomine "Gallo Pinto" (lingua Hispanica) describitur. Si vis hoc ferculum parare et gustare, ecce methodum:
Coquito 2 pocula oryzum album
In sartagine, coquito allium et cepam concisam in aliquantulo olei ex olivis. Adde fabas nigras e pyxide cum liquore. Spargito iusculum e viculo Worcastrorum et infundito paucos globulos Salsa Lizano. (emi potest hic in Amazon). Addito oryzum coctum et bene misceto. Consumito cum tortillis e maizio. Si vis, licet quoque addere capsica flavo vel fulvo colore sive ipomaea concisa et cocta. Optime sapit.
Anno novo ineunti, Catherina et Timotheus garriunt de salubritate et magis holerum, minus carnium consumendarum. Hac parte, Catherina praecepta molae salsae maizii narrat.
Hoc in episodio, garrimus de locustis inopinatis, in civitate 'Coloratana' invenitis.
From the publisher's feed

24 Listeners

90 Listeners

869 Listeners

14 Listeners

26 Listeners

19 Listeners

2,323 Listeners

13 Listeners

8 Listeners