
Sign up to save your podcasts
Or


Hoc in episodio, cum carissima sodale nostra, Iessica, garrimus. Immo, nugamur, quia de nuce (hahae!) nomine "amygdalum" loquimur. Auscultate et fruamini!
Hoc in episodio, Timotheus et Catherina nugantur de nominibus popinarum et thermipoliorum. Suntne popinae prope te quibus nomina sint iocunda?
Timotheus cenam horribilem familiae suae paravit et Catherina solacium offert. Umquamne aliquid inedibile vel male sapiente paravisti? Cui donare cibum horribilem des?
Hoc in episodio, cum Iessica eruditissima loquimur de metodis quibus vinum purgetur, si canities insit.
Hoc in episodio, garrimus de iure mirifico Spartanorum, condito condimentis mirabilibus.
De loco Tusculanarum Disputationum in quo Cicero de fame et desiderio edendi bibendique scripsit collocuti sunt Timotheus et Catherina. Catherina etiam de piscina et pistrina collocuta est; Timotheus de pede laeso tumidoque garrivit.
Hoc in episodio, Catherina et Timotheus garriunt de aestatibus suis. De generibus salmonis, de lavandro, et de floribus cucumeris loquuntur- suntne hi cibi ad palatum tuum?
Hoc in episodio, Catherina et Timotheus Plinium Maiorem recitant. Qualia sunt beneficia asparagi, sententia Plinii? Auscultate et discite!
Hoc in episodio, de asparagis garrimus. Rogamur qualis sit sapor, et quomodo coquatur. Recitamus etiam epigrama a Martiali scriptum. I auscultatum, celerius quam asparagus coquatur!
Munere scholastico perfuncto, Timotheus gloriatur; Catherina zelotis queritur. De consiliis aestivalibus nugantur et nonnullos cibos quos hodie parant describent.
From the publisher's feed

24 Listeners

90 Listeners

869 Listeners

14 Listeners

26 Listeners

19 Listeners

2,323 Listeners

13 Listeners

8 Listeners