Secunda Mensa

Secunda Mensa

By Secunda MensaEducationLanguage Learning
Download on the App Store

Secunda Mensa episodes

  • Secunda Mensa Ep. 88 Cum Iasone et Maria Gratia

    Catherina absente, Timotheus novum amicum nomine Iason visitat ut cum eo prandeat.  Prandio non dum parato, sermone in culina Iasonis fruebantur sed subito interrupta est sermo quia filia parva, Maria Gratia intrat et socolatum vult.  Canis eorum, Xeno nomine, per culinam ambulans (tax - tax - tax) , quoque audiri potest.  Prandium describitur; Castra Collinia ubi nos habitamus laudantur. 

    18 min
  • Secunda Mensa Ep. 87 De Auli Gellii Convivio (pars altera)

    Hac in sermone Catherina Timotheusque locum Auli Gellii de conviviis et praesertim de secundis mensis legere pergunt et originem fortasse clausulae "Secunda Mensa" e voce Graeca τραπηζα δευτερα inveniunt.  Sis legere, ecce locum:

    Noctes Atticae Liber XIII.xi

    VI. Neque non de secundis quoque mensis, cuiusmodi esse eas oporteat, praecipit. His enim verbis utitur: "Bellaria" inquit "ea maxime sunt mellita, quae mellita non sunt; πεμμασιν enim cum πεψει societas infida". VII. Quod Varro hoc in loco dixit "bellaria", ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus. Nam quae πεμματα Graeci aut τραγηματα dixerunt, ea veteres nostri "bellaria" appellaverunt. Vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque esse ea "Liberi bellaria". 

    26 min
  • Secunda Mensa, Ep. 87: De Conviviis

    Hoc in colloquio, Catherina et Timotheus lectionem ab Aulo Gellio scriptam perlegunt.  Lectio ad normas conviviorum pertinet- quot convivae adsint, quales convivae sint, qualia necessaria sint.  


    En, vinculum ad lectionem hic inveniri potest- petas partem XI hac in pagina: https://www.thelatinlibrary.com/gellius/gellius13.shtml


    Etiam hic lectio legi potest: 

    "... Dicit autem convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, ut, cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam novem. III. "Nam multos" inquit "esse non convenit, quod turba plerumque est turbulenta et Romae quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde convivium constat" inquit "ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem" inquit "convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et aput subsellia, silentium vero non in convivio, set in cubiculo esse debet". IV. Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque invitabiles et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius."

    26 min
  • Secunda Mensa, Ep 85: De Ferculis in Feriatis

    Hoc in episodio, garrimus de cenis nostris hodiernis- Catherina iusculum lentis parabit; etiam bis coctos casei plenos assabit.  Timotheus etiam salmonem fumatum coquet; etiam ferculum nomine 'paella' sub divis parabit.  Auscultate et fruamini!

    22 min
  • Secunda Mensa Ep. 84: De Salibus Variis

    Varios sales e variis locis mundi a vespertilione amica nostra collatos TImotheus et Catherina gustant et describunt.  Sal primus ortus est e Brittania, alter e Australia, tertius ex insulis Havaiiensibus, quartus e Japania.  

    24 min
  • Secunda Mensa, Ep. 82: De Pane Tosto

    Hoc in episodio, Timotheus et Catherina garriunt de consuetudinibus suis, mane, die Solis.   Quid solet Timotheus legere, et edere, die Solis?  Quid de Catherina?  Auscultate et fruimini, sodales!

    22 min
  • Secunda Mensa Ep. 80: De Catonis Encomio Brassicae pars 3

    Hac in ultima parte sermonis nostri de brassica, legimus praecepta Catonis satis mira: ad alvum superiorem deiciendum.  Si alvus tua non bene se habeat aut si quidam liberi aliquid toxicum vel venenosum consument, sequere haec praecepta Catonis!

    Alvum si voles deicere superiorem, sumito brassicae quae  erit P. IIII inde facito manipulos aequales tres conligatoque. Postea ollam statuito cum aqua. Ubi occipiet fervere, paulisper demittito unum manipulum, fervere desistet. Postea ubi occipiet fervere, paulisper demittito ad modum dum quinque numeres, eximito. Item facito alterum manipulum, item tertium. Postea conicito, contundito, item eximito in linteum, exurgeto sucum quasi heminam in pocillum fictile. Eo indito salis micam quasi ervum et cumini fricti tantum quod oleat. Postea ponito pocillum in sereno noctu. Qui poturus erit, lavet calida, bibat aquam mulsam, cubet incenatus. Postea mane bibat sucum deambuletque horas IIII, agat, negoti siquid habebit. Ubi libido veniet, nausia adprehendet, decumbat purgetque sese. Tantum bilis pituitaeque eiciet, uti ipse miretur, unde tantum siet. Postea ubi deorsum versus ibit, heminam aut paulo plus bibat. Si amplius ibit, sumito farinae minutae concas duas, infriet in aquam, paulum bibat, constituet.

    20 min

About Secunda Mensa

From the publisher's feed

Secunda Mensa est colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine! Hospites Catherina et Timotheus nugantur et res coquinas explorant.

More shows like Secunda Mensa

Nuntii Latini by Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

Nuntii Latini

24 Listeners

Ab ovo (usque ad mala) by Satura Lanx: Latin language and literature for beginners.

Ab ovo (usque ad mala)

90 Listeners

The Symbolic World by Jonathan Pageau

The Symbolic World

869 Listeners

Litterae Christianae - Podcast by Podcast in Latin

Litterae Christianae - Podcast

14 Listeners

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun by Latinitas Animi Causa

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun

26 Listeners

Rem Tene! by Rem Tene!

Rem Tene!

19 Listeners

The Rest Is Politics: US by Goalhanger

The Rest Is Politics: US

2,323 Listeners

Rara avis by Rara avis

Rara avis

13 Listeners

Colloquia Facilia: Easy Latin Dialogues by Latinitas Animi Causa

Colloquia Facilia: Easy Latin Dialogues

8 Listeners