
Sign up to save your podcasts
Or


Vobis exoptamus optimum et faustissimum initium anni novi MMXXII (nonne placet videre litteras duplicas huius anni: MM - XX - II ?!) Catherina tria carmina Martialis offert et nos de primo ex tribus carminibus quod ad porcum pertinet colloquimur.
En carmen:
Iste tibi faciet bona Saturnalia porcus
Inter spumantes ilice pastus apros.
Hoc in episodio, Catherina et Timotheus de potionibus calidis garriunt; etiam pergunt in loquendo de crustulis feriatis.
Hoc in episodio, Timotheus et Catherina de crustulis feriatis loquuntur. Catherina crustula simplicissima parat, et Timotheus nescit crustula ornare.
Salvete auditores! Hoc in episodio de praeceptis panis cum pomis loquimur et promisimus praecepta addere, ergo inspicite et speramus vos cocturos et cocturas sitis:
Smarrisons’ Holiday Spice Bread (Panis Dulcis ad Dies Hiemnales Feriatos)
Ingredients (Elementa)
STEP 1:
STEP 2:
STEP 3: (everything else)
Method:
Preheat oven to 350.
In hoc episodio, loquimur de nexu inter malum granatum et amorem- legimus nonnulla loca apud canticum canticorum!
Ante festam Gratias Agendi (sive supplicii sive festam in qua quam plurimi cibi consumendi sunt in Civitatibus Foederatis) multos cibos collegimus, inter quos est quodam pomum nomine Malum Granatum vel Malum Punicum. Hoc in colloquio, pomum describimus, methodos quibus semina removeri possint quoque describimus, et de significatio symboli pomi colloquimur.
Pergimus in loquendo cum amica nostra, Fabra, de cibis horribilibus. De cibis fortissime olentibus (de piscis conditivis, de caseis fortissimis) praesertim loquimur.
Hoc in episodio, cum amica nostra Fabra loquimur de cibis horribilibus. Umquamne, o auscultatores, formicas vel araneas gustastis? Nos certe hos cibos horribiles gustavimus!
Habesne arcam parvam praeceptorum coquendi scriptorum plenam in culina tua? Suntne praecepta manu alicuius maioris scripta, exempli gratia, ab avia tua vel proavia? Dantne praecepta quantitates et elementa adamussim, necne? Hoc in colloquio, nugamur de libellis et chartulis praeceptorum quas maiores nostrae ad nos tradiderunt.
Pergimus in sermone de initio conquendi at nunc praecepta iusculorum simplicium tradimus; ut semper, in fine quod hodie didicerimus tractamus. Gratias quam plurimas Andreae agimus ad nos taeniolam iucundissimam mittenti!
From the publisher's feed

24 Listeners

90 Listeners

870 Listeners

14 Listeners

26 Listeners

19 Listeners

2,342 Listeners

13 Listeners

8 Listeners