
Sign up to save your podcasts
Or


Vere regnanti, fasciculi asparagorum nos provocaverunt ut illos celeriter coqueremus atque Catherina Timotheusque divulgant praecepta quae ex Samin Nosrat nostra didicimus et duas fabulas de Caesare ipso Iulio ac de Augusto principe narramus.
Quaedam holera in macello Catherinam provocaverunt colore ruberrimo et Timotheus somnium mirum de betis narrat
Non de cibis nanciscandis in macello sed de quibuslicet edibilibus in campis, hortis, et silvis carptis Catherina et Timotheus colloquuntur praecipue de flore Magnoliae et de bestiola mira quae septendecim annos exspectat dum emergat.
Hoc in episodio, de holere mirabile, ‘cichorium’ nominatur, loquimur. De usibus mirificis apud Plinium Maiorem legimus, et de sapore inusitato loquimur.
Hoc in colloquio Catherina et Timotheus de pomis nomine citreis, colore fulvo forma ovali magnitudine pilae parvae sapore acido sermocinamur. Progredimur per pomarium malorum citreorum insulae Capreae ubi potio alcoholica quaedam, vulgo Limoncello, facitur.
In tertia parte huius seriei de cibis exoticis rogamus: Umquamne cerebella gustastis? Umquamne ad Mississipiam iter fecistis? Quid censetis- decetne nos ova fricare cum cerebellis porci? Si vultis de his rebus (et aliis, certe) discere, auscultate!
Hoc in episodio, sodalis nostra Elea de iusculo mirabili (et de altero cibo mirabili) loquitur. Timotheus et Catherina etiam de vere (et de genere ostrearum mirabilium) loquuntur. Auscultate et fruamini!
Post sermonem de scuta Minervae cum Penelope, bracchia et cubita amicarum nostrarum Ciceronis et Eleae retorsimus et illi ad nos 'voicememos' miserunt de cibis exoticis - sed, verum - mirabile dictu - nos recogitavimus et themam volvimus et nonnullas novas de ipso voabulo 'exotico' tractamus. Hoc episodion est pars prima sermonum.
Quidnam rerum inest in scuto Vitellii, secundum Suetonium? Cerebella avium!? Linguae phoenicopterorum?!?! Lac murenae ?!?!?!? Auscultate, et fruamini hunc lectionem mirabilem.
Umquamne cinaram crudam coquisti? Umquamne placentam tegisti cramum battutum non e flore lactis? Solesne tu gustare cibum dum coquis? Si vis scire responsa nostra ad has rogationes ridiculas, auscultate et fruamini sermone nostro!
From the publisher's feed

24 Listeners

90 Listeners

869 Listeners

14 Listeners

26 Listeners

19 Listeners

2,323 Listeners

13 Listeners

8 Listeners