Secunda Mensa

Secunda Mensa

By Secunda MensaEducationLanguage Learning
Download on the App Store

Secunda Mensa episodes

  • Secunda Mensa Ep. 38: De Olivis

    In hoc episodio, Timotheus et Catherina garriuntur de olivis.  Ubi crecscunt?  Qua in terra?  Sub quibus plagis?  Discunt hi congerrones etiam vocabulum utilissimum et novum- dapsilis.  Si vis de olivis discere, vel de hoc vocabulo novo discere, ausculta et fruere!

    19 min
  • Secunda Mensa Ep. 37: De Aenignatibus

    Auditores curiosi - hoc in sermone, tria aenigmata tractant Catherina et Timotheus.  In primis, agitur de voce nova "placitum" quod audita erat apud Quin Philosophemur et nobis maxime placet; dein gratias agimus Irenae quae acroama nomine Satura Lanx colit; thema hodierna autem est de aenigmatibus et Catherina ipsa duo aenigmata scripsit quorum responsa Timotheus cernere conatur.  


    Ecce aenigmata Catherinae:

    I.  "Et lumen et libum producunt.  Inter dapes celantur.”

    II. “Certe lac lacti simile est, sed hi similiores sunt. Rariores etiam lacte gallinaceo sunt. Eis erat primum lac compartiri.”


    Denique, Timotheus aenigma Symphosii tribus versibus profert:

    Porto domum mecum, semper migrare parata,

    Mutatoque solo non sum miserabilis exul,

    Sed mihi concilium de caelo nascitur ipso.

    32 min
  • Secunda Mensa Ep. 35: De Bananis, cum Elea

    Hoc in colloquio, de bananis, sive de arienis loquimur cum amica nostra Elea.  De textu a muliere doctissima scripto, in quo bananae depictae sunt, loquimur.  De pane farte clarissimo bananarum loquimur. De modis multis quibus bananae edendae sint loquimur.  Fruamini!

    24 min
  • Secunda Mensa Ep. 34: De Cochleis pars tertia - Cochleae in manuscripts

    Tumdemum, Catherina et Timotheus ad sermonis finem (etiamsi spissigradissime) de cochleis pergant.  Hac in tertia et ultima parte, de cochleis pictis quae in marginalibus librorum aetatis Mediaevalis videri possunt, hospites et helvones vestri sermocinantur.  

    Si vis imaginem quem describimus conspicere et plus de cochleis in manuscriptis legere, imprime hoc vinculum.



    22 min
  • Secunda Mensa Ep. 33 De Cochleis, pars altera

    Hoc in sermone Catherina Timotheusque de cochleario colloquuntur - id est, de vivario cochlearum ubi quidam Romanus antiquus primus cochleas e variis lociis collectis coluit et saginavit.  Loculum brevem a Plinio scriptum Catherina et Timotheus legunt et explicant.  Si vis nobiscum legere, hoc vinculum selige.  

    23 min
  • Secunda Mensa Ep. 30: De Anno Novo et Praeterito

    Auditores!  Nunc novo anno incipiente, iter per huius acroamatis memorias ambulamus et de amicis qui apud nos versati sunt garrimus.  Spes nonnullas in anno novo quoque praedicimus.  Timotheus etiam praecepta ad lagana ex avenis facta describit quae praecepta (Anglice) subter spectare potes:

    Lagana ex avenis:

    The night before:

    Mix 1 cup oats in 1½  cup of milk (of your choice - we use oatmilk) with a heaping tablespoon of cinnamon and a good glug of vanilla.  Leave overnight.  (If you wake up with a hankering for these pancakes, you can soak the oats for just half an hour, but it is better to leave them overnight)

    To finish:

    In a standing mixer or with a , mix on high 2 eggs with ¼ cup sugar until fluffy.  Add ¾ cup white flour and 1 tsp baking powder ( I actually add ¾ cup of Bob’s Red Mill Gluten Free Pancake mix) and mix.  Add the oats and milk mixture and mix again until it is a consistent batter.  Finally, add 1 tbsp melted butter.   Cook as you would cook pancakes on a griddle or skillet.

    18 min

About Secunda Mensa

From the publisher's feed

Secunda Mensa est colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine! Hospites Catherina et Timotheus nugantur et res coquinas explorant.

More shows like Secunda Mensa

Nuntii Latini by Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

Nuntii Latini

24 Listeners

Ab ovo (usque ad mala) by Satura Lanx: Latin language and literature for beginners.

Ab ovo (usque ad mala)

90 Listeners

The Symbolic World by Jonathan Pageau

The Symbolic World

869 Listeners

Litterae Christianae - Podcast by Podcast in Latin

Litterae Christianae - Podcast

14 Listeners

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun by Latinitas Animi Causa

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun

26 Listeners

Rem Tene! by Rem Tene!

Rem Tene!

19 Listeners

The Rest Is Politics: US by Goalhanger

The Rest Is Politics: US

2,323 Listeners

Rara avis by Rara avis

Rara avis

13 Listeners

Colloquia Facilia: Easy Latin Dialogues by Latinitas Animi Causa

Colloquia Facilia: Easy Latin Dialogues

8 Listeners