Nuntii Latini

Nuntii Latini

By Yle AreenaNews
Download on the App Store

Nuntii Latini episodes

  • Stefan Löfven primus minister Suetiae
    Stefan Löfven, praeses factionis socio-democraticae, a parlamento Suetiae primus minister creatus est. Qui quidem eodem munere etiam in priore regimine fungebatur. Löfven novum regimen una cum factione prasinorum constituit. Postquam comitia parlamentaria mense Septembri facta sunt, de novo regimine componendo inter partes politicas diu frustra consultatum est. Maxima causa morae fuit, quod ceterae partes politicae cum factione Sueco-democratica consultare noluerunt. Denique factiones et centralis et liberalis, ut Sueco-democratas excluderent, se Stefanum Löfven sustenturas esse promiserunt. Factio Sueco-democratica, quae immigrationi obsistit, his annis re vera ad colloquium politicum in Suetia haud parvam vim habuit.
    Limitatio velocitas in vias Germaniae autocineticas proponitur
    Commissio, quam Ministerium Germaniae commeatus publici posuit, suadet, ut in viis autocineticis Germaniae velocitas horalis ad centum triginta chiliometra circumscribatur. In quibusdam viis velocitas iam ad centum viginti aut centum triginta chiliometra limitata est, sed in plerisque stratis autocineticis velocitas nullo modo circumscribitur. Argumentum commissionis est, quod emissiones commeatus minui non potuerunt sed his annis usque creverunt. Ergasteria autem autocinetica et autoraedarii Germaniae circumscriptionibus vehementer obstiterunt. Velocitas horalis inter centum quinquaginta et centum octoginta (150-180) chiliometra est in viis autocineticis admodum communis et autoraedarii ducenta chiliometra superantes haud raro in Germania occurrunt.
    Methanum ex glaciariis continentalibus solvitur
    Propter calefactionem climatis liquefactio glaciariorum continentalium magis acceleratur quam antea praevisum erat. Liquefactione fit, ut superficies maris surgat et vitae hominum in ora maritima habitantium immineat. Dum aquae ex glaciariis continentalibus solvantur, magnae copiae methani in atmosphaeram continenter liberantur. Methanum autem est gasum thermogenum, quod clima vel vicies fortius calefacit quam carboneum dioxydatum. Ita in regione arctica ortus est periculosus circulus vitiosus: calefactio climatis glaciem solvit, unde in atmosphaeram methanum liberatur, et methanum clima magis calefacit. Haec investigatoribus Universitatis Bristoliensis debemus.
    Potio cafeae valetudini prodest
    Investigationes in variis terris factae ostendunt cafeam multis modis valetudini prodesse. Cafea corpus recreat et moderate sumpta etiam mortem praematuram et morbos cardiovasculares prohibere potest. Ut bonus effectus potionis quam maximus sit, cavendum est, ne in cafeam saccarum et cremum addantur neve crustula vel placentulae una sumantur.
    Iivo Niskanen agonista anni 2018
    De optimo in Finnia athleta anni proximi (2018) a moderatoribus actorum athleticorum suffragium factum est. Primo loco positus est scridator Iivo Niskanen, qui ab Olympiis hiemalibus in Corea Meridiana celebratis nomisma aureum certaminis quinquaginta chiliometrorum reportavit. Secundum locum cepit scridatrix Krista Pärmäkoski, tertium biathleta Kaisa Mäkäräinen.
    Tuomo Pekkanen.
    5 min
  • Suffragium parlamenti
    Die Martis (15.1.) in parlamento Britanniae suffragium latum est de pactione, quam princeps ministra Theresa May cum Unione Europaea fecerat. Agebatur de condicionibus, quibus Britannia ex Unione Europaea exiret. Sententiis computatis apparuit conventionem a parlamento manifestissime improbatam esse. Quin etiam quadringenti triginta duo (432) delegati pactioni adversati sunt, cum nonnisi ducenti duo (202) eam approbarent.
    (Reijo Pitkäranta)
    May fiduciam accepit
    Die Mercurii (16.1.) princeps ministra Britanniae Theresa May a parlamento fiduciam accepit. Quo facto affirmavit se id agere pergere, ut Britannia a societate Unionis Europaeae secederet. Legatos parlamentares hortata est, ut viribus coniunctis in hoc opere se adiuvarent.
    (Reijo Pitkäranta)
    Niinistö iter in Sinas fecit
    Septimana ineunte praesidens Finlandiae Sauli Niinistö cum coniuge iter officiale biduanum in Sinas fecit, ubi collegam Xi Jinping convenit. Colloquia praesidentium ad rationes inter utramque nationem intercedentes, ad necessitudines civitatum praepotentium, ad alia argumenta internationalia pertinebant. Etiam quaestio, qualis esset status iurum humanorum in Sinis, in promptu fuisse dicitur.
    (Reijo Pitkäranta)
    De Curilibus consultatur
    Russi cum Iaponiensibus de pace consultare coeperunt, ut discordiam de Insulis Curilibus iam abhinc multa decennia ortam componerent. Primus conventus die Lunae (14.1.) Moscuae habitus est. Colloquia de pace initium ceperunt, cum praesidens Vladimir Putin primum ministrum Iaponiae mense Novembri convenisset.
    (Reijo Pitkäranta)
    Quid Kim Jong-un dixerit
    Kim Jong-un, dux Coreae Septentrionalis, praesidentem Sinarum Xi Jinping Pekini visitavit. Promisit ex conventu cum praesidente Donald Trump futuro secuturum esse, ut civitates per totum mundum contentae essent. Speravit enim fore, ut discrimen ad paeninsulam Coreanam pertinens solveretur. Praesidens Xi Jinping dixit Coreanis nunc opportunitatem memorabilem oblatam esse.
    (Satu Tuominen)
    Quid praesudens dixerit
    Animi Finnorum commoti sunt stupris et violationibus, quibus puellae minorennes in urbe Oulu et Helsinki expositae sunt. Neque abest suspicio, quin illa scelera ab hominibus alienigenis commissa sint. Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, sententia publica divulgata negavit permitti posse, ut immigrantes, qui in Finlandia asylum accepissent, civitatem intutam redderent.
    (Reijo Pitkäranta)
    Nives in media Europa
    Nives his septimanis in media Europa cadentes effecerunt, ut amplius viginti homines labinis nivium aut aliis calamitatibus morerentur. Quantae tempestates nivosae in Austria saevierint, vel inde apparet, quod acervi nivium ibidem tria fere metra alti sunt. Bavariae status necessitatis propter caeli asperitatem paulisper indictus est.
    (Reijo Pitkäranta)
    5 min
  • Annus 2018 quartus inter calidissimos
    Inter historiam climaticam statisticis conditam mundus numquam fuit calidior quam proximis quattuor annis. Omnium calidissimus fuit annus bis millesimus sextus decimus (2016), quo regionem Oceani Pacifici phaenomenon ”El Nino” appellatum calefecit. Ceteri anni calidissimi fuerunt bis millesimus septimus decimus (2017) et bis millesimus quintus decimus (2015). Proximus annus (2018) quartus inter calidissimos fuit. Ex quo sequitur, ut quadriennium a bis millesimo quinto decimo ad bis millesimum duodevicesimum (2015-2018) fuerit calidissimum statisticis conditum. Sollicitudinem paravit, quod clima etiam in regionibus arcticis calidius fiebat. Et Australia inter magnam anni partem aestu et siccitate laboravit.
    Irania naves bellicas in Oceanum Atlanticum occidentalem mittet
    Sedes Iraniae nuntiis divulgandis rettulit naves bellicas in Oceanum Atlanticum occidentalem primo vere ab Iranis missum iri. Iter, quod quinque menses durabit, tres aut quattuor naves suscipient, quae Venezuelam aliasque terras visitabunt. Iraniam vexat, quod naves aeroplanigerae Americanorum continuo in Sinu Persico adsunt. Ideo Irania iam diu modum quaerit, quo ad has minas sibi ab USA intentas respondeat. Mense Decembri summus officiarius nauticus a parte Iraniae monuit naves Iranicas in aquis Americanis propinquis navigare posse, quia etiam Americani prope Iraniam navigarent.
    Samsung de exitu praemonuit
    Samsung, societas technologica Coreana, de exitu minus fausto praemonuit: Lucrum ultimorum trium mensium anni praeteriti fuisse paene triginta centesimis minus quam eodem tempore anni superioris. Societas rettulit venditionem decem centesimis decrescere et praemonuit etiam lucrum anni currentis minus fore quam ante.
    Finni plus quam ante peregrinantur
    Finni plus quam ante peregrinantur neque calefactio climatis consuetudines feriandi mutavisse adhuc videtur. Pecuniae Britanniae, Turciae Suetiaeque peregrinis sunt proficuae ideoque itinera in illas terras a quinque centesimis usque ad decem centesimas (5-10%) hoc anno augescere aestimantur. Etiam Graecia, Bulgaria, Aegyptus plures quam ante viatores attrahunt. Thailandia autem, ubi pecunia baht est admodum cara in relatione ad euronem, et Hispania aliquantum ex pristina gratia amiserunt. In Turcia inflatio fuit vehemens, nam libra Turcica dimidium valoris biennio perdidit, quod pretiis mercium celeriter augescentibus difficultates indigenis paravit.
    Iuvenes Finni magistri mundani hoccei glacialis.
    Ludi mundani hoccei glacialis iuvenum Vancuverii ad finem venerunt. In certamine finali die Epiphaniae (6.1.) facto grex Finnorum Americanos retibus tribus ad duo (3-2) superavit. Neque id primum factum est, nam iam quater antea iuvenes Finni eandem palmam ex ludis mundanis reportaverunt. Tertium locum occupavit Russia, quae Helvetiam quinque retibus ad duo (5-2) vicit.
    Tuomo Pekkanen
    5 min
  • Quid Niinistö dixerit
    Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, Kalendis Ianuariis more solito nationi orationem publicam habuit. Monuit Europaeos de iis ipsis rebus, quas in pretio haberent, vehementer rixari coepisse. Valde dolebat, quod Lutetiae Parisiorum, in eadem urbe, ubi finis primi belli mundani paulo ante celebratus esset, motus violenti orti essent.
    (Reijo Pitkäranta)
    Continuatio orationis
    Praesidens Niinistö, dum orationem continuat, haec quoque sibi sollicitudini esse dixit: potentiam Sinarum usque augeri, Russos se rursus armis munire, Americanos de medio internationali recedere. Huc accedere, quod condicio climatis totius mundi in peius mutaretur et immigratio populorum vix iam coerceri posset. Quae quamvis ita essent, in mundo etiam multas res laude dignas inveniri.
    (Reijo Pitkäranta)
    Nuntiatio fausti anni
    Praesidens Russiae Vladimir Putin collegae suo Americano Donald Trump bonum annum novum exoptavit. Quo nuntio divulgato dixit Russos paratos esse de quibusvis negotiis cum Americanis colloqui. Anno praeterito ineunte similem pronuntiationem ediderat, qua speravit fore, ut relationes inter utramque nationem intercedentes in statum quo ante restituerentur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Praesidatus Unionis Europaeae
    Kalendis Ianuariis (1.1.) praesidatus Unionis Europaeae ex Austria in Romaniam transiit. Civitatis praesidis est de legibus in Consilio Europaeo scribendis curare et ad modum conciliatricis id agere, ut terrae sociae inter se sine discordia cooperentur. Inde a Kalendis Iuliis usque ad finem huius anni Finlandia Unioni Europaeae praeerit.
    (Reijo Pitkäranta)
    De tempestate hiberna
    Novo anno ineunte regiones maritimae Finlandiae et totius Scandinaviae tempestate saevissima affligebantur. Vis ventorum tanta erat, ut non multum abesset, quin illa procella typhon appellaretur. Velocitas tempestatis amplius tricenorum, passim etiam quadragenorum metrorum singulis secundis erat et altitudo fluctuum complura metra effecit. Imprimis loca Alandiae multa damna acceperunt.¨’
    (Reijo Pitkäranta)
    Equus Pompeiis repertus
    Equus currui iunctus in terra cineris plena egregie conservatus Pompeiis repertus est. Stabulum, ubi equus una cum duobus aut tribus aliis equis iacebat, in lucem venit, cum archaeologi excavationes in vicinitate cuiusdam villae antiquae facerent. Existimatur possessor horum aedificiorum dux magni ponderis in exercitu Romano fuisse.
    (Saara Honkanen)
    Olli luctatrix optima
    Petra Olli, athleta Finlandensis, luctatrix anno proximo optima renuntiata est. Hunc honorem ei Foedus luctationis internationale anno vergente concessit. Illud praemium decem milium francorum Helveticorum est. Constat Petram mense Octobri in serie feminarum sexaginta quinque chiliogrammatum principatum luctandi mundanum consecutam esse.
    (Reijo Pitkäranta)
    5 min
  • Colloquium informaticum praesidentis Putin
    Praesidens Russiae Vladimir Putin colloquium annuum diurnariis edocendis Moscuae (20.12.) habuit. Initio monuit renovationes technologicas in Russia necessarias esse. Cum diurnarius Ucrainus de conflictu in freto Kerts facto interrogavisset, Putin repetivit, quod antea dixerat, ibi agi de provocatione Ucrainae, quae ad gratiam praesidentis Poroshenko augendam spectaret. Iaponicus autem diurnarius de insulis Curilibus meridianis quaesivit, quot ex eis Iaponiae redderentur. Putin dixit arma in eis insulis collocata esse defensiva, statum hodiernum non esse normalem et se credere pactum de eis inter partes fieri posse. Rem autem esse complicatam. Ad quaestionem de sanctionibus oeconomicis Putin respondit: Russiam sanctionibus et bellis commercialibus propter historiam suam assuefactam esse. Sanctiones potius oeconomiam illarum terrarum miseram reddidisse, quae eas posuissent. Denique, cum interrogaretur, an matrimonio iunctus esset, Putin dixit se esse virum probum, qui ocius serius de ea re curaret. De Afganistania censebat necesse esse talibanos ad consultationes de pace admittere, quia tantam partem terrae administrarent. Dixit etiam se sperare fore, ut relationes cum Britannia in normalem statum reducerentur; Theresam May nullam aliam facultatem nisi voluntatem populi auscultandi et exitum ex Unione Europaea pergendi habere.
    Mattis Aedes Albas relicturus
    James Mattis, minister a defensione Americanorum, ante novum annum Aedes Albas relicturus est. Causa esse dicitur, quod de rebus gerendis cum praesidente Donaldo Trump dissentit. Ita se in numerum illorum hominum adiunxit, qui ex grege interiore praesidentis sua sponte abierunt aut dimissi sunt. Mattis dicebatur fuisse ”ultimus vir adultus” administrationis, qui praesidenti Trump obsistere potuisset. Pertinacia eius iam diu praesidentem irritaverat. Mattis censet bonas ad foederatos relationes Americanis esse necessarias. Inter regimen praesidentis Trump consuetudines Americanorum cum compluribus terris Europaeis multum variaverunt.
    Dies iam fiunt longiores
    Die vicesimo secundo (22.12.) fuit solstitium brumale, quo tempore in hemisphaerio septentrionali dies est totius anni brevissimus, nox longissima. In partibus Finniae maxime septentrionalibus nox hiemalis usque ad medium mensem Ianuarium durat. In urbe Helsinki aliisque regionibus Finnorum meridionalibus brevissimus anni dies fuit minus sex horarum.
    Novum annum faustum exoptamus
    Nuntii Latini a Radiophonia Finnica Generali iam plus undetriginta annos septimanatim emittuntur et novo anno bis millesimo undevicesimo more solito tam radiophonice quam in interreti continuabuntur. Restat, ut auscultatoribus Nuntiorum Latinorum gratias pro fidelitate eorum agamus et novum annum faustum felicem fortunatumque exoptemus.
    Tuomo Pekkanen
    5 min
  • De bello civili Syriae
    Donald Trump, praesidens Civitatum Americae Unitarum, copias Americanas ex Syria domum revocaturus est. Americani non iam eo spectare videntur, ut regimen praesidentis Bashar al-Assad evertatur. Dicunt eos administrationem novam et hodiernae dissimillimam in Syria videre velle, sed iis in animo non esse praesidentem al-Assad munere demovere.
    (Reijo Pitkäranta)
    Tumultus in Hungaria
    His diebus multa milia hominum in Hungaria ministro principi Viktor Orbán et regimini eius vehementer reclamitaverunt. Agmina tumultuantium ante sedem societatis radiophoniae generalis congregata dictis probrosis editis televisionem publicam de mendaciis accusaverunt. Tumultus initium ceperunt, cum lex rogata esset, ut tempus laborandi annuum longius redderetur.
    (Reijo Pitkäranta)
    De ecclesia Ucrainae
    Ecclesia Ucrainae orthodoxa, quae plus trecentos annos patriarchatui Moscuensi subiecta erat, coniunctionem cum Russis dissolvere et sui iuris fieri constituit. Hoc decretum factum est in Ecclesia cathedrali Sanctae Sophiae in urbe Kiovia sita, quo synodus episcoporum et sacerdotum Ucrainae convenerat. Illi concilio etiam Petro Poroshenko, praesidens civitatis, interfuit.
    (Reijo Pitkäranta)
    Investigatio oecologica
    Centum fere agricolae Finlandenses investigationem internationalem nomine Carbon Action participant. Eorum est explorare, quo modo carboneum dioxydatum ex atmosphaera in humum agrorum et pastionum transferatur. Ex agricultura enim hodierna sequitur, ut emissiones carbonei dioxydati usque augeantur. Inter hanc investigationem experti diversarum disciplinarum civitatumque observationes agricolarum examinabunt.
    (Satu Tuominen)
    Valetudo Finlandensium
    Finlandia valetudine civium in duas partes dividi videtur, ut ex pensionibus socialibus incolis solutis apparet. Linea, qua hae partes separantur, limitem pacis Notteburgensis anno millesimo trecentesimo vicesimo tertio (1323) factae fere sequitur. Constat eos, qui in regionibus civitatis septentrionalibus et orientalibus vivunt, saepius et gravius aegrotare quam eos, qui in provinciis meridianis et occidentalibus habitant.
    (Reijo Pitkäranta)
    Sepulcrum priscum inventum
    In Aegypto prope urbem Cairum sepulcrum priscum optime conservatum inventum est. Hoc monumentum tam statuis quam litteris hieroglyphicis coloratis ornatum circiter quattuor milia quadringentos annos habere existimatur. Insunt in illo sepulcro integro et a direptoribus intacto omnino quinque cellae, quarum investigatio adhuc continuatur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Dermophis donalditrumpi
    In Panama non ita pridem nova species ranae reperta est, cui nomen scientificum ex praesidente Donald Trump datum est. Animal caecum, quod caput in arenam abdere solet, officialiter Dermophis donalditrumpi vocatur. Appellatione indicatur praesidentem eadem caecitate ad mutationem climaticam esse atque illam ranam.
    (Reijo Pitkäranta)
    Bona Natalia!
    5 min
  • Declaratio de iuribus humanis LXX annorum
    Die Lunae (10.12.) septuaginta anni ab eo die acti erant, quo conventus generalis Nationum Unitarum declarationem universalem de iuribus humanis Parisiis comprobavit. In praefatione declarationis de atrocitatibus belli mundani secundi, quod ante aliquot tantum annos finitum erat, his verbis monetur: ”Cum iura humana despicerentur aut neglegerentur, facinora barbarica acciderunt, quae conscientiam generis humani concusserunt.” Principia fundamentalia iurum humanorum in declaratione triginta thesibus sive articulis summatim exprimuntur. In primo articulo declarationis ratio, in qua iura humana consistunt, ita definitur: ”Omnes homines nascuntur liberi atque dignitate iuribusque aequales. Data est illis intellegentia et conscientia, et in spiritu fraternitatis inter se agere debent.” Statim postea monetur iura humana ad omnes pertinere neque de nationalitate, stirpe aut religione pendere. In articulis sequentibus iura singillatim enumerantur.
    Nova praeses factionis CDU electa
    Annegret Kramp-Karrenbauer nova praeses Unionis Democraticae Christianae (CDU) Germaniae electa est. Succedit Angelae Merkel, quae Unioni duodeviginti annos praefuit. Merkel, quae praesidatum deposuit, tamen cancellaria foederalis mansura est. In conventu Hamburgi habito mille unus (1001) delegati aderant, a quibus Kramp-Karrenbauer maiorem sententiarum partem accepit.
    Tumultus in Francia continuabantur
    Manifestationes tumultuosae Parisiis et in aliis Franciae regionibus die Sabbati (8.12.) continuabantur. Autoraedae cremabantur et fenestrae tabernarum frangebantur. Damna Parisiis maiora erant quam ante septimanam. Bruno Le Maire, minister ab aerario publico, violentiam tumultuantium oeconomiae catastrophicam appellavit. Praesertim mercatores, cauponarii et gestores deversoriorum damna ceperunt.
    Macron orationem habuit
    Emmanuel Macron, praesidens Franciae, die Lunae (10.12.) civibus orationem televisificam habuit, qua animos reclamantium pacare conabatur. Stipendia minima a Kalendis Ianuariis centum euronibus augere promisit et dixit augmentum vectigalium, antea nuntiatum, ad eos non pertinere, quorum stipendium duo milia euronum non superaret. Confessus est se errores fecisse et responsalitatem de eis habere. - Oratio praesidentis publica fuit prima, qua ad acerrimas reprehensiones respondere temptavit. Ante duodeviginti menses Macron magna cum gratia populari praesidens factus est, sed nunc tantum quinta pars ex sexaginta septem civium milionibus illi favet.
    Suffragium de exitu Britanniae procrastinatum
    Theresa May, prima ministra Britanniae decrevit, ut suffragium, quod die Martis (11.12.) de exitu Britanniae in parlamento Britanniae fieri debebat, procrastinaretur. Tum pars delegatorum factionis conservativae flagitavit, ut de fiducia illius factio suffragaretur, sed suffragio facto May votis ducentis contra centum septendecim (200-117) superior discessit.
    Tuomo Pekkanen
    5 min
  • George Bush mortuus
    George Bush maior, pristinus praesidens Civitatum Americae Unitarum, pridie Kalendas Decembres (30.11.) diem supremum obiit nonaginta quattuor annos natus. Munere praesidentis Americanorum inde ab anno millesimo nongentesimo undenonagesimo usque ad annum millesimum nongentesimum nonagesimum tertium (1989-1993) functus est. Ultimis vitae suae annis Parkinsonismo laborabat.
    (Reijo Pitkäranta)
    De conventu climatico
    In urbe Katovice, quae in Polonia est, conventus climaticus Nationum Unitarum initium cepit. Participes huius eventus internationalis maximi intra duas septimanas rationes invenire conantur, quarum ope pactum climaticum Parisiense ad effectum adducatur. Id enim anno bis millesimo vicesimo (2010) valere incipiet, sed de regulis eius nondum convenit.
    (Reijo Pitkäranta)
    Usus belli in Ucraina
    Ucraina copias suas subsidiarias ad exercitium militare extraordinarium convocavit. In causa est periculum belli, quod sibi a Russis imminere dicunt. De ea re decrevit Petro Poroshenko, praesidens civitatis. Nec tamen patefecit, quantus esset numerus eorum, qui ad arma concurrerent. Exercitatio belli in Ucraina ad viginti dies producitur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Societas Hanseatica nova
    In Europa iterum de civitatibus Hanseaticis loqui coeptum est. Imprimis ministri Francogalliae terras Unionis Europaeae septentrionales accusaverunt, quod novam quandam societatem Hanseaticam fecissent. Octo nationes Hollandiensibus ducibus id agere, ut leges oeconomicae in Europa duriores redderentur. Quare metuendum esse, ne Europa in partem septentrionalem et meridionalem divideretur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Turris Pisarum stabilis
    Experti turrim Pisarum obliquam nunc stabilem et etiam erectiorem quam ante existimant. Operibus aedificandi anno millesimo centesimo septuagesimo tertio (1173) susceptis moles statim inclinari coepit, cum solum nimis molle esset. Annis praeteritis a circumiectu huius aedificii celeberrimi complures metretae terrae amotae sunt, quo facto constructio fragilis firma reddita est.
    (Saara Honkanen)
    Nova bibliotheca Ode
    Die Mercurii in urbe Helsinki nova bibliotheca nomine Ode inaugurata est. Hae aedes lautissimae ex tribus tabulatis constant, quorum primum incolis urbis loca ad conveniendum commoda praebet, secundum autem spatia operando et studendo idonea. In tertio tabulato est bibliotheca proprie sic dicta, ubi centum quadraginta milia librorum insunt.
    (Reijo Pitkäranta)
    Dies independentiae
    Die Iovis (6.12.) in Finlandia dies independentiae more solito celebrabatur. Vesperi facto ad duo milia hospitum in palatium praesidentiale convenerunt, ubi caput civitatis Sauli Niinistö cum coniuge eos recepit. Vestis sollemnis, quam coniux praesidentis Jenni Haukio gestabat, eo peculiaris erat, quod textile eius ex ligno betulino confectum erat.
    (Reijo Pitkäranta)
    5 min
  • Conflictus Russiae et Ucrainae
    Copiae speciales Russiae die Dominico (25.11.) tres naves Ucrainae occupaverunt, quae ex Ponto Euxino in mare Asoviense per Bosporum Cimmerium sive fretum Kerts tendebant. Russi autumant illas naves in suas aquas nationales penetravisse. Ucraini autem negant naves ipsorum quicquam illiciti fecisse. Parlamentum Ucrainae in partes Ucrainae, quae sunt prope Russiam, statum extraordinarium declaravit. Americani in Consilio securitatis Russos de conflictu accusaverunt. Praesidens Donald Trump de responsalitate Europaeorum monuit. Jens Stoltenberg, secretarius generalis Natonis, a Russia flagitavit, ut naves occupatas cum nautis Ucrainae redderet.
    Pactio de exitu Britanniae a moderatoribus Pactum probata
    Moderatores Unionis Europaeae die Dominico (25.11.) Bruxellis brevi conventu habito pactum de exitu Britanniae comprobaverunt. Postea pactum in parlamento Britanniae tractabitur. Moderatores Europaei unanimiter censebant pactum esse tam bonum quam esse posset. Debet autem a parlamento Britanniae accipi, antequam europarlamentum de illo suffragabitur.
    Reclamationes Parisiis tumultuosi
    Reclamationes contra pretia combustibilium et politicam regiminis oeconomicam apud Francos in tumultus vehementes versae sunt. Reclamatores flavis colobis induti vias Parisienses passim occluserunt et receptoria purgamentorum cremaverunt. Aderant tria milia custodum publicorum, qui turbas tumultuantes iaculatris aquaticis et gaso lacrimifero coercebant. Neque tantum Parisiis sed etiam in variis Franciae partibus homines contra auctos sumptus victuales et vectigal combustibilium reclamitaverunt. Motus reclamationis ducem non habet neque de partibus politicis aut societatibus opificum pendet. Homines iusto iure censent usque maiorem partem redituum in vectigalia solvi et inopiam quaestus non remitti.
    Artificia ex Africa deportata redduntur
    Praesidens Emmanuel Macron nuper relationem accepit, qua commendatur, ut artificia et alia materia culturalis inter colonialismum ex Africa deportata in pristinas colonias quam amplissime remittantur. Quo facto cancellaria praesidentis nuntiavit viginti sex artificia ex Francia in rem publicam Beninum (antea Dahomey) redditum iri. In museis et collectionibus Europaeis, praesertim Parisiis et Londinii, etiam nonaginta centesimas ex rebus culturalibus Africanis esse creditur. Nationes occidentales plerumque obstiterunt, ne artificia restituerentur, asseverantes fieri non posse, ut in terris, unde ablata essent, pecuniis deficientibus rite et diligenter curarentur.
    Monumentum praesidentis Koivisto inauguratum
    Monumentum sepulcrale praesidentis Mauno Koivisto (1923-2017) in sepulcreto Hietaniemi die Dominico (25.11.) inauguratum est. Verba inauguralia fecit praesidens rei publicae Sauli Niinistö, orationem habuit Timo Soini, minister a rebus exteris. Monumentum designavit et fecit artifex Perttu Saksa. Constat ex nigro lapide novem tonnarum, cuius superficies sulcis inauratis decoratur.
    Tuomo Pekkanen.
    5 min
  • Quid Trump dixerit
    Praesidens Americanorum Donald Trump regiones Californiae septentrionalis incendiis silvestribus deletas invisit. Ibi incolas hortatus est, ut exemplum Finlandensium in silvis curandis sequerentur. Dixit enim hos loca naturalia sua rastello purgare solere. Incendia illa ex silvis male curatis arboribusque mortuis secuta esse. Septuaginta fere homines iam calamitate perierunt.
    (Satu Tuominen)
    Brexit praeparatum
    Iam in eo est, ut edictum de relatione futura, quae inter Britanniam et Unionem Europaeam intercedet, publice divulgetur. Omnes enim viginti septem civitates Unionis Europaeae pactioni Brexit vulgo dictae cum Britannis adumbratae favent. Etiam Finlandia eas condiciones, quae in consultationibus inter utramque partem convenerunt, approbare parata est.
    (Reijo Pitkäranta)
    De consilio Europaeo
    Die Mercurii (21.11.) praesidatus Consilii Europaei semestris ad Finlandiam transiit. Agitur de ordine cooperationis, cuius sociae omnes fere civitates Europae sunt. In rebus maximi momenti est quaestio, quid de societate Russorum faciendum sit. Illi enim, cum propter Crimaeam occupatam sanctionibus puniti essent, recusaverunt, quominus suam pecuniam annuam Consilio Europaeo expenderent.
    (Reijo Pitkäranta)
    Iubilaeum Lettoniae
    Die Dominico (18.11.) centum anni acti erant, cum Lettonia sui iuris facta est. Iubilaeum saeculare Rigae, in capite civitatis, cum pompa militari instituta celebrabatur. Multa milia hominum ad monumentum libertatis convenerant, ubi sollemnitas flores apponendi acta est. Huic caerimoniae etiam praesidens Finlandiae Sauli Niinistö intererat.
    (Reijo Pitkäranta)
    De Academia Suetiae
    Academia Suetiae novum collegium condidit, cuius est praemium Nobelianum litteraturae anno proxime futuro attribuere. Constat ex decem sociis, quorum quinque sodales Academiae sunt, reliqui quinque homines extranei litteraturae periti. Academia Suetiae non ita pridem gravissimo scandalo infamata est, quam ob rem fieri non potuit, quin renovaretur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Nidificatio aquilae
    Nidificatio aquilae in Finlandia hoc anno pessime successit, ut magistratus administrationis rei silvestris narrant. In causa dicitur esse, quod et hieme et vere his alitibus parum nutrimenti praesto erat. Maior pars aquilarum in regionibus Finlandiae septentrionalibus habitat ac quidem ita, ut nonaginta centesimae (90%) earum in Lapponia nidos faciant.
    (Reijo Pitkäranta)
    Finlandia nivibus caret
    Quamquam mensis November iam in finem vergit, Finlandia tota nivibus fere caret, quod his sexaginta annis numquam accidit. Septimana ineunte apud nos tria tantum loca eaque in Lapponia sita inventa sunt, quae tantis nivibus tecta erant, ut stratum earum mensurari posset. Neque tegimen nivium quinque centimetris altius erat.
    (Reijo Pitkäranta)
    5 min

About Nuntii Latini

From the publisher's feed

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (Yle) in terrarum orbe unicum.