
Sign up to save your podcasts
Or


Praeses Americānus nautīs imperāvit ut crebrīs tēlīs impetum facerent in Iemen, unde Houthiānī latrōnēs suīs tēlīs innocentēs mercātōrēs nāvēsque onerāriās oppugnāre solent. Magistrātūs Americānī nēgant sē ita levem impetum facere, ut Houthiānōs monēre dēhortārīve videantur, sed vim potius ingentem exitiālemque in illōs esse illātūrōs, donec illī aut commerciō oppugnandō dēsistant aut omnī aggrediendī facultāte prīventur.
Iraquiānī et Kurdī et Americānī mīlitēs coniunctīs vīribus impetum fēcērunt in conjūrātōs latrōnēs, quī sē Chalīfātum Islamicum appellant, et Abu Khadijam, quī vicechalīpha erat et in perīculōsissimōrum hominum numerō habēbātur, interfēcērunt, atque uxōrem ēius comprehendērunt.
Ebrahim Rasool, lēgātus Africae Merīdiōnālis, quippe quī praesidem Americānum calumniātus esset, a magistrātibus Americānīs expulsus est ut persōna nōn grāta. Nam grātia inter Americam et Africam Merīdiōnālem iam dēminuēbātur, prīmum, quod Africānī Merīdiōnālēs novam lēgem tulērunt quā magistrātibus licēret praedia cīvibus dēmere sine compēnsātiōne, quod vix congruere et cohaerēre cum normīs iūris rērum vidērētur; deinde, quod Israelītās, quī post impetūs in sē abhinc duōbus annīs factōs bellum in Hamas, gregem Palaestīnōrum latrōnum terrōrem īnferentium, gerunt, Africānī Merīdiōnālēs coram Iūdicibus Omnium Gentium accūsāvērunt gentis Palaestīnae excīdendae.
Quamquam Jacobus Boasberg iudex cōnātus est prohibēre nē magistrātūs Americānī, sub lege saeculō duodēvīcēsimō in aliēnōs praedōnēs lātā, aliēnigenās vinculīs publicīs onerātōs deportārent, nihilōminus eōdem tempore duo aeroplāna praedōnum plēna et ab Americā iam profecta atque extrā diciōnem Americānam Salvātōriae appropinquābant. Itaque Nayib Bukēle, praeses Salvātōriānōrum, nūntiāvit ducentōs duodēquadrāgintā grassātōrēs Venetiōlānōs, quī sub commūnī nōmine “trāminis Araguae” ad scelera committenda essent coniūrātī, in suam diciōnem receptōs esse atque ad CECOT, maximum novī orbis terrārum carcer, esse dēductōs; vigintī autem et trēs sub nōmine “Marae Salvatruchae” sociātōs, inter quōs duō essent dūcēs quōs magistrātūs Salvātōriānī interrogāre vellent.
Michāēl Angelus Trevīnus Morālēs et Ānsgārius Ōmārus ēius frater, quī Mexicānīs latrōnibus Zētārum nōmine coniūrātīs et ob saevitiam nōtīs ōlim praefuerant atque ante decem annōs ā magistrātibus Mexicānīs comprehēnsī erant, quī etiam mēnse Februāriō exeunte in diciōnem Americānōrum trāditī erant, nuper accūsātī sunt coram Americānīs iūdicibus crīminibus multīs, etiam capitālibus. Zētae, quōrum grex hodiē appellātur Cōniūrātiō Septentriōnālis et Orientālis, ā magistrātibus Americānīs dēsignātī sunt hostēs terrōrem īnferentēs.
Americānī etiam Gravely nāvem bellicam et tēlīs onerātam mīsērunt ad Sinum Americānum, ubi līmitāneae potius nāvēs quam bellicae circumīre solent.
Diē Sōlis Dracō, vehiculum caeleste, quod SpaceX prīvata societas parāvit, quattuor astronautās—duōs Americānōs, ūnum Iāpōnem, ūnum Russum—integrōs et incolumēs ad Statiōnem Caelestem addūxit. Hodiē, Dracō ad terram revertitur cum duōbus astronautīs Americānīs, quōs Boeing societās in caelum ēmīsit nec redūcere potest.
Vox Americae, ūna cum Radiophōniā Līberae Eurōpae et Radiophōniā Lībertātis, per quam nūntiī sententiaeque magistrātuum Americānōrum ad omnēs gentēs aliēnās propagābantur, est clausa. Diurnāriī Vōcis Americae videntur novōs magistrātūs offendisse praecipuē quod nōluerint dīcere Palaestīnōrum gregem, quī sē Hamas vocat, terrōrem Israēlītīs īnferre.
Quartum ē mēnse Octōbrī vīs ēlectrica Cūbānīs dēfēcit. Regimen commūnisticum, quod vix satis petroleī ā Venetiolānīs prae ūtrīusque gentis pauperitāte emere potest, Americānōs culpāvit.
Trecentēna mīlia Serbōrum Belogrādī reclāmāvērunt in corruptōs magistrātūs, et praecipuē in Alexandrum Vučić, quī decem iam annōs vel minister prīmārius vel praeses ad gubernācula reī pūblicae sedet.
Indūtiae inter Palaestīnōs et Israēlītās sunt diē Lūnae sublatae, cum Israēlītae dēnuō coepissent impetūs in Palaestīnōs facere ad gregem latrōnum, quī Hamas sē vocant, excīdendum. Ad quadringentōs Palaestīnōs inter prīmōs impetūs referuntur esse interfectī.
Pergunt lēgātī Americānī cum Russīs dē pāce inter illōs et Ūcrāīnēnsēs conciliandā colloquī; pergunt et Eurōpaeī inter sē colloquī dē iīsdem cōnsiliīs, quibus Russī acerrimē repugnant, vidēlicet satisdātiōnibus pācis quae mīlitēs occidentālēs et gentium Atlanticā Societāte coniunctārum ad fīnēs Russōrum addūcent. Emmanuēl igitur Macron, praeses Gallōrum, quī oblītus esse vidētur Russōs quīntam partem Ūcrāīnae vī armōrum iam cēpisse et victōrēs in bellō ēvādere, dīxit nōn illīs sed Ūcrāīnēnsibus ēligendum esse utrum Eurōpaeīs licēret mīlitēs in Ūcrāīnam immittere. Pergunt autem Russī Ūcrāīnēnsēs vincere, et praecipuē in Kurschā prōvinciā Russicā; unde Americānī magistrātūs metuunt nē quantō diūtius morae colloquendō trāhantur, Russī tantō potentiōrēs in territōriō fiant Ūcrāīnēnsium.
Ideo rāriōrēs hāc hieme nūntiōs Latīnōs ēdimus, quia pauciōrēs quam fuimus sumus. Ut annō proximō possīmus utrumque sermōnem novīs discipulīs offerre, oportet nōs duōs novōs praeceptōrēs condūcere. Itaque vōs auscultātōrēs, quī aut Latinē aut Graecē loquiminī, atque doctorālem, vel etiam magistrālem, gradum adeptī estis, hortāmur ut nōmina dētis Occidentālī studiōrum Ūniversitātī Vasintōniēnsī. Quaerimus enim alterum, quī rudīmentīs linguae Latīnae discipulōs Latīnē imbuat, καὶ ἕτερον, ὃς τὴν τῶν ἀρχαίων Ἑλλήνων γλῶτταν Ἀττικῶς διδάξει. Nōmina, cum curriculō vītae et epistolā, quā διδασκαλικὴ φιλοσοφία sive ratiō docendī dēscrībitur, mittenda sunt per paginam, cūius īnscriptiō subdita est.
https://hr.wwu.edu/careers-faculty?job=502003
Richardus Grenell, lēgātus Americānus, nōn sōlum Venetiolam vīsitāvit, ubi cum Nīcolāō Madūrō, tyrannō Venetiolānōrum, est collocūtus, sed etiam sex Americānōs, quōs captīvōs Venetiolānī vinculīs tenēbant, domum sēcum dēdūxit. Madūrō etiam prōmīsit sē Venetiōlānōs receptūrum, quī in Americam sine licentiā irrepsissent, etiam latrōnēs, in grege “trāmine Araguae” dictō sociātōs; quōs magistrātūs Americānī cupiunt quam prīmum dēportāre.
Stephanus Witkoff, lēgātus Americānus ad Russōs missus, Marcum Fogel, lūdīmagistrum Americānum quem Russī vinculīs tenēbant, domum sēcum dēdūxit. Fogel Americānīs reditus est prō Alexandrō Vinnicō, quī nummīs ēlectrōnicīs cryptographicīsque pecūniam illicitam purgāverat et ab Americānīs vinculīs tenēbātur. Vladimīrus porro Putin, praeses Russōrum, et Donaldus Trump, præses Americānus, tēlephōnicē collocūtī sunt dē pāce inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs compōnendā.
Praeses Americānus portōria in mercēs Canadēnsēs Mexicānāsque impositūrum sē dīxerat: unde pretia mercium, quae ex illīs gentibus in Americam importantur, quartā parte augenda erant; portōria quoque decimae partis in mercēs Sīnēnsēs imposuit. Praeses autem Americānus trīginta diēs dedit Canadēnsibus Mexicānīsque ut bellum mercātōrium vītārī posset, dum utraque gēns meliōrī quam anteā fidē līmitem inter sē et Americānōs tuērētur et illicitum commercium nocīvōrum cohibēret medicāminum, quae Sinēnsēs per illās terrās mittunt ad Americam subvertendam. Itaque Claudia Scheinbaum, praeses Mexicāna, et Justīnus Trudeau, quī locum ministrī prīmāriī Canadēnsium tenet, statim prōmīsērunt sē utrumque dēna mīlia mīlitum ad līmitēs missūrum.
Diē Iōvis Trump nuntiāvit sē alia portōria impositūrum in mercēs aliārum gentium, quae quidem portōria in mercēs Americānās iam imposuissent, et aequālia illīs, quae in mercēs Americānās ab aliīs gentibus imposita essent.
Novī magistrātūs Americānī sēdem prōcūrātōrum externae largitiōnī praefectōrum, quae USAID appellātur, recīdunt, et prōcūrātōrēs ipsōs, quōs vocant lūnāticōs rērum novārum studiōsōs, dīmīsērunt. Pāgina interretiālis dēlēta est, et quantulacumque sēdis restat in dīciōnem administrī rēbus externīs praepositī redditur. Prōcūrātōrēs illī, nullō populārī suffrāgiō electī, sexāgintā annōs magnam pecūniam et pūblicam per orbem terrārum ērōgāvērunt nec dictō audientēs fuērunt magistrātibus ā populō electīs.
Novī magistrātūs Americānī coepērunt omnia, quae nōn expressīs lēgum verbīs dantur, dē ministēriō ēducātiōnis tollere, antequam lēgem ferent ad ministerium penitus abolendum. Nam institūtiō puerōrum nōn inter officia tōtīus reī pūblicae secundum fundāmentālēs lēgēs ēnumerātur sed singulīs cīvitātibus reservātur. Ministerium illud conditum est ā Iacobō Carter, quī mēnse Decembrī diem obiit.
Thēra īnsula Graeca, quae abhinc tribus mīlibus annōrum, quō tempore Cretēnsēs flōruērunt, monte ignivomō dēlēta erat, dēnuō quatitur. Terrā centiēns nuper mōtā, magistrātūs metuunt nē ruant aedificia, quibus īnsula peregrinantibus amātissima scatet. Īnsula annō millēsimō nōningentēsimō quīnquāgēsimō sextō est tremōribus vastāta.
Novissimum Americānōrum āeroplānum experīmentāle, in quod nōmen XB-1 datum est, celerius quam sonus ipse per caelum volāvit diē Martis. Quod in mīlitāribus āeroplānīs nōn īnsolitum est, sed hoc āeroplānum prīvātīs cīvibus potius quam mīlitibus dēstinātur. Cūius forma et ratiō sīc īnformantur illīs errōribus, quī in Eurōpaeōrum āeroplānō “Concorde” dictō inerant, quō plūra āeroplāna pretiō longē minōre fierī possint.
Diē Sōlis, mīlitāribus āeroplānīs deportandōrum plēnīs iam ad Colombiam volantibus, Gustāvus Petrus, praeses Colombiānōrum īnfitiās īvit sē licentiam in terram dēscendendī dare, quam iam dederat, unde āeroplāna coacta sunt Guatimalam terram attingere. Quō nūntiātō, Donaldus Trump, praeses Americānōrum, statim minātus est sē immēnsa portōria impositūrum in mercēs Colombiānās; statim igitur Petrus respondit sē āeroplāna, inter quae suum praesidiāle numerāvit, missūrum ad Guatimalam quae deportātōs inde in Colombiam veherent. Itaque intrā paucārum spatium hōrārum, Colombiānī et Americānī potuērunt vītāre, nē mercātōrium inter sē gererētur bellum.
Praeses Americānus nūntiāvit scelestissimōs aliēnigenās, quī nōn sōlum in fīnēs Americānōrum sine magistrātuum licentiā irrepsissent sed etiam vim in cīvēs intulissent, in Guantanamēnsem Sinum esse dēportandōs. Ibi enim sunt castra mīlitāria ubi tam latrōnēs in bellō captī diū tenentur quam aliēnī deportandī breviter tenentur.
Robertus Menendez, quī usque in annum bis millēsimum vīcēsimum quartum cōnscriptus erat in superiōre camerā senātūs Americānōrum et prō Novā Caesarēā sententiam dīxerat, damnātus est corruptiōnis et ūndecim annōs pūblicīs vinculīs tenēbitur. Quī hōc in iudiciō fertur dōna accēpisse ab Aegyptiīs Qatariēnsibusque; quamquam in priōribus iudiciīs dē aliīs sceleribus habitīs nōn līquit jūdicibus an ille esset damnandus.
Ahmed al-Sharaa, quī et Abū Mahomētus al-Jōlānī appellātur, creātus est praeses Sȳrius temporārius—id est, ad tempus, sed quantum temporis spatium nōn dēfīnītur. Americānī ōlim al-Sharaa vinculīs tenēbant atque usque ad victoriam, quā al-Sharaa pristinam tyrannidem ēvertit, praemium offerēbant eī, quīcumque al-Sharaa, ut quī latrōnibus terrōrem prōmōventibus praefectus esset, in suam dīciōnem redderet; quī igitur nōn sine suspiciōne ēventūs dīligenter spectant.
Comitia in Hāītiā tandem habēbuntur mēnse Novembrī. Quae gēns nullum magistrātum populāribus suffrāgiīs ēlectum habet ex annō bis millēsimō vīcēsimō tertiō, neque comitia habuit post annum bis millēsimum sextum decimum. Incertum autem est quanta pars Portūs Prīncipis, capitis Hāītiēnsium, in auctōritāte reī pūblicae potius quam latrōnum futūra sit mēnse Novembrī.
In Populārī Rē Pūblica Congēnsī, rebellēs M23 dictī, qūi plērīque Tutsōrum gentis sunt, bellum nunc in regimen Congēnse et Hūtūs gerunt. Gōmam iterum cēpērunt, quam urbem annō bis millēsimō duodecimō cēpērant, et pergunt in Merīdiōnālem Kīvū prōvinciam ad Būkāvū urbem prōgredī. Bellum cruēns gestum est inter rebellēs, quōs adiuvant Ruandēnsēs, et Congēnsēs ā saeculō vīcēsimō in annum bis millēsimum tertium.
Donaldus Iōhannēs Trump, quī quadrāgēsimus quīntus fuit praeses Americānōrum, iam summus magistrātus rīte creātus inaugurātusque est quadrāgēsimus septimus. In ōrātiōne inaugurālī Trump prōmīsit Americānōs vexillum nōn solum in novās terrās illātūrōs sed manifestō Americānōrum fatō ductōs etiam in Martem fixtūrōs. Sperāvit quoque cīvēs Americānōs, ut quī essent omnium gentium maximē mīrābilēs, in omnia bella fīnem impositūrōs et novam concordiam gentibus allātūrōs.
Vladimīrus Pūtin, praeses Russōrum, et Volodomīrus Zelenskiy, praeses Ūcrāīnēnsium, Donaldō Trump gratulātī sunt, et uterque occāsiōnem laudāvit pācis inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs compōnendae. Pūtin porrō vult cum novō Praeside Americānōrum negōtium agere dē armīs atomicīs cohibendīs.
Inter plūrima alia, novus Praeses prīmīs suī magistrātūs diēbus ēdīxit:
Mīlitēs Americānī diē Veneris coepērunt āeroplānīs mīlitāribus in Guatimālam referre aliēnigenās, quī sine licentiā in Americam ingressī erant. Mīlitēs etiam sunt ad līmitēs missī, ubi limitāneōs adjuvārent; fierī enim potest ut ad decem mīlia mīlitum mittantur ad fīnēs inter Americam et Mexicum tuendōs.
Arma silent, quia inter Isrāēlītās et Palaestīnōs indūtiās panxit praeses Americānus. Trēs Isrāēlītae captīvae suīs sunt ā Palaestīnīs redditae, et nōnāgintā Palaestīnī captīvī sunt ab Isrāēlītīs redditī. Plūrēs captīvī ab utrāque parte intrā quadrāginta et duōs diēs sunt reddendī.
Asciburgī prope Francofurtum diē Mercuriī vir Afghānus comprehēnsus est, quī impetum in puerōs fēcit. Percussit enim et puerum duōs annōs nātum et virum, quī cōnātus est percussōrem ā puerīs avertere. Olāvius Scholz, quī ante comitia proximō mēnse habenda locum Cancellāriī tenet, dīxit sē aegrē ferre tālia scelera identidem patrāta ab hominibus quī ideō in Germāniam confugissent ut ipsī tutī essent.
Jacobus Earl Carter fīlius Jacobī, ūndēquadrāgēsimus quī summum magistrātum Americānōrum gessit, ūndētrīcēsimō diē mēnsis Decembris diem obiit. Vīxit annōs centum.
Kalendīs Jānuāriīs duo impetūs factī sunt in Americā, quōrum alter Novae Aurēliae in Ludōvīciānā cīvitāte, alter Campīs factus est in Nīvātā cīvitāte. Novae enim Aurēliae Shamsud-Din Jabbar, ōlim mīlēs Americānus, vehiculum in turbam hominum, quī in Viā Borbonēnsī novum annum celebrābant, dīrexit et, postquam dē vehiculō dēscenderat, coepit armīs innocentēs oppugnāre; quī celeriter occīsus est ā custōdibus pūblicīs antequam posset pēiōra agere. Vexillum gessit Chalifātūs Islamicae, cuī anteā sē dēvovisse fertur. Campīs autem Matthaeus Livelsberger, inter ēlectissimōs mīlitēs numerātus, sē manuballistā occīdit et vehiculum dīrupuit extrā dēversōrium Donaldī Trump, quī mox creābitur quadrāgēsimus septimus praeses Americānōrum. Sed vehiculum, ut quod novī generis “Cybertruck” dictī esset, vis displōsiōnis continuit, nē dēversōrium damnum ferret. Uterque percussor mīlēs fuit Americānus, et eōdem modō vehiculum mercede condūxit, et mentis errōre affectus esse vidētur.
Diē decimō Nīcolāus Madūrō tertium creātus est dux Venetiolānōrum, quamquam ā paucīs aliīs gentibus, nisi Russīs Sīnēnsibus Cūbānīs Nicaraguēnsibus agnōscitur. Nam in comitiīs annō praeteritō habitīs Edmundus Gonzalez putātur victor lēgitimus ēvāsisse, Madūrō vērō dominātiōnem vī et fraude sibi retinēre. Magistrātūs Americānī ducentiēns quinquāgiēns centēna mīlia dollarōrum prōmittunt eī, quīcumque potuerit Madūrō in dīciōnem Americānōrum reddere.
Justīnus Trudeau, quī novem annōs minister prīmārius est Canadēnsium, mūnus mox dēpositūrus senātum in mēnsem Martium contulit. Trudeau enim cōnātus erat Chrystiam Freeland, vice-ministram et fidēlissimam suae cohortis, auctoritāte dēmovēre ut Marcum Carney, argentārium, in conspectum pūblicum prōmōvēret; cui Freeland respondit pūblicā epistulā, quā grande aes aliēnum exposuit, quod Trudeau largitiōnis causā ante comitia habenda cōnflāvisset. Sed altera causa reperienda est in Donaldō Trump, quī dēnuō electus praeses Americānus minātur sē magna portōria impositūrum in mercēs quās Canadēnsēs in Americam exportant, unde magna clādes Canadēnsibus artificibus mercātōribusque imminet. Prō suā parte, Trump, quī nuper Canadam coepit quinquāgēsimam prīmam cīvitātem Americānam vocāre, apertē cupit Canadam Americae adjungere, sed vinculīs pācis commerciīque potius quam vī armōrum. Senātū Canadēnsium in Martium protrūsō, regimen Canadēnsium nihil hieme agere poterit nisi novum ministrum prīmārium creāre, quī etiam dux erit factiōnis Līberālis ante comitia mēnse Octobrī habenda. Quibus in comitiīs opposita factiō, quae Cōnservātīva appellātur, putātur dē Līberālibus strāgem factūra.
In Cīvitāte Sōlis Hāītiae ad centum et octōginta hominēs, quōrum plērīque ætāte prōvectiōrēs erant, trucīdātī sunt ā grassātōribus, cūjus dux Monel Fēlix crēdidit fīlium suum esse ā sene quōdam vūdūismī sīve artis magicae perītō fascinātum et necātum. Corpora manca mutilātaque in viīs sunt combusta.
Scholae abrogābuntur diē vīcēsimō, ut quī sit diēs per tōtam rempūblicam festus.
Yoon Suk Yeol, summus magistrātus Cōrēānōrum Merīdiōnālium, sē dictātōrem diē Martis creāvit; senātōribus autem abnuentibus dictātūram post sex hōrās dēposuit. Yoon dīxit necesse sibi vidērī nē rēspūblica Cōrēānōrum detrimentum caperet ā Cōrēānīs Septentriōnālibus, quī tamen nōn videntur bellum in gentem Merīdiōnālem mōvisse. Senātus igitur Cōrēānōrum nunc dēlīberat, an Yoon sit āmovendus.
Senātus Austrāliānōrum diē Veneris interdīxit, nē cui nisi ad sextum decimum aetātis annum prōvectō ad rētis omnium gentium paginās, quae “media sociālia” vocantur, aditus darētur. Antōnius Albanese, minister prīmārius, dīxit lēgem parentibus favēre verentibus, nē līberī per media sociālia damnum ferrent. Ex alterā parte Meta societas et aliae societātēs quae media sociālia offerunt queruntur lēgem tam celeriter esse lātam, ut ipsae nēsciant quid sit agendum, ut lēgī pāreant.
Postquam magistrātūs Geōrgiānōrum dēstitērunt petere ut gēns in Ūniōnem Eurōpaeam ascīscerētur, quod petere lēge coguntur, per Tiphlim caput et tōtam rempūblicam vehementer reclāmātur. Magistrātūs, quī quidem ferunt sē esse, mēnse Octōbrī ad auctōritātem prōmōtī sunt comitiīs, quōrum integritas eventusque et ā factiōne magistrātibus oppositā et ab ipsā Ūniōne Eurōpaeā disputantur. Factiō vērō “Somnium Geōrgiēnsium” dicta, quae post comitia honōrēs magistrātuum nunc occupat usurpatque, conātur Geōrgiam in Russōrum Sīnēnsiumque partēs atque ab Eurōpaeīs dūcere, quod īram reclāmantium incendit.
Tumultuōsī latrōnēs magistrātibus Sȳriacīs oppositī et āeroportum et acadēmīam mīlitārem Beroeae, quae etiam Halapia appellātur, necnōn māiorem partem ipsīus Beroeae cēpērunt, nēcnon Epiphaniam, quae et Hamam vocātur. Illī latrōnēs Hayʼat Tahrir al-Sham dictī, quī ōlim sub nōmine “Al Qaeda” ēgērunt, nunc mīlitārī disciplīnā ūtuntur. Bellum cīvīle in Syriā ab annō bis millēsimō ūndecimō geritur, et omnēs illīus bellī partēs sunt Americānīs infestī. Ad nōnāginta mīlitēs Americānī partem Sȳriae ad latrōnēs reprimendōs occupant, quī coactī sunt diē Martis sē armīs dēfendere; incertum autem est, utra pars Americānōs oppugnāverint. Russī, quī prō regimine Sȳriacō anteā latrōnēs āeriā violentiā annō bis millēsimō sextō decimō represserant, nunc nequeunt āeroplāna ā bellō in Ūcrāīnēnsēs gerendō in Sȳriam dēdūcere; neque videntur putāre regimen diū contrā latrōnēs stātūrum, itaque nāvēs suās Tortōsā dēduxērunt. Russī enim duōs tantum portūs habent quī hieme nōn congelantur, vidēlicet Tortōsam in Sȳriā et Sebastopolim in Crimēā, quorum uterque nunc perīculōsior Russīs vidētur quam ut hāc quidem hieme adhibeātur. Lēgātī porro Russicī hortantur cīvēs, ut ē Sȳriā fugiant.
Prīmum Tzadī subitō foedus, quō licuit Gallīs mīlitibus castra in Tzadiā pōnere, termināvērunt; deinde novus praeses Senegālēnsium nuntiāvit nōn decēre Gallōs mīlitēs in Senegāliā versārī. Gallī iam ē Maliā, et Burkīnā Fāsō et Nigritāniā mīlitēs dēduxerant. Oranō porro, prīvata Gallōrum societas ad ūranium ēffodiendum constitūta, ējecta est ē Nigritāniā, ubi magistrātūs metalla publicāvērunt. Inde apparet Gallōrum auctōritātem in Africā esse dēminūtam.
Senātus Gallōrum magistrātūs, quippe quibus senātōrēs tam sinistrārum partium quam dexterārum non iam cōnfīderent, improbāvit. Michaelis igitur Barnier brevissimum magistrātum in quīntā Gallōrum Rēpūblicā gessit. Nam Barnier voluerat impēnsum pūblicum dēminuere, quia, postquam Emmanuēl Macrōn praeses tribūta abhinc aliquot annōs dēminuerat, grande aes aliēnum est cōnflātum. Nec partēs sinistrae, ut quae impēnsō pūblicō favērent, nec dexterrimae, ut quae favōrem populī colerent, impēnsum pūblicum dēminuere voluērunt. Macrōn autem dīxit sē novum ministrum prīmārium statim creāre.
Ecclēsia Cathedrālis Nostrae Dominae, quae annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō arserat, est renovāta. Omnēs lapidēs tantā cūrā purgātī sunt, et tectum tantā fide dē integrō refectum, ut nova ecclēsia aedificāta videātur. Quod abhinc quinque annōs vix fierī posse vidēbātur, nunc cūrā artificum est factum.
Bellum, quod inter Russōs Ūcrāīnēnsēsque geritur, nunc ardentius certātur missilibus. Nam Americānī Britannīque permīsērunt Ūcrāīnēnsibus ut tēlīs ēminus oppugnārent locōs anteā tūtōs, quī intrā Russōrum fīnēs sunt. Russī invicem respondērunt novissimō missilis genere mittendō, cuī nōmen est “Oreshnik” sīve Corylus, et quod prae vēlocitāte intercipī nōn potest. Tāle missile potest et arma atomica ferre, nec propter immēnsum sumptum sine armīs atomicīs in bellō adhibērī solet. Vladimīrus Putin, praeses Russōrum, dīxit sē crēdere iustum esse armīs suīs ūtī contrā aliās gentēs, quae sinerent sua arma contrā Russōs adhibērī, quibus verbīs vidēbātur Americānīs Britannīsque minārī. Dīxit porro missilia illa, quibus Ūcrāīnēnsēs ūsī essent, nōn posse sine auxiliō mīlitum mittī Americānōrum. Jōsēphus Biden, praeses Americānōrum, aliquot mēnsēs obstitit, nē licēret Ūcrāīnēnsibus Russiam oppugnāre missilibus Americānīs, sed propter mīlitēs Corēānōs Septenriōnālēs et victōriam Donaldī Trump, quī prōmīserat sē pācem compositūrum, frēnōs laxāvit, ut impetus fīeret.
Postquam duo fūnēs opticī et subaquaneī, quibus inter Suētōs Lituānōsque et Finnōs Germānōsque nuntiī mittuntur, scissī erant, nāvis Sinēnsis, Yi Peng Tertia, cuī praest cīvis Russicus et quae in utrōque scissiōnis locō fuerat, coacta est ā Dānīs sistere. Boris Pistōrius, praefectus mīlitibus Germānōrum, dīxit scissiōnem esse actiōnem hybridam, quō nōmine significantur ea, quae īnsolitīs clandestīnīsque ratiōnibus in bellō aguntur.
Vilnae in Lituāniā, āeroplānum onerārium est prope āeroportum caelitūs dēlapsum. Quamquam causa hūius clādis calamitātisque ignōta est, Annalēna Baerbock, Germānōrum ministra rēbus externīs praeposita, monuit aliquōs, quōs nōn nōmināvit, cōnārī in Eurōpaeās gentēs bellum gerere “hybridam,” sīve partim apertum partim clandestīnum.
Diē Iovis sollemnis grātulātiō celebrābitur per tōtam rempūblicam. Nōs omnēs grātiam habēmus, quod prosperitāte fēlicitāteque fruimur.
[discipulī singulī]
Prō meā parte grātiās ago discipulīs, quī singulīs hebdomadibus tempus cūramque impendunt nuntiīs Latīnīs colligendīs recitandīsque.
Grātiās porro auscultātōribus agimus. Cūrāte, ut valeātis.
Omnibus suffrāgiīs tandem numerātīs, Donaldus Trump nōn sōlum māiōrem partem suffrāgiōrum tulit sed etiam trecentōs duodecim ē quingentīs duodēquadrāgintā ēlectōribus habēbit in collēgiō electōrum, Harris vērō ducentōs sex et vigintī. In superiōre Senātūs camerā, factiō dextra quattuor sedēs cēpit et auctōritātem suam auxit, in īnferiōre vērō potestātem suam retinet et pollēbit. Itaque ūna factiō dominābitur, sī poterit intrā sē cōnsēnsum invenīre.
Divīsa autem est illa factiō inter populārēs, quī Donaldō Trump favent, et optimātēs, quī diū pollent. Itaque incertum est, an superior Senātūs camera, ubi optimātium partes dominantur, velit magistrātūs, quōs Trump ēligit, cōnfirmāre. Praecipuē ambigitur an Matthaeus Gaetz, senātor īnferiōris camerae, possit administer reī iūridicae fierī, atque an Tulsī Gabbard, ōlim vīcāria tribūna mīlitis et senātrix īnferiōris camerae quae sinistrae factiōnis fuit, fīat praefecta speculātōrum. Etiam prōpōnitur Robertus Kennedy, fīlius Robertī, quī cīvium salūtem valetūdinemque tueātur.
Kim Iong-un, dux Cōrēae Boreālis, novum foedus īcit cum Russīs quō utraque gēns prōmittit sē alteram, sī oppugnāta sit, dēfendendam. Ūcrāīnēnsēs iam aegrē ferunt, decem mīlia mīlitum Cōrēānōrum in Russiam mīssōs esse, quī Curscham regiōnem, quam Ūcrāīnēnsēs Augustō mēnse invāserant, cum Russīs recuperārent. Cōrēānī mīlitēs bellī inexpertēs fuērunt, sed, quī contrā Ūcrāīnēnsēs proelia faciunt, novissimum genus bellī discunt. Quae disciplīna possit dētrīmentō esse Cōrēānīs Merīdiōnālibus, sī certandum sit cum Cōrēānīs Septentriōnālibus.
Justīnus Welby, archiepiscopus Cantauriensis et praefectus ecclēsiae Anglicānae, diē Martis munere honoribusque sē abdīcāvit, ut quī salūtem iuvenum parum tuerētur. Quī diu cōnātus erat concordiam afferre ecclēsiae diversīs opīniōnibus distractae, praecipuē cum Britannī novārum rērum studiōsi essent et Africānae ecclēsiae in trānslātīciam doctrīnam prōniōres, quā rē difficilius erit successōrem creāre.
Accūsātōrēs pūblicī Lūtētiānī poscunt ut interdīcātur nē Marīnae Le Pen, quae annīs praeteritīs candidāta ambīvit summum magistrātum Gallōrum, liceat intra quinque annōs ullum gerere magistrātum, propter causam quam agī coepit abhinc octō annōs. Le Pen ēiusque factiō accūsātōrēs dēnuntiant, ut quī ob ratiōnēs politicās Le Pen persequantur. Doctī virī quī opīniōnēs cīvium metiuntur referunt Le Pen omnēs longē antecellere aliōs, quī annō bis millēsimō vīcēsimō septimō ambītūrī esse videantur.
Garrius Conille, quī sex mēnsēs ministrī prīmāriī Hāītiēnsium officiō sine effectū fungēbātur, dīmissus est, cūius in locum Alexander Didier Fils-Aime successit. Etiam in Portū Principis, quae urbs nōmine tenus caput est Hāītiae, latrōnēs grassātōrēsque vīcōs cēpērunt ultimōs, in quibus nōndum dominātī erant, et āeroportum clausērunt. Āeroplānō glandibus plumbeīs ictō, magistrātūs Americānī prohibuērunt, nē quis hāc mēnse āeroplānum in Hāītiam dīrigeret.
Olāvius Scholz, cancellārius Germānōrum, comitia indīxit diē vīcēsimō tertiō mēnsis Februāriī habenda. Quibus in comitiīs ille vidētur sperāre sē posse secundum creārī cancellārium, quamquam minus amātur quam ullus alius cancellārius in memōriā Germānōrum. Intrā suam factiōnem sunt, quī hortentur ut Scholz spem ambitiōnemque dēpōnat, ut Boris Pistōrius fiat novus dux sociālistārum. Nam tantum quīnta pars cīvium Olāvium Scholz probat, sed Pistōrius lāte probātur.
Comitiīs diē quīntō per tōtam rempūblicam habitīs, Donaldus Trump, ōlim summus magistrātus Americānōrum, Camalam Harris, alterīus factiōnis candidātam, dēvīcit et secundum magistrātum geret; itaque mēnse Iānuāriō, Trump, quī quadrāgēsimus quīntus fuit praeses, etiam quadrāgēsimus septimus creābitur. Ēius factiō, quae Repūblicāna dīcitur, in superiōre senātūs camerā pollēbit, sed adhuc incertum est utra factiō sit in īnferiōre camerā māiōrem habitūra auctōritātem. Māior porro pars magistrātuum, quī singulās cīvitātes gubernant, ad eandem Repūblicānam factiōnem pertinet.
Centēnī Valentīnī in Philippum rēgem Hispānōrum Valentiam inundātam vīsitantem reclāmābant, et nōnnullī etiam lūtum in rēgem iēcērunt. Multī enim crēdunt rempūblicam Hispānōrum parum ēgisse ut cīvēs monērentur dē inundātiōne, quā ducentī cīvēs periērunt; sī citius monitī essent, adhūc victūrōs fuisse. Satellitēs rēgis umbellīs ūsī sunt ut lūtum arcērent, sed rēx perrexit cōnārī singulōs cīvēs cōnsōlārī. Fēminae, quācum regīna collocūta est, questae sunt sē aquā pūrā carēre.
Concordia trium factiōnum, ā quibus Germānia regēbātur, fracta est, postquam Olāvius Scholz, minister prīmārius, Christiānum Linder, ministrum fiscō praepositum, dīmīserat. Nam trēs illae factiōnēs, vidēlicet Sociālistae et Viridēs, partēs sinistrae, et Līberī Populārēsque, factiō dextra, vix quidquam inter sē habuērunt commūne, nēdum commūne cōnsilium reīpūblicae gubernandae; itaque eārum cōnsociātiō numquam robusta nec stabilis vidēbātur. Factiōnibus dīvīsīs, Scholz cogētur senātum cōnsulere, an sibi confīdat, et, sī cōnfīdentiā senātūs carēbit, nova comitia indīcere. Offert igitur mēnse Iānuāriō senātum cōnsulere, ut comitia Martiō mēnse habeantur.
Comitiīs in Moldōvā habitīs, Māia Sandū, ōlim cōnsiliāria Tōtīus Mundī Argentāriae Domūs, victōriam ferre aegrē potuit. Sandū vult Moldōvam ad Eurōpam atque ā Russiā dūcere; Russī autem recūsant nē ēventum comitiōrum agnōscant, cum nōn licēret illīs Moldōviīs, quī in Russiā habitant, sua dare suffrāgia. Itaque Dēmētrius Peskov, ōrātor Russōrum, negāvit Sandū esse jūre ēlectam.
Antōnius Albanēse, minister prīmārius Austrāliānōrum, nūntiāvit sē lēgem prōpositūrum quā interdīcārētur, nē quis īnfra sēxtum decimum vitae annum ad pāginās in rētī omnium gentium sitās, quālēs “sociālēs” dīcuntur, accessum habeat. Inter quās pāginās numerantur Instagram (Ἰνστάγραμμα) et Facebook (Προσωποβιβλίον) et X (Chi) et YouTube (Tūtubus), quibus Americānī praesunt, et TikTok, quod īnstrūmentum est Commūnisticae Factiōnis Sīnēnsium. Nam multī puerī adolēscentēsque tantum temporis illīs paginīs cōnsulendīs terunt, neque vēram vītam tuentur, ut quasī venēnō ēlectronicō addictī esse videantur. Factiō Līberālis, quae magistrātibus Austrāliānīs oppōnitur, hāc in rē cōnsēnsit et interdictiōnī favet.
Magistrātūs quoque Canadēnsēs diē Veneris iussērunt TikTok, societātem Sīnēnsium, ā negōtiīs in Dominiōne Canadēnsium agendīs dēsistere. Canadēnsēs enim timent, nē Sīnēnsēs possint per TikTok pūblicam secūritātem ēvertere. Americānī autem similem lēgem tulērunt mēnse Aprīlī.
Lewotobi Laki Laki mōns ignem bis ēvomuit hāc hebdomade. Novem hominēs periērunt, et sex mīlia hominum, quī prope montem habitābant, fūgērunt.
From the publisher's feed

17 Listeners

3,017 Listeners

19 Listeners

13 Listeners