
Sign up to save your podcasts
Or


Comitia in Americā diē Martis habēbuntur ut magistrātūs senātōrēsque ēligantur. Acriter igitur certātur inter Donaldum Trump, ōlim praesidem, et Camalam Harris, vice-praesidem, quī summum magistrātum sibi ambiunt, quamquam quibusdam in rēbus cōnsentīre videntur. Uterque enim dīcit sē velle mūrum inter Americum et Mexicum dūcere, ac tribūtum, quod in stipem grātiās agendī causā datam impōnitur, abrogāre. Uterque etiam praecipit victoriā ab alterō reportātā lībertātem cīvium pessum ītūram. Neuter autem poterit sine senātū agere, cūius camerārum, nunc inter factiōnēs dīvīsārum, utraque comitiīs habitīs poterit aut cum praeside stāre aut eī obstāre.
In Vasintōniā et Oregōniā cīvitātibus Americānīs, ad quingenta suffrāgia, in sitellīs commūnibus dēposita, combusta sunt. Nam vīr quīdam ignōtus refertur īnstrūmenta incendiāria sitellīs affixisse. Quōrum īnstrūmentōrum reliquiae titulōs ferunt quī īnscrībuntur “Līberā Gāzam.” Ferē omnēs cīvēs Vasintōniēnsēs Oregōniēnsēsque solent suffrāgia ferre aut per cursum pūblicum aut tabellīs in commūnēs sitellās, instar arcārum cursuālium, dēpōnendīs, unde ā magistrātibus colliguntur.
Comitiīs ā Shīgerū Ishibā novō ministrō prīmāriō indictīs, suffrāgiīs lātīs numerātīsque, videntur factiōnēs regnantēs, vidēlicit Ishibae factiō Līberālis et Populāris ac sociāta Komeitō, sīve Justitia, factiō Buddhistica et populāris, esse ā cīvibus vehementer pūnītae. Incertum est quae factiō possit in novum regimen ascīscī. At comitiīs habitīs septuāginta et trēs fēminae sunt in senātum conscrīptae, quī numerus est in memoriā Iāpōnum maximus.
Hac hebdomade, princeps latrōnum et dux terrōrem prōmōventium, quī nōmen “Hezbollah” in sē imposuērunt, est Naim Qassem regulus. Praeteritā enim hebdomade Hashem Safieddine, tunc dux, interfectus est ab Isrāēlītīs, et superiōre hebdomade Hassan Nasrallah praefectus interfectus erat. Dīxit Qassem, quī sūdōre vēlātus ōrātiōnem Bērȳtī habēbat, etiam dūcibus interfectīs bellō nōn esse dēsistendum.
Propter magnam procellam, quae in Hispaniam imbres ventōsque intulit, ad ducentēs hominēs feruntur mortem obiisse, ac multī aliī dēsīderantur. Pontēs viaeque inundātiōne sunt abreptae, cum vis pluviārum, quae tōtum annum accipī solet, intrā octō hōrās in Valentīnā commūnitāte incidisset.
Speculātōrēs Americānī referunt ad decem mīlia mīlitum esse ab Cōrēānīs Boreālibus in Russiam missōs, quī Kurscham regiōnem, quam Ūcrāīnēnsēs invāserant, prō Russīs recuperārent. Choe Son Hui, ministra prīmāria Cōrēānōrum Boreālium, dīxit suōs auxilium Russīs usque ad victoriam lātūrōs.
In Boliviā hodiē castra mīlitum prope Cochabambam urbem in mediā Boliviā sunt capta ā latrōnibus, quī videntur Evō Morālēs, ōlim praesidī, favēre. Diē Sōlis Morālēs dīxit hominēs quōsdam dē magistrātibus missōs cōnātōs esse sē occīdere. Bolivia dīvīsa est inter fautōrēs pristinī praesidis et fautōrēs Ludovīcī Arce, novī praesidis.
Coetus Omnium Gentium diē Sōlis nuntiāvit sua statīva castra in Libanō posita ab Isrāēlītīs esse violāta. Mīlitēs enim Omnium Gentium in Libanum annō millēsimō nōningentēsimō duodēoctōgēsimō ductī erant, quī latrōnēs expellerent et pācem tuerentur; nihilōminus latrōnēs grassābantur, quārē Isrāēlītae merīdiōnālem partem Libanī annō millēsimō nōningentēsimō secundō captam usque in saeculum vīcēsimum prīmum occupāvērunt et bellum ibi annō bis millēsimō sextō contrā latrōnēs gessērunt. Isrāēlītae igitur dīcunt mīlitēs Omnium Gentium officium mandātum numquam gessisse, itaque ē Libanō dedūcendōs esse. Acriter autem in Isrāēlītās propter impetum in mīlitēs Omnium Gentium factum invecta est Georgia Melōnī, ministra prīmāria Ītalōrum, ut cūius gēns multōs mīlitēs pācis tuendae causā mīsisset.
Isrāēl Katz, Isrāēlītārum minister rēbus externīs praepositus, diē Sōlis iterum nuntiāvit esse interdictum nē Antōnius Guterres, secretārius generālis Coetūs Omnium Gentium, ut persōna nōn grāta, in Isrāēlītārum fīnēs intrāret. Guterres enim Isrāēlītīs vidētur nimis in Persās et Palaestīnōs prōnus.
Diē autem Iōvis nuntiātum est Iāhiam Sinwar, novum praefectum latrōnum Hamas dictōrum, quī etiam fōns et orīgo fuisse dīcitur cōnsiliī, quō abhinc annum audax impetus in Isrāēlītās factus sit, occīsum esse. Quō interfectō, aliī latrōnēs Hezbollah dictī referunt sē māius acriusque bellum in Isrāēlītās gestūrōs; Hamas autem nīhil dīxit.
SpaceX, prīvāta societās quae onera hominēsque in aetherem fert, novum vehiculum “Starship” dictum ēmīsit et prīmam missilis partem recēpit novō atque inaudītō modō. Nam prīma pars vehiculī, quae aliās partēs prōpellit, suō mūnere functa et ad terram dēscendēns capta est magnīs forcipibus, “Mechazilla” dictīs. Secunda autem pars vehiculī in mare Indicum dēlapsa est ibi, quō erat dēstināta. “Starship” sīve “Nāvis Stellāris” maxima est rochēta (sīve missile) quam hominēs usque fabricāvērunt; ēius prōpositum est hominēs ad Lūnam et Martem ferre.
Ītalī coepērunt virōs aliēnigenās, quī in Ītaliam sine licentiā migrāre cōnantur, in Albaniam dēportāre. Ibi enim Ītalōrum impēnsū castra munīta sunt, ubi peregrīnī virī tenēbuntur donec aut iūs asȳlī in Ītaliā accipiant aut suīs gentibus reddantur. Sēdecim peregrīnī, virī Bengālī et Aegyptiī, prīmī quī dēportantur, in Albaniam advēnērunt diē Mercuriī.
Diē Iovis magistrātūs Canadēnsaes Indōrum lēgātōs sex, ut persōnās nōn grātās, expulērunt, cum lēgātī Indī Canadēnsibus vidērentur cōnspīrasse ad Sīchōs, ab Īndōrum magsitrātibus dissidentēs, percutiendōs. Indī ipsī invicem Canadēnsium lēgātōs sex expulērunt.
Americānī diē Iōvis in iūs vocāvērunt Vikashum Iadav, ōlim speculātōrem Indicum, ut quī cōnsiliō praefuisse vidērētur Sīchum quendam Indōrum regiminī oppositum occidendī. Iadav autem in Indiā manet, unde Americānī magistrātūs sperant sē posse eum poscere in dīciōnem suam reddendum. Iadav enim fertur Nichilum Gupta conduxisse, quī sicāriī partem ageret; quī, ab Checīs comprehēnsus et in dīciōnem Americānōrum redditus, causam suam iam dīcit.
Gulielmus Payne, quī in Britanniā annō bis millēsimō decimō cum Henrīcō Styles aliīsque puerīs symphōniacīs conjunctus gregem mūsicum condidit “One Direction” appellātum, diē Iovis Bonaēropolī dē maeniānō dēversōriō dēlapsus periit. Vīxit annōs triginta et ūnum.
Americānī diē Mercuriī interdīxērunt nē Rafāēl Corrēa nēve Georgius Glas in rempūblicam ingrederentur, ut quī corruptiōrēs essent quam ut tolerārentur. Corrēa, ōlim praeses Aequitōriānōrum, nunc corruptiōnis damnātus et in exsilium profectus inter Belgās habitat, sed Georgius Glas, cum conātus esset in Mexicānōrum legātiōnis sēde refūgium sibi invenīre, ā mīlitibus Aequitōriānīs est ē sēde legātiōnis ēreptus et in dīciōnem suōrum redditus, ut ab Aequitōriānīs in jūs vocārētur.
Isrāēlītae in Hezbollah, latrōnēs cum Persīs sociātōs, variōs impetūs faciunt, quibus bellum, quod inter Isrāēlītās et Hāmās latrōnēs nunc in Libanum dīlātātur. Prīmīs impetibus occīsus est Hassan Nasrallah, quī Hezbollah latrōnibus praefectus erat; deinde interfectus est Hashēm Safieddīnē, quī fertur fuisse ējus successor. Interim Persae cōnātī sunt lēge tāliōnis Isrāēlītās ad ducentīs missilibus oppugnāre, sed frustrā: nam multīs missilibus interceptīs tantum ūnus homō fertur interfectus esse, quī fuit Palaestīnus. Isrāēlītae nunc dēlīberant quemadmodum Persīs sit respondendum. Timētur, nē bellum etiam lātius augeātur.
Comitiīs in Austriā habitīs, factiō Lībertātī prōmōvendae, cui praeest Herbertus Kickl, victōriam tulit prīmam post secundum bellum omnium gentium. Cīvēs enim, quī suffrāgia factiōnī Lībertātī prōmōvendae tulērunt, angī videntur dē auctīs mercium pretiīs, dē numerō immigrantium, dē bellō quod inter Ūcrāīnēnsēs et Russōs geritur. Victōriā dextrae factiōnis nūntiātā omnēs aliae factiōnēs iam recūsant, nē cum factiōne Lībertātī, ut quae sit dextrārum partium, ullam societātem foedusve iungant ad rempūblicam gerendam.
Fūmiō Kishida, minister prīmārius Iāpōnum, mūnere abdīcāvit et gubernaculum reīpūblicae Iāpōnicae tradidit Shigeruī Ishibae, quī iam nūntiāvit sē velle comitia habēre vīcēsimō septimō diē mēnsis Octōbris. Propter scandala sīve īnfāmiam corruptiōne nātam, necnōn propter aucta omnium rērum pretia, paucī Iāpōnēs probāvērunt mōrem, quō Kishida rempūblicam gerēbat. Ishiba prōmittit sē prosperitātem secūritātemque Iāpōnum tuitūrum et corruptōs suae factiōnis expulsūrum.
Marcus Rutte, ōlim minister prīmārius Batāvōrum, est generālis secretārius cōnfoederātiōnis Atlanticae creātus, deinde iter in Ūcrāīnēnsium fīnēs fēcit ubi auxilium contrā Russōs prōmīsit. Congressus tamen confoederātārum gentium, quī in castrīs aēriīs Ramstein dictīs et in Germāniā sitīs habendus erat, propter procellās Americānās est abrogātus, cum praesidī Americānō suōs cīvēs tuērī necesse videātur.
Ūcrāīnēnsēs diē Mercuriī coactī sunt mīlitēs suōs dē Vuhledar dēdūcere, quod oppidum Russīs concessērunt.
Īnsulae quæ Vulnera Christī, vulgō Chagos vocantur, ultima colōnia quam Britannī in Africā administrābant, in diciōnem Mauritiōrum sunt datae. Quō factō Americānī dīxērunt rem sibi placēre, ut per quam sibi licēret castra aēria Didācī Garsiae in proximum saeculum retinēre; aliī autem questī sunt Mauritiōs prōniōrēs esse in Sīnēnsēs. Nēmō autem sententiam rogāvit Chagossōs, quī ante castra posita īnsulās colēbant. Illīs porrō nōn licet in īnsulās ōlim suās redīre.
Per mediam Hāītiam grassābantur latrōnēs, quī “Gran Grif” sēmet ipsōs vocitāre solent, et septuagintā cīvēs trucīdāvērunt. Strāgem enim fēcērunt dē cīvibus innocentibus, ut quī nōn obstitissent nē custōdēs reī pūblicae in latrōnēs facerent impetūs. Ipsī custōdēs pūblicī suīs in castrīs mānsērunt, nolentēs prōdīre ut latrōnēs reprimerent et cīvēs tuērentur. Quamquam Keniānī aliaeque gentēs prōmīsērunt sē mīlitēs missūrōs, quī custōdēs pūblicōs roborārent, tantum quadringentī advēnērunt, quā rē latrōnēs pergunt līberrimē grassārī et strāgem facere dē cīvibus.
Duōs iam mēnsēs bōs, quae lībertātem ē raedā effugiendō sibi cōnsecūta erat, per Bellinghamiam urbem errat, nec custōdēs pūblicī eam capere possunt. Bōs, cuī nōmen est Amābilis, nōn assuēta est hominibus, unde perīculum est nē perterrita cīvibus noceat. Itaque custōdēs pūblicī coepērunt automatīs aēroplānīs bovem spectāre, et escam pōnunt, ut in saepta bovem alliciant.
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. Hodiē est quartus diēs mēnsis Iūliī, quō diē Americānī solēmus lībertātem celebrāre reīpūblicae.
Iūliānus Assange, quī annō bis millēsimō decimō secrēta Americānōrum ā mīlite quōdam sublāta divulgāverat, deinde paene septem annōs in sēde Aequitōriānae lēgātiōnis habitāverat, nē in dīciōnem Americānōrum incideret, postrēmum ab annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō ad hunc annum erat vinculīs Britannōrum tentus, tandem est in Americānās īnsulās redditus et iūre damnātus et statim līberātus. Inde in Austrāliam, terram patriam, est profectus.
Diē Mercuriī mīlitēs Boliviānī, Iōhanne Iōsēphō Zuniga dūce, in palātium praesidiārium irrupuērunt nec rempūblicam ēversērunt. Immo post paucās hōrās mīlitēs ā palātiō dēductī sunt et Zuniga est comprehēnsus. Ludovīcus Arcē, quī praeses adhūc manet, Iōsēphum Vilsonium Sanchez novum praefectum mīlitibus fēcit. Zuniga autem diurnāriīs dīxit tōtam rem esse ab Arcē excogitātam, quā praeses favōrem populī sibi conciliāret, quod etiam accūsant et Īvō Mōrālēs, ōlim praeses Boliviānōrum, et Xaverius Milei, praeses Argentīnōrum, hominēs aliōquīn inter sē oppositī. Americānī autem prō suā partē negant sē esse reī Boliviānae immixtōs.
Cīvēs Keniānī in magistrātūs reclāmantēs hebdomade priōre in cūriam irrupuērunt, quam flammīs dedērunt, et tumultum facere pergunt. Principiō enim in nova vectīgālia “viridia” reclāmābant, quae magistrātūs in mercēs cōtidiānās impōnere voluerant. Senātōrēs autem Keniānī, quī saepe in rētibus sociālibus dīvitiās ostentant, immūnēs erunt novōrum vectigālium et vīridis austeritātis: itaque cīvēs, et praecipuē iūvenēs, summōpere in senātōrēs magistrātūsque īrāscuntur.
Comitiīs prīmāriīs in Galliā habitīs, partēs dextimae referuntur tertiam partem suffrāgiōrum tulisse, partēs sinistrae ad quartam partem, factiō vērō Emmanuēlis Macron, praesidis Gallōrum, quīntam. Quamquam inter aetāte prōvectiōrēs factiō media, quae est Emmanuēlis Macron, favōrem retinet, iūvenēs videntur ad partēs et sinistrās et dextrās fūgisse. Diē autem Sōlis altera comitia habēbuntur, ut est mōs Gallōrum, quibus dēnuō licet cīvibus inter candidātōs, quī in prīmāriīs comitiīs octāvam saltem partem suffrāgiōrum tulērunt, ūnum ēligere quī in senātum cōnscrībātur.
Durenda, spatha seu gladius Rolandī, quī Carolō Magnō regnante fuit Britannicī līmitis praefectus, ē rūpe Rochae Amatōris, ubi ad mille et ducentōs annōs haeserat, est diē Martis sublāta. Gladius, quī durissimus esse nec frangī posse fertur, in rūpem iactus ā Rolandō morientī fertur, nē ā Saracēnīs caperētur. Magistrātūs neminem habent furtis suspectum.
Hodiē Britannī comitia habent, quae Rishīus Sunak, minister prīmārius, indīxit. Quibus in comitiīs vērisimile est factiōnem dextram, ad quam Sunak ipse pertinet, duās partēs auctōritātis, quam nunc habet, perditūram, et sinistram factiōnem, quae opificibus favēre dīcitur, eās sellās in cūriā esse captūram. Ferē certum est Ciārum Starmer, factiōnī sinistrae praepositum, mox fore ministrum prīmārium et satis senātōrum habitūrum, ut quāscumque lēgēs voluerit ferre possit.
Quattuor Americānī, quī in parvā studiōrum ūniversitāte in Īovā cīvitāte sitā docent, in Jilin regiōne Sīnārum, dum templum quoddam vīsunt, ā vīrō quōdam quīnquāginta et quinque annōs nātō, ob causam ignōtam, sunt cultrō laesī. Nēmō vidētur graviter esse vulnerātus.
Saulus Chilīma, vice-praeses Malaviēnsium, et nōvem aliī periērunt, cum āeroplānum, quō veherentur, subitō dē caelō in montibus dēlapsum esset. Chilīma modo diē Sōlis reversus est ē Cōrēā Merīdiōnālī.
Suffrāgiīs per tōtam ūniōnem Eurōpaeam ad novōs senātōrēs Eurōpaeōs ēligendōs lātīs, factiōnēs dextrae victōrēs ēvāsērunt et aliās, quae in Galliā et Germaniā pollent, facile superāvērunt. Maximum enim damnum illātum est in factiōnem Eurōpae Renovandae quae sociāta est cum Emmanuēle Macron praeside Gallōrum, sed etiam clādem tulit factio Viridis. Inter factiōnēs, quārum auctōritas crēvit, numerantur factiō Eurōpaeī Populī, quae favet Ursulae von der Leyen, et factiō Identitātis et Populāris Cīvitātis. Senātus Eurōpaeus numquam anteā erat tantōpere ad dextrās partēs īnclinātus.
Sōlis diē Emmanuēl Macron, praeses Gallōrum, senātum dīmīsit et nova comitia indīxit, cum in comitiīs Europaeīs dextrae partēs factionem suam superāvisse vidērentur. Factiō, ad quam Macron ipse pertinet, nē sextam quidem partem suffragiōrum potuit ferre. Factiō Repūblicānōrum coepit dīcere sē velle cum factiōne dextrā, Restitūtiōne Nātiōnālī, sociārī, quod annīs priōribus prohibitum erat eō cōnsēnsū factiōnum, quī “chorda sānitātis” vocābātur.
Mette Frederiksen, ministra prīmāria Dānōrum, nōn malē sē habet postquam vir quīdam eam Havniae verberāvit. Vir fertur Polōnus fuisse, ūndēquadrāginta annōs nātus et temētō medicāmentīsque inēbriātus.
Item in Britanniā Nigellus Farage, quī factiōnī Reformātiōnem prōmōventī praeest, bis oppugnātus est, prīmum ā fēmina quae pōtiōnem in suam faciem comminus iēcit, deinde ab homine quī lapidēs quōsdam in eum iēcit. Farage prō suā parte dīxit sē nōn posse ā vītā pūblicā vī dēterrērī.
Iementītae Houthiānī, quī in magistrātūs bellum cīvīle gerunt, ūndecim operāriōs Coetūs Omnium Gentium necnōn aliōs comprehendērunt quī cōnābantur auxilium Iemenītīs afferre et iūra hūmāna prōmōvēre, quōs Houthiānī dīcunt speculātōrēs fuisse opera clandestīna prō Americānīs Isrāēlītīsque suscipientēs.
Ingvārus Gorgan, quī praefectus erat mīlitum Moldovānōrum, et ordine et honōribus diē Mercuriī prīvātus est, ut quī putārētur documenta arcāna speculātōribus Russicīs ab annō bis millēsimō secundō dedisse. Vērisīmile vidētur Ingvārum in iūs vocātum īrī crīmine māiestātis.
Magistrātūs Dānī diē Martis nūntiāvērunt fēminam Russicam esse comprehēnsam, quippe quae pecūniam accēpisset ā Pravfond, cōpiā Russicā quae cūrat falsōs nuntiōs extrā Russiam dīvulgandōs. Mēnsibus recentioribus hominēs in Germāniā, Austriā, Polōniā, Estōniā sunt ob suspiciōnem prō Russīs speculandī comprehēnsī. Lēgātus autem Russōrum in Dānōs missus, Vladimirus Barbin nōmine, dīxit speculātōrēs Dānōrum cōnārī Russōs prōvocāre.
Magistrātūs Cechī virum quendam ex Americā Merīdiānā oriundum dēprehendērunt, quī cōnātus est raedas longās et pūblicās combūrere. Suspicantur porrō impetum excogitātum esse ā Russīs, quī et suīs opibus facinus fōverint. Russī ipsī negant sē reī immixtōs esse. Mēnse priōre, Pōlōnī magistrātūs ūnum Pōlōnum et duō Bielorussōs comprehendērunt quōs suspectōs in incendiīs malō dolō factīs habērent.
Custōdēs pūblicī Brasiliānī accūsāvērunt Ioscelīnum Filho, ministrum rērum divulgandārum, et pecūniae acceptae et pecūniae “lautae” (id est, ita occultātae nē quis originem suspicārētur) et cōnsociātiōnis ad lēgēs violandās. Filho ipse negat sē quidquam malī fēcisse, dīcēns accūsātiōnem factam esse propter invidiam politicam. Filho annō priōre in īnfāmiam inciderat cum mīlitārī aeroplānō vectus esset ut auctiōnī equōrum adesset.
In Oregōniae cīvitātis urbe Sorōrum, taurus ex arēnā in spectātōrēs exsiluit et per tabernās in āream stātīvam fūgit, hominēs quibus obviam vēnit vulnerāns. Quattuor enim hominēs referuntur esse vulnerātī. Nam in plērīsque cīvitātibus occidentālibus et Americānīs armentāriī aliīque rusticī coram spectātōribus solent in arēnam cum taurīs dēscendere nōn ideō, ut Hispānōrum mōre eōs interficiant, sed ut iīs quamvīs ferīs vehantur potius vel eōs fūnibus doment necnōn etiam cum iīs luctentur. Quibus autem in lūdīs bucolicīs spectātōrēs rārō in perīculum veniunt.
Villelmus Anders, praefectus mājor mīlitum āeriōrum et astronauta quī annō millēsimō nōningentēsimō duodēseptuāgēsimō notissimam imāginem tellūris supra lūnam orientis dēscrīpserat, diē Veneris, cum aeroplānum sōlus gubernāret dē caelō dēlapsus est in mare prope īnsulam Jones dictam, nōn longē ā Bellinghāmiā. Vīxit annōs nōnāgintā.
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. Hodiē est septimus diēs mēnsis Iūniī.
Benjamin Netanyāhū, minister prīmārius Isrāēlītārum, ab utrāque factiōne Americānā īnvītātur quī diē vīcēsimō quartō mēnsis Jūliī coram senātū Americānōrum ōrātiōnem habeat ut bellum dēfendat, quod gerit in Palaestīnōs. Netanyāhū sōlus erit magistrātus alterīus gentis quī quattuor ōrātiōnēs in senātū recitāverit. Quīdam autem senātōrēs negant sē adfutūrōs; inter quōs numerātur Bernhardus Sanders, quī dīxit Netanyāhū iūs in bellō violāvisse.
Manhēmī diē Veneris et diē Martis duo impetūs factī sunt in hominēs, et ūnus custōs pūblicus, quippe quī prīmum impetum cohibēre cōnātus esset, est occīsus. Diē enim Veneris custos pūblicus, quī Michaēlem Stüzenberger in politicam auctōritātem fidēī Mahōmētānōrum reclāmantem ā sīcāriō dēfendēbat, ipse cultrō est percussus, et sex aliī sunt vulnerātī. Cum percussor, Sulaiman Ataee nōmine in Afghāniā nātus esset et gregī latrōnum “Taliban” dictō favēret, Anna Faeser, ministra rēbus internīs praeposita, dīxit fierī posse ut necesse esset Afghanōs Sȳrōsque, quī perniciem salūtī pūblicae molīrēntur, celeriter dēportārī. Diē autem Martis Henrīcus Koch, candidātus factiōnis dextae, in eādem urbe alterō impetū est vulnerātus.
Suffrāgiīs populāribus in Mexicō lātīs numerātīsque, Claudia Scheinbaum tantam tulit victōriam, quantā nullus alius candidātus hōc saeculō glōriārī potest, ac praeses creābitur Mexicānōrum. Ēius factiō, quae Mōrēna dīcitur, utramque dominātūra cameram senātūs Mexicānōrum vidētur.
Inter comitia in regiōne Mexicānā, quae Angelopolis sīve Cīvitas Angelōrum dīcitur, duo hominēs sunt occīsī; et hōc annō duodēquadrāgintā candidātī, quī variōs magistrātūs ambiēbant, sunt interfectī, cum latrōnēs saeviōrēs quam annīs praeteritīs sē praestārent.
Suffrāgiīs Indōrum lātīs, Narendra Modī diē octāvō tertium creābitur minister prīmārius, quamquam factiō ēius populāris, quae inde ab annō bis millēsimō quartō decimō domināta erat, tantam clādem passa est ut auctōritātem perdiderit in senātū.
Nayib Bukēlē diē Saturnī secundum creātus est praeses Salvātōriānōrum, ut quī mēnse Februāriō quattuor partēs omnium suffrāgiōrum tulisset. Inaugurātus Bukēlē ōrātiōnem habuit, quā dīxit Salvatōriam aegrōtāre sed cancrō, quō nōmine dominātiōnem latrōnum significāvit, tandem esse līberam. Iustitiō enim indictō Bukēlē ad octogintā mīlia cīvium sine crimine pūblicīs vinculīs tenet, quā rē, latrōnibus repressīs et pāce post diūturnōs tumultūs impositā, populārī favōre fruitur.
Iōannēs Benjamin, lēgātus Britannōrum, quī in Mexicōs missus erat, dīmissus est, cum sclōpum in comitem dīrexisset. Lēgātus iter faciēbat ad Sinalōam et Durangum cīvitātēs Mexicānōrum, quae ā latrōnibus vexantur; dē quā rē vidēbātur lēgātus iocārī. Quamquam lēgātus digitum nōn vidētur in manuleā sīve chēlā posuisse, nihilōminus cella glandium in sclōpō īnfixa erat, nec sclōpus, etiam quī exonerātus vidētur, in ullum hominem umquam dīrigī dēbet.
Sīnēnsium instrūmentum explorātōrium, quod Chang’e sexta vocātur, in lūnae parte tenebrōsā dēscendit, specimina lapidum duōs diēs collēgit, deinde ā lūnā iterum in caelum cum speciminibus ascendit, ut in terram diē vīcēsimō quīntō regrediātur. Nulla alia gēns usque potuit specimina ā parte tenebrōsā colligere atque ad terram referre. Chang’e est nōmen deae Sinēnsis, quae ad lūnam ascendisse atque in palātiō lūnārī habitāre dīcitur.
Americānī novissimam navem sīderālem, Starliner dictum, in caelum mīsērunt quae duōs astronautās, Sunītam Williams et Barrium Wilmore, integrōs incolumēsque tuilt ad Omnium Gentium Statiōnem Caelestem. Williams Wilmoreque octō diēs in Statiōne manēbunt, deinde eādem capsā cosmicā quā advenērunt rursus ad terram dēlābentur. Duo igitur nunc habent Americānī vehicula, quibus ad orbitam ascendant, vidēlicet Starliner, quam Boeing societas Vasintōniāna facit, et Dracōnem, quam SpaceX parat.
Novissimum et maximum vehiculum, quod SpaceX facit, Starship sīve Nāvis Sīderālis, diē Iōvis ā Texiā cīvitāte in caelum missum est et in mare Indōrum dēlapsum. Nāvis Sīderālis, quae tōta potest multōtiēns in caelum mittī atque in terram relābī, māiorem vim materiae pretiō minōre in caelum tollere poterit quam etiam Falcō nōnus, quī Dracōnem ad Omnium Gentium Statiōnem Caelestem prōpellit. Fierī etiam potest ut Nāvis Sīderālis cīvēs Americānōs ad Lūnam ferat annō bis millēsimō vīcēsimō sextō.
Batāvus in Ītaliam voluptātis causā profectus calamō indēlēbilī nōmen suum in pariete scrīpsit Herculāneī. Quī ferē statim comprehēnsus in iūs vocābitur crīmine operum dēformātōrum. Annō priōre Britannus quīdam dēprehēnsus est Rōmae nōmen suum in Colossēō clāvī scalpēns.
Fossilia rāra ‘tyrannosaurī meiracis’ sīve ‘iuvenosaurī rēgis’ sunt inventa ā Liam et Jessin Fisher fratribus quī septem et decem annōs nātī sunt. Nam dum puerī cum patre fossilia in Dacōtā Septentriōnālī quaerunt, subitō magnum femur in terrā sepultum repperērunt. Primō autem diē excavātiōnis maxillam quoque multīs magnīs tyrannosaurī rēgis dentibus instructam invenērunt. Tyrannosaurus rex sīve meirax erat ad quindecem annōs natus, et quinque et vīginti pedum altitūdine, et tria mīlia lībrārum pondō, et vīxit abhinc sescentiēs septuāgiēs centēna mīlibus annōrum. Cum familia id prīmum vīdisset, quod invēnisset, Liam dīxit “est dīnosaurus!”
Quibus dictīs, grātias auscultātoribus agimus. Cūrāte ut bene valeātis.
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. Hodiē est trīcēsimus prīmus diēs mēnsis Māiī.
Donaldus Trump, ōlim praeses et nunc candidātus quī summum magistrātum Americānōrum dēnuō ambit, Iovis die factus est primus praeses quī est ā jūdicibus damnātus. Dixit autem sē sententiam appellātūrum causae, quae in sē ab adversāriīs obtrectātōribusque politicīs esset lāta. Diē porrō Veneris dīxit sē, intrā diem post iūdicium nūntiātum, trecentiēns quinquāgiēns centēna mīlia dollarōrum accēpisse ā fautōribus, quī vellent sē vidēre praesidem factum.
In Papuā Novā Guineā ad duo mīlia hominum putantur sub terrā lapsā esse sepulta. Nam sex oppidula sunt terrā obruta in regiōne remōtā, ubi nullae sunt machinae quibus lutum lapidēsque āmoveantur. Pōns porro in viā, quā ad oppidula sepulta dūcitur, corruit, et imbrēs pergunt efficere ut terra sit cadūca lūbricaque.
Houthiānī Iemenītae diē Veneris dictitābant sē missilibus oppugnāsse Americānōrum nāvem āeroplānigeram Eisenhower appellātam, in quam nullum damnum videtur illātum esse. Americānī autem et Britannī nautae impetūs sex in Iemeniam fēcērunt ut āeroplāna automata et missilia dēlērent. Houthiānī enim, ut quī amīcī sociīque sint Persārum, solent nāvēs onerāriae in Marī Rubrō oppugnāre et līberum commercium inter gentēs vexāre.
Concilium extraordinārium ad rempūblicam Hāītiānam restituendam diē Martis nuntiāvit Geraldus Conille, quī ōlim minister prīmārius septem mēnsēs fuerat, ad tempus minister prīmārius dēnuō creātum īrī. Concilium anteā selēgerat Frederīcum Bélizaire quī minister prīmārius esset, sed illa sententia est abrogrāta. Auxiliāriī, quōs ad reprimendōs latrōnēs, quī quattuor partēs Portūs Principis capitis Hāītiae regunt, atque ad pācem redintegrandam prōmīserant Keniānī, nōndum in Hāītiam pervēnērunt, neque certum est eōs ventūrōs esse.
Factiōnēs, quae ad novum regimen in Batāviā constituendum consociātae sunt, proposuērunt ut Richardus Schoof, ōlim praefectus speculātōribus, creārētur minister prīmārius. Schoof ipse ad nullam factiōnem pertinet neque in senātū umquam cōnscriptus erat. Nova consociātiō factiōnum dextrārum, quam Geraldus Wilders composuit, cōnābitur numerum dēminuere immigrantium.
Suffrāgiīs in Africā Merīdiōnālī lātīs, Congressus Africānus et Natiōnālis, factiō politica quae trīgintā annōs in illā terrā domināta est, nunc nōn vidētur posse māiōrem partem suffrāgiōrum ferre itaque debēbit cum aliīs factiōnibus consociārī ut magistrātūs prōpōnat. Congressū Africānō et Natiōnālī dominante, res oeconomica pessum īvit, et numerus pauperum crēvit, atque etiam vīs ēlectrica dēficere coepit.
Mīlitāre regimen Birmānōrum, quod annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō rempūblicam ēverterat, fertur māiōrem partem Birmāniae cessisse latrōnibus gentilīcibus, quae singulīs in regiōnibus gentibusque reīpūblicae nunc pollent. Regimen mīlitāre nunc ferē ab omnibus līmitibus expulsum est, neque officia reīpūblicae ergā suōs cīvēs vīcīnāsve gentēs gerere posse putātur. Ad trīciēns centēna mīlia Birmānōrum facta sunt profuga in suā terrā.
Cōrēānī boreālēs in merīdiōnālēs partēs mīsērunt stercus follibus volātilibus vectum, quod “dōnum sincēritātis” vocāvērunt. Ducentī et sexāginta follēs feruntur līmitēs inter partēs boreālēs et merīdiōnālēs transgressī esse, quōs Boreālēs Cōrēānī dīcunt sē lēge tāliōnis mīsisse, postquam Merīdiōnālēs Cōrēānī similēs follēs genere carminum “K-pop” dictō onerātōs ad septentriōnēs mīsissent.
Inter ferē omnēs senātōrēs Colombiānōrum diē Martis convēnit prohibendam, nē quis in arēnā spectāculī causā cum taurīs pugnāret. Iōhannēs enim Carolus Lōsāda senātor Colombiānus dīxit cruciātum et barbariem nōn posse partem cultūs cīvīlis habērī. Nunc igitur tauromachia sīve vēnātiō taurōrum tantum fit in Aequitōriā, Galliā, Hispāniā, Lusitāniā, Mexicō, Perūviā, Venetiolā .
Ītalī gaudent ex Americā Foederātā reddī sescentās rēs antīquās, ut signa aenea, nummōs aureōs, opera tessellāta, cōdicēs manū scriptōs. Quae ā fūribus Ītalīs sublāta erant et tam ā mūsēīs Americānīs quam ā prīvātīs cīvibus empta sed nuper sunt ā magistrātibus Americānīs recuperāta atque Italīs restitūta.
Iūdicium Omnium Gentium diē Veneris iussit Isrāēlītās statim dēsistere dē impetū in Rafah terram Palaestīnōrum faciendō. Sīc autem iūdicēs etiam iussērunt annō bis millēsimō vīcēsimō secundō Russōs ā bellō in Ūcrāīnēnsēs gerendō dēsistere: nullam autem potestatem habent iūdicēs, quā sententiās in ullās gentēs impōnant. Itaque respondit Isrāēlītārum minister bellī suōs pergere secundum iūs gentium bellum gerere.
Ebrahīm Raīsī, praeses Persārum, in montibus suae terrae periīt, cum helicopterum dē caelō dēlapsum esset. Nullum signum est impetūs factī neque ullīus alterīus reī quae suspiciōnem pervestīgātōribus praebeat. Inter aliōs, quī in helicopterō periērunt, est HossEIN AmIR-AdollAHian, minister rēbus externīs praepositus. Luctus quinque diērum indictus est Persīs, et Raīsī est diē Iōvis Meschēdae in Persiā sepultus. Vīxit annōs sexāginta et trēs.
In populārī rēpūblicā Congoēnsī, mīlitēs prohibuērunt nē rēs pūblica everterētur, cum Christiānus Malanga, cīvis Americānus, Marcellusque fīlius cōnātī essent in summī magistrātūs palātium facere impetum. Christiānus refertur esse occīsus; duo aliī Americānī, Tyler Thompson et Benjamin Reuben Zalman-Polun, comprehēnsī esse dīcuntur.
In Hāītiā trēs Americānī, Christiānī quī caritātis causā cōnābantur Hāītiēnsēs adiuvāre, sunt diē Iōvis ā latrōnibus occīsī. Custōdēs autem pūblicī auxiliāriī, quōs Keniānī aliaeque gentēs dīxērunt sē missūrōs ad latrōnēs reprimendōs, nōndum advēnērunt.
Post longās et vehementēs reclāmātiōnēs, quās Emmanuēl Macrōn praeses Gallōrum “insurrectiōnem” sīve repentīnum tumultum ac dēfectiōnem vocāvit, magistrātūs Gallicī negant sē velle vī cogere incolās aboriginēs, quī Canāquī apellāntur, suffrāgium dare recentiōribus, quī plērīque ex Eurōpā oriundī sunt. Nam Canāquī potestātem, quam in suā īnsulā habent, perdere nōlunt.
Hibernī, Hispānī, Norvēgī diē Mercuriī nūntiāvērunt sē velle rempūblicam Palaestīnōrum rīte agnōscere, ut pax inter Israelītās et Palaestīnōs redintegrārētur. Jōnās Store, prīmārius minister Norvēgōrum, dīxit nullam fore inter duās illās gentēs pācem, nisi inter duās rēspūblicās. Israēlītae autem diē Iōvis lēgātōs Hibernōrum, Hispānōrum, Norvēgōrum reprehendērunt.
Quinque Russī, inter quōs Vadim Shamrim praefectus locumtenēns numerātur, nuper comprehēnsī sunt, ut quī accusentur corruptiōnis. Ā mēnse Aprīlī, quō Timur Ivanov vicārius minister Russiae defendendae comprehēnsus est, magistrātūs vehementer cōnantur corruptiōnem cohibēre, quā Russōrum exercitus bellum in Ūcrāīnēnsēs gerēns apertē vexātur.
Rishīus Sunak, minister prīmārius Britannōrum, diē Mercuriī nūntiāvit comitia habenda esse quartō diē mēnsis Iūliī. Hominēs populāris opīniōnis metiendae perītī negant factiōnī rēbus conservāndīs, cui Sunak praeest, ullam esse in comitiīs spem salūtis. Sunak autem quīntus est minister prīmārius intrā annōs octō.
Factiō dextra et Germanica, quae se “alius modus Germānīs” vocat, ē cōnsociātiōne partium dextrārum, quae in senātū Eurōpaeōrum sedent, est expulsa, postquam candidātus ēius praecipuus, Maximiliānus Krah, coram Italīs diurnāriīs asseclās dēfendit Hitleriānae factiōnis, quī secundum bellum omnium gentium gessērunt. Paulō anteā Marīna LePen, Galla, eandem factiōnem repudiāverat. Krah porro propter sua verba coactus est ab honōribus factiōnis suae abdīcāre, sed nōn ā factiōne ipsā discēdere: adiūtor autem ēius, quem diurnāriī “Jian G.” sine nōmine familiārī appellant, mēnse Aprīlī comprehēnsus est ut speculātor Sīnēnsis. Comitia ad novōs Eurōpaeōs senātōrēs ēligendōs mēnse Iūniō habēbuntur.
Ministeriō rēbus conservandīs praepositō in Novā Zeelandiā dēlātum est spectāculum cinemātographicum in quō vir est cōnātus corpus suum in orcae corpus impingere. Postquam descenderat in mare, vir nātāvit ad orcam atque ēius fīliam, minimē suspicācēs, et ille cōnātus est animālia iterum tangere. Magistrātūs sunt “rēvēra obstupefactī” cum audīvissent virum clāmantem “tetigī id, tetigī id.” Vir multātus est sescentīs nummīs Novae Zeelandiae.
Diē Mercuriī sīcārius cōnātus est manuballistā occīdere Robertum Fīcō, ministrum prīmārium Slovaciānōrum. Sīcārius fertur esse Gēorgius Cintula, homo septuāgintā et ūnum annōs nātus et rude dōnātus quī carmina pangere solēbat, cūius vicīnī vix possunt crēdere eum tantum facinus facere voluisse.
Diē Mercuriī Laurentius Wong factus est quartus summus magistrātus Singapūrēnsium. Vigintī enim annōs ad Singapūrēnsium reī pūblicae gubernacula sedēbat Lee Hsien Loong, quī nunc nātus est annōs septuagintā et duōs et manēbit minister senior, ut priōrēs ministrī prīmāriī mānsērunt ad rempūblicam stabiliendam.
Suffrāgiīs populāribus in Catalauniā lātīs numerātīsque, Sociālistae victōrēs ēvāsērunt, sed nulla factiō māiōrem partem senātūs Catalaunicī habēbit. Neque potuērunt factiōnēs socialistīs oppositae, quae lībertātem Catalauniae spērant, satis auctōritātis sibi comparāre ut inter sē coniunctae sine sociālistīs magistrātūs ēligerent. Itaque vērisimile vidētur necesse fore sociālistīs cum partibus dextrīs agere ut magistrātūs ēligant.
Vladīmir Pūtin, quīntum praeses Russōrum creātus, novōs magistrātūs nōmināvit, quōs senātus Russōrum confirmābit. Sergius Shoigū, quī duodecim annōs mīlitiae praefuerat, est in concilium secūritātis translātus. In locum ēius succēdit Andrēās Beloūsov, rēbus oeconomicīs perītus quī putātur cūrātūrus, ut corruptiō cohibeātur. Inter aliōs novōs magistrātūs Alexeius Dyumin, ōlim satelles Vladīmirī Pūtin, deinde praefectus Tūlae regiōnī, ita prōmōtus est ut fabrīs praesit quī arma mīlitiae suppeditant.
Magistrātūs Perūviānī diē Veneris nuntiāvērunt sē quaestiōnem in Dīnam Boluarte praesidem habēre, ut quae custōdēs pūblicōs, quī quaestiōnem dē Nicānōre frātre habērent, dīmīsisset. Iam quaestiō altera in Dīnam Boluarte habētur, propter hōrologia pretiōsa quae possidet. Custōdēs accūsātōrēsque pūblicī etiam domum Matthaeī Castanēda, patrōnī praesidis quī parat causam dē hōrologiīs dīcendam, excussērunt. Nicānōr praesidis frāter prō suā parte negāvit sē quidquam malī fēcisse. Perūvia intrā annōs sex septem habuit praesidēs.
Mīlitēs aērāriī Americānī tam opificēs quam machinās in Hāītiam important, ut castra pūblicīs custōdibus Nātiōnum Ūnītārum parentur. Nam mille Keniānōrum et aliī multī multīs ē terrīs oriundī mox mittentur, quī Hāītiānōs custōdēs pūblicōs adiuvent rempūblicam in pācem redigere. Hāītiānī tantum novem mīlia custōdum pūblicōrum habent, quōrum tantum tria mīlia opus facere possunt. Latrōnēs autem, quī per Hāītiam et praecipuē Portum Principis Hāītiae caput līberē grassantur, numerīs armīsque feruntur custōdēs pūblicōs superāre. Diē Saturnī latrōnēs aliam statiōnem custōdum pūblicōrum cēpērunt et flammīs dedērunt; quī putantur ad triginta statiōnēs excīdisse.
Diurnāriī Americānī collocūtī sunt cum Iacobulō Chérizier, quī et “Barbacōa” appellātur, notissimō dūce latrōnum. Quī dīxit sē, cum ipse custos pūblicus esset, didicisse gregēs latrōnum prīmum constitūtōs esse ab hominibus in rē pūblicā versātīs, ut eōrum obtrectātōrēs aemulōsque oppugnārent; sē autem suōsque nunc in populum saevīre quia sibi ā magistrātibus id ipsum agere esse permissum. Dixit porrō sē parātum esse diū bellum gerere in Keniānōs aliōsque aliārum gentium, quōs fatigātōs caede putat esse discessūrōs.
Russōrum nāvēs subaquāneae coepērunt novum missile ferre “Bulava” dictum. Ūnumquodque missile quinquiēns mīliēns mīlia passuum volāre potest et decem vehicula atomica et automata in singulās et sēiunctās urbēs excīdendās perferre. Russī porrō sēna dēna missilia habent in septem nāvibus subaquāneīs.
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. Hodiē est decimus diēs mēnsis Māiī.
Inter satellitēs Vladimīrī Zelensky, praesidis Ūcrāīnēnsium, deprehēnsī sunt duo tribūnī mīlitum, quī coniūrātī sunt in praesidis aliōrumque magistrātuum caedem. Trēs speculātōrēs Moscōviēnsēs, vidēlicet Maximus Mishustin et Dēmētrius Perlin et Alexius Kornev, feruntur cōnsilium incassum cēpisse. Coniūrātīs data esse feruntur arma, inter quae numerantur et missilia et aēroplāna automata ad longum et efficācem impetum ex inopīnātō faciendum. Prō suā parte Russī dē cōnsiliō nihil dīcere volunt. Zelensky ēdictum dīvulgāvit, quō praefectus satellitum est mūnere dīmissus.
Duo Americānī, inter quōs ūnus est Gordiō Black, mīles Americānus in Cōrēā Merīdiōnālī statūtus, ā Russīs tenentur. Russī negant rem esse politicam neque ad speculātiōnem attinēre; immo TASS ministerium Russōrum nuntiīs propagandīs dīxit rem esse cottīdiānam. Māter autem mīlitis, Melōdia Jones, assevērat fīliō suāsum esse ut in Russiam ē Cōrēā Mērīdiōnālī iter faceret ideō, ut ā Russīs caperētur. Quam rem pervestīgat exercitus Americānus.
Iacobus Cleverly, Britannōrum minister rēbus internīs praefectus, diē Mercuriī nuntiāvit Russōrum lēgātī adiūtōrem mīlitārem, Maximum Elovik nōmine, esse propter acta maligna expellendum et certum fīnem impōnendum in tempus, quō licēret comitēs lēgātī Russōrum in Britanniā manēre. Omnēs omnium gentium lēgātōrum adiūtōrēs mīlitārēs habentur esse speculātōrēs. Russī, prō suā parte, prōmittunt sē aequum respōnsum dātūrōs.
Ruandēnsēs negant suōs mīlitēs impetum fēcisse in castra profugōrum, quae sita sunt in vīcīnā Populārī Rēpūblicā Congēnsī. Americānī autem dīcunt Ruandēnsium Cōpiās Dēfēnsōriās et Congēnsēs latrōnēs M23 dictōs, Tutsōs quī Ruandēnsibus parent, quindecim profugōs interfēcisse.
In Californiā Īnferiōre regiōne Mexicī, cadavera duōrum frātrum Austrāliānōrum atque ūnīus civis Americānī reperta sunt in puteō nōn longe ā vehiculō flammīs consumptō. In ūnāquāque calvāriā fuit forāmen manuballistā factum; suspicantur magistrātūs Mexicānī trēs illōs hominēs, quippe quibus placēret undīs ope tabulārum superlabī, in Mexicum iter fēcisse voluptātis causā sed ā latrōnibus, quī raedam cupīvissent, esse interfectōs. Magistrātūs Americānī monent ut, quī in Californiam Īnferiōrem iter facere velit, recogitet propter perīculum.
Nova Zimbuabuēnsium pecūnia, ZiG dicta, quae aurō fulcītur, nunc facta est monēta omnis commerciī, et regulae impōnuntur ut pretia stabiliantur. Quarta enim est pecūnia, quam Zimbabuēnsēs intra decem annōs induxērunt.
Britannī magnam vim pecūniae dīcāvērunt ut ūranium, sīve alimentum atomicum, quō vīs ēlectrica gignerētur, facerent. Spēs hūius cōnsiliī duplex est, cum Britannī cupiant tam sibimet ipsīs quam aliīs gentibus suppeditāre ūranium, cūius māiōrem partem hodiē Russī vendunt. Nam bellum, quod Russī in Ūcrāīnēnsēs gerunt, multīs gentibus patefēcit quātenus Russī pollērent propter facultātem energīae suppeditandae.
Oscar Puente, Hispānōrum minister rebus trānsportandīs, diē Saturnī innuit Xavierem Mileī, praesidem Argentīnōrum, medicāmentīs ūsum esse illegitimīs. Quibus dictīs Mileī in Petrum Sanchez, ministrum primārium Hispānōrum, invectus est, dīcēns eum fēminās Hispānās in perīculum induxisse alienigenīs admittendīs, ac mortem pauperitātemque in Hispānōs intulisse. Puente, prō suā parte, dīxit sē sua verba nōn dictūrum fuisse, sī ēventum eōrum scīvisset. Mileī mox Hispāniam vīsitābit ut partēs dextās rōboret.
From the publisher's feed

17 Listeners

3,017 Listeners

19 Listeners

13 Listeners