
Sign up to save your podcasts
Or


Americānus praeses cūrāvit, ut indūtiae inter Isrāēlītās et latrōnēs Hamas dictōs fīerent. Latrōnēs igitur omnēs captīvōs Isrāēlītās, quōs obsidēs tenēbant, trādidērunt, et Isrāēlītae nunc ab armīs abstinent. Cōnsilia igitur pācis iam compōnuntur.
Nobeliānum praemium pācis accēpit Marīa Corīna Machādō, cīvis Venetiolāna et dux factiōnis Nīcolāō Madurō tyrannō oppositae. Dīxit Machādō sē praemium dīcāre et miseriīs populī Venetiolānī et praesidī Americānō, quī causam lībertātis Venetiolānōrum rōborāvisset.
Lēgātī Nicolāī Madūrō, tyrannī Venetiōlānōrum, coram Conciliō Secūritātis Omnium Gentium queruntur Americānōs impetūs in nāvēs suōs fēcisse. Quās nāvēs Americānī referunt plēnās fuisse venēnī et tromocratārum. Incertum autem est quid Venetiolānī putent sibi prōfutūrum querellās facere coram Conciliō, in cūius sententiās Americānī habent iūs intercessiōnis. Americānus praeses iam cēnset licēre speculātōribus quāslibet rēs clandestīnās suscipere ad Venetiolānam tyrannidem subvertendam.
Post longa colloquia tēlephōnica, summī magistrātūs Americānī et Russī intrā duās hebdomadēs dē rē Ūcrāīnēnsī collocūtūrī sunt Budapestinī. Prīmum ex eō tempore, quō Russī bellum in Ūcrāīnēnsēs mōvērunt, Vladimīrus Pūtin, praeses Russōrum, urbem in Eurōpaeā Ūniōne sitam vīset, ut quem iūdicēs Quaestiōnis Omnium Gentium petant ut crīmine scelerum contrā iūs gentium patrātōrum comprehendātur. Praeses Ūcrāīnēnsium, nunc in Americā cum praeside Americānō colloquitur.
Iōhannēs Bolton, ōlim cōnsiliārius salūtī reīpūblicae Americānae tuendae praepositus, et strenuus fautor bellī gerendī, coram iūdicibus accūsātur tabulās secrētās iniussū magistrātuum retinendī et cum amīcīs partiendī.
Hāc hebdomade novissimus minister prīmārius Gallōrum est Sebastiānus Lecornū, quī priōre hebdomade minister prīmārius paulisper fuerat antequam magistrātū sē abdicāvit. Diē Iovis Lecornū dēmonstrāvit sē nondum perdidisse cōnfidentiam omnium senātōrum, sed satis pollēre ut posset in magistrātū diūtius manēre.
Magistrātūs iūdicēsque Pōlōnī recūsant nē Volodomīrum Zhuravlov Germānīs trādant. Zhuravlov fertur inter clandestīnōs nātātōrēs Ūcrāīnēnsēs numerandus quī petrōleārium ductum “Nordstream” dictum dīrupuērunt. Iūdicēs enim cēnsent quod iussū patriae esse actum, id nōn crīminī vertendum.
Cum Hispānī dīxerint sē nōlle vīcēsimam partem annōnae, quae ab omnibus sociīs Atlanticīs poscitur, solvere ad mīlitiam parandam, rogātur ab sociīs et praecipuē Americānō praeside an Hispānī, quōrum rēs oeconomicae glīscant, dēbeant portōriīs augendīs pūnīrī.
Certiōrēs factī sumus dē novō ācroāmate, cūius titulus est “Et capit punctum.” Ibi Montrēgis nūntiōs dē rēbus athlēticis divulgat. Hortāmur igitur fautōrēs lūdōrum ut auscultent.
Secundum cartam senātuī diē Iōvis datam, praeses Americānus cēnset rempūblicam contrā mercātōrēs illicitī venēnī pugnāre, quae pugna nōn in aliēnās gentēs sed in latrōnēs gerātur. Quae verba cautē ēliguntur: nam vērum bellum nōn praesidī sed senātuī licet indīcere. Praesidis autem iussū trēs vel plūrēs celōcēs, quae feruntur venēnō onerātae esse, ā nautīs Americānīs iam mersae sunt et ad septendecim hominēs Venetiolānī interfectī, quī narcotromocratae sīve latrōnēs tam venēnum quam terrōrem adhibentēs fuisse dīcuntur. Diē Veneris autem nautae Americānae quartam nāvem dēmersērunt. Ambigitur utrum liceat praesidī imperāre, ut nautae mīlitēsque Americānī aliēnās narcotromocratās interficiant. Et in hāc ambiguitāte latent īnsidiae: nam doctī hominēs quī sēnsum commūnem metiuntur referunt tālem pugnam in mercātōrēs venēnī gerendam ā plērīsque cīvibus approbārī, unde factiōnī magistrātibus oppositae perīculōsum sit praesidis cōnsilium improbāre.
Mancuniī in Britanniā Jihad Al-Shamie, vir Britannūs triginta et quinque annōs nātus, raedam suam in synagōgam Iūdaeōrum, quī tunc sanctissimum altārum feriārum diem expiātiōnis agēbant, illīsit et veste displōsīvā, ut vidēbātur, indūtus cultrōque armātus coepit hominēs percūtere, donec custōdēs pūblicī manuballistīs armātī fīnem in ēius impetum imposuērunt. Praeter Al-Shamie duo aliī hominēs interfectī sunt, quōrum ūnus ā custōdibus pūblicīs cāsū occīsus est, et aliī sunt vulnerātī. Custōdēs pūblicī nunc operam dant, ut causam hūius impetūs intelligant, sed etiam monent tromocratīam patrātam sibi vidērī, id est, impetum factum esse ut terror cīvibus incuterētur; aliōs virōs duōs ūnamque fēminam esse comprehēnsōs, quī tromocratīam parārent.
Diē Veneris Sarah Mullally, episcopa Londoniēnsis, est ab ecclēsiā Anglicā creāta archiepiscopa Cantauriēnsis. Ecclēsia Anglica, quae scandalīs quatitur, etiam acriter divīsa est inter factiōnem sinistram, quae in Britanniā pollet, et factiōnem dextram, quae est Africāna et māior. Inde questus est episcopus Nigeriānus, virum dēbuisse archiepiscopum creārī, cum oportēret fēminās virīs obtemperāre.
Sanae Takaichi diē Saturnī facta est dux maximae factiōnis in rē pūblica Iāpōnum, unde vērīsimile vidētur eam ministram prīmāriam fūtūram Iāpōnum. Prīma erit fēmina quæ Iāpōnibus praesit. Dīxit ipsa sē dē victōriā adeptā nōn laetārī, quippe quae potius difficilem labōrem esset susceptūra.
Sebastiānus Lecornū creātus est novissimus minister prīmārius Gallōrum, quī et quīntus erit inter biennium, et septimus ex eō tempore quō Emmanuēl Macron ad clavum et gubernācula ascenderat reīpūblicae.
Sebastiānus Lecornū, novissimus minister prīmārius Gallōrum, diē Lūnae magistrātū sē abdicāvit.
Tabulārium ēlectronicum “G-Drive” dictum, ubi opera pūblica reīpūblicae Cōrēae Merīdiōnālis conservābantur, exarsit, neque exempla monumentōrum exstant. Quīnta pars omnium documentōrum, quae ad rempūblicam gerendam facta erant, est dēlēta neque ullō modō reciperārī potest. Monent igitur magistrātūs, nōn fierī posse ut rātiōnēs expensōrum acceptōrumque senātuī hōc mēnse reddantur. Diē Iovis magistātus quīdam tabulāriō reficiendō praepositus, cūius nōminis ūna tantum littera “A” diurnāriīs relāta est, sē ex altō praecipitāvit.
Liverpoliī in Britanniā Paulus Doyle, vir quīnquāginta et trēs annōs nātus, raedam suam in turbam hominum dīrexit, quī pompam in honōrem gregis pedilūsōrum celebrābant. Incertum est, an Doyle illicitīs medicāmentīs ēbrius fuerit. Ad octōginta hominēs vulnerātī sunt, quōrum septem in valētūdināriō manent.
Hamburgī in Germāniā duodēvigintī hominēs vulnerātī sunt ā fēminā ūndēquadrāgintā annōs nāta et cultrō armāta. Custōdēs pūblicī referunt eam sibi vidērī potius mente captam quam factiōsam vel causā quādam politicā mōtam.
Carolus ēius nōminis tertius, rex nōn sōlum Britannōrum sed etiam Canadēnsium, Canadam diē Martis visitāvit, quam rempūblicam dīxit fortem esse ac līberam. Dīxit porrō mundum perīculōsiōrem et minus certum sibi vidērī quam ullō aliō tempore post secundum bellum omnium gentium. Prīmus autem est rēx quī post septuagintā annōs inaugurātiōnī senātūs Canadēnsium praesēns praefuerit.
Exercitus Ugandae negāvit sē futūrum auxilium mīlitibus Germānīs aut dātūrum aut ab illīs acceptūrum, propter Matthaeum Schauer lēgātum Germānōrum, quem accūsant reī pūblicae subvertendae. Germānī autem negant sē quidquam vel agere vel ēgisse ad rem pūblicam Ūgandēnsium subvertendam; negant porro suōs mīlitēs esse cum Ūgandēnsibus in ullā rē commūnī coniūnctōs.
Patrīcia Bullrich, Argentīnōrum ministra secūritātī pūblicae praefecta, diē Iōvis nūntiāvit duodecim hominēs, quī putantur in grege coniūrātōrum “Trāmine Araguae” dictō sociātōs esse, comprehēnsōs esse suspiciōne latrōciniī. Dīxit porrō eōs impetūs fēcisse in macella et tabernās fabrōrum, tam sclopīs quam armīs displōsīvīs, quibus nōnnullōs interfēcissent. Magistrātūs tam Argentīnī quam Americānī existimant Trāmen Araguae cōnārī terrōrem cīvibus incutere; magistrātūs autem Venetiōlānī, unde latrōnēs oriuntur, asseverant coniūrātiōnem annō bis millēsimō vīcēsimō tertiō esse excīsam.
Magistrātūs Siamēnsēs causam laesae māiestātis, cūius crīmine reus erat Paulus Chambers, professor scientiae politicae et cīvis Americānus, dīmīsērunt, postquam Chambers profectus est. Siamīā enim lēgēs omnium gentium strenuissimās habet, quibus dignitātem regis ēiusque familiae tuentur. Chambers ipse dīxit sē rēgiam familiam semper magnā cum reverentiā coluisse. Verba autem, propter quae Chambers reus factus est, neque ab illō scripta sunt, neque in Siamīā sed Singapūrae, neque ad rēgem ipsum attinēbant sed ad factiōnēs tam mīlitum quam custōdum pūblicōrum, quae inter sē rixārentur.
Palātium Ēlysium negāvit Emmanuēl Macrōn, praesidem Gallōrum, ab uxōre esse caesum. Nam, statim postquam iānua aperta erat āeroplānī, in quō stābat Macrōn, in cōnspectū diurnāriōrum subitō uxōris manus apparuit quae faciem praesidis pepulit vel trūsit; quō factō Macrōn, cum diurnāriōs per apertam iānuam animadvertisset, surrīsit et suam manum iactāvit ut diurnāriōs salūtāret. Deinde, dum Macron et uxor scālīs dē āeroplānō descendunt, uxor recūsāvit nē bracchium ēius tenēret. Palātium autem, quod prīmum negāvit quidquam factum esse, nunc, cum imāginēs divulgātae sint, negat praesidem caesum esse ab īrātā uxōre, sed coniugēs amantēs inter sē amanter lūsisse.
Richardus Grenell, lēgātus Americānus, nūntiāvit sē Iōsēphum St. Clair, cīvem Americānum quem Venetiolānī vinculīs ā mēnse Novembrī tenuerant, in Americam reduxisse. Mēnse Iānuāriō Grenell sex aliōs cīvēs redūxerat.
Ēlīas Rodriguez, vir Sicagēnsis trigintā annōs nātus, reus est homicidiī. Fertur enim Vasintōniae (in urbe Columbiae prōvinciae) extrā mūsēum Iūdaicum duōs Isrāēlītās, quī in sēde lēgātiōnis muneribus fungī solēbant, occīdisse; quī et, dum comprehendēbātur, identidem clamābat ut Palaestīna līberārētur. Foederālis Sedes Investīgandō nuntiāvit sē certiōrem factam esse Rodriguez nōnnulla scrīpsisse, quae vidērentur terrōrem in Isrāēlītās prōmōvēre; necnōn participem fuisse gregum quī extrēmīs partibus sinistrīs favērent.
Colloquia prīma, quae post trēs annōs inter magistrātūs Russōrum et Ūcrāīnēnsium habita sunt, post duās hōrās nōn sine fructū sunt ad fīnem perducta. Cōnsēnsī enim sunt lēgātī mille utrīusque gentis captīvārum līberāre, quae mūtua remissiō erit hūius bellī maxima. Russī autem magistrātūs dīxērunt colloquia sibi placuisse, sē porro velle pergere cum Ūcrāīnēnsibus dē pāce conciliandā colloquī.
In Britanniā duo hominēs, Rōmānus Lavynovych Ūcrāīnēnsis et Stanislaus Capiuc Romāniānus in occidentālī Ūcrāīnā nātus, reī sunt cōniūrātiōnis adversum Ceirum Starmer: nam tria incendia fēcērunt in locīs, ubi Ceirus Starmer, minister prīmārius Britannōrum, ōlim habitāverat. Incertum est, ob quam causam illī incendia fēcerint.
Basilēae in Cōnfoederātiōne Helveticā, Iōhannēs Pietsch, cantor Austriacus, victōriam tulit certāminis totīus Eurōpae, quod Eurovīsiō dīcitur. Pietsch, contrātenor altus quī “Amōrem Perditum” cecinit, spērat sē cum Conchīta Wurst, quae annō bis millēsimō quartō decimō palmam rettulit, praefūtūrum proximō certāminī, quod in Austriā habēbitur.
Comitiīs in Rōmāniā diē Sōlis habitīs, Nicūsor Dan victor ēvāsit. Geōrgius Simiōn, quī priōribus in comitiīs vidēbātur plūrimum pollēre, Nicūsōrī concessit, postquam falsō nūntiāverat sē victōrem esse. Magistrātūs autem Gallōrum negant id, quod Pavelus Durov, praefectus societātī Tēlegrammatī dictae, cūius ope hominēs clam atque ēlectronicē colloquuntur, accūsāvit, vidēlicet ā suīs speculātōribus postulātum esse, ut Tēlegramma arcēret hominēs dextrārum partium, quōminus dē rē politicā Rōmāniānōrum colloquerentur. Sed, cum rumor illīus postulātiōnis ortus esset, Simiōn dīxit sē rogātūrum esse ut iūdicēs, quī priōra comitia abrogāvissent propter rumōrem, quō Russī per TikTok comitia clam aggressī esse putābantur, etiam novissima comitia abrogārent propter similem rumōrem, quō Gallī per Tēlegramma comitia clam aggressī esse putābantur.
Diē Mercuriī, Chongjin in Cōrēā Boreālī, novissima nāvis bellica, quae in mare dēdūcēbātur, subitō coram multīs necnōn etiam Kim Jong-un ipsō ēversa naufrāgium fēcit. Kim ipse in nāvālia excanduit: nōn modo calamitātem esse sed crīmen negligentiæ, quæ dignitātem totīus gentis maculāret nec tolerātum īrī. Iussit porro nāvem, quae nunc mersa iacet, ante mēnsem Iūlium ē marī tollī reficīque.
ἡ τῶν Ἰαπώνων πολιτῶν εὔνοια πρὸς τὸν Σιγηρέα Ἰσίβαν, τὸν τὴν μεγίστην ἐν Ἰαπωνίᾳ ἀρχὴν ἔχοντα, εἰς τὸ ἐλάχιστον κατήχθη, ὥστε ἔννεα μέρη τῶν πολιτῶν πρὸς Ἰσίβαν ἀγανακτοῦσι διὰ τὴν τῆς ὀρύζης ἐπιτίμησιν. ἡ γὰρ ὀρύζης τιμὴ σχεδὸν διπλασία ἐν τῷ αὐτῷ ἔτει γέγονεν. ὁ δὲ Τακεὺς Ἠτών, ὁ έπὶ τῇ γεωργίᾳ ἄρχων, μεγαλαυχήσας οὐδέποτε χρῆναι ἑαυτὸν, ὡς πολλὰ δῶρα δεχόμενον, ὀρύζαν πρίασθαι, τῇ μὲν Σελήνης ἡμέρᾳ συνέγνω τὸ τῆς ἀλογίας καὶ ὕβρεως ἁμάρτημα· τῇ δὲ Ἑρμοῦ ἠναγκάσθη τῆς ἀρχῆς ἀφίστασθαι.
ἡμέρᾳ Κρόνου ἐν τῷ Νέῳ Ἐβοράκῳ μακρὰ ναῦς τοῦ Μεξικανικοῦ στόλου, Κουαουτέμοκ κεκλημένη, ἐκ τοῦ λιμένος ἀναχωρήσασα, ἐλαυνομένης δυνάμεως ἐκλιπούσης, πολλῷ ῥεύματι παλιμπρυμνηδὸν φερομένη, τῇ γεφύρᾳ τῇ Βροῦκλιν καλουμένῃ συνέκρουσεν. τῶν ναυτῶν, ὧν πολλοὶ ἐπὶ τῶν κεραιῶν ἵσταντο, ἀπέθανον μὲν δύο, ἐκομίσθησαν δὲ τραυματίαι δύο καὶ εἴκοσιν. τῆς μὲν νεὼς πάντες οἱ ἱστοὶ κατερράγησαν, ἡ δὲ Βροῦκλιν γεφύρα διὰ τὴν ἰσχὺν ἀβλαβὴς διαμένει. οἱ οὖν ἄρχοντες τοῦ Νέου Ἐβοράκου ζήτουσιν αἰτίαν τῆς συμφορᾶς.
Brennus Legrānus, quī et Brian Reynold Bishop Anglicē nōminātus est, Britannus et strenuus fautor Latīnitātis vīvae, diem obiit. Quī nōn sōlum Latīnae linguae prōmovendae operam dedit sed etiam Volapüka linguae ūniversālis annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō quartō creātus est septimus praeses, quī cifal eō sermōne vocātur. Vīxit annōs nōnāgintā et ūnum.
Byrōn Stayskal, professor ūtrīusque sermōnis quī saepissimē linguam Graecam nostrā in studiōrum Ūniversitāte docet, hōc annō acadēmicō peractō rude donābitur et in Colōrātam cīvitātem lārēs trānsferet. Septindecim enim annōs docuit apud Occidentālem studiōrum Ūniversitātem Vasintōniēnsem. Cūius gravis et melliflua vox nōnnullīs nōta est, quī Nūntiōs Latīnōs Vasintōniēnsēs auscultant. In quem laudēs dicentur quartā hōrā, secundō diē mēnsis Iūniī, in centēsimō vīcēsimō prīmō conclāvī aedium Milleriānārum.
Robertus Prevost, Sicagēnsis, creātus est Pontifex Maximus ecclēsiae Rōmānae ac Leō ēius nōminis quartus decimus vocābitur. Leō prīmus est Americānus, quī est ad pontificātum maximum prōmōtus. Diē Sōlis ōrātiōnem Ītalicē habuit, quā verbīs pontificis Franciscī, in cūius locum successerat, ūsus est cum dīceret tertium tōtīus mundī bellum iam gerī sed articulātim, in diversīs certāminibus; sē autem precārī mīrāculum pācis mundō condōnātum īrī.
Magistrātūs Americānī indūtiās fēcērunt inter Indōs et Pakistāniānōs, quī bellum inter sē gerere coeperant. Graviter enim omnibus metuendum est nē bellum atomicum inter illās gentēs concitētur.
Vladimīrus Pūtin, praeses Russōrum, diē Sōlis Ūcrāīnēnsibus magistrātibus colloquia Cōnstantīnopolī habenda dē pāce compōnendā prōposuit. Russī enim dīcunt sē velle causās bellī tollere et, quam indūtiās ad tempus facere, diutīnam potius pācem compōnere. Volodimīrus Zelensky, praeses Ūcrāīnēnsium, dīxit sē parātum esse cum Pūtin Cōnstantīnopolī congredī, postquam summus magistrātus Americānus palam iusserat eum statim cōnsentīre.
Hodiē Edan Alexander, cīvis Americānus quem latrōnēs Hamas dictī captīvum tenēbant, līberātus est, ut bona fīdēs dēmonstrārētur et grātia summī magistrātūs Americānōrum conciliārētur. Magistrātūs enim Americānī feruntur gestīre, ut fīnis in bellum inter Isrāēlītās et Palaestīnōs gestum impōnātur, atque clam Isrāēlītās rectē cum Palaestīnīs colloquī.
Magistrātūs Americānī Britannīque nuntiāvērunt pactum, quō commercium inter suās gentēs prōmōvērētur. Britannī igitur portōria sua dēminūtūrī sunt et faciliōrem aditum mercī Americānae praebitūrī. Americānī vērō portōrium decimae partis exigent in pleramque mercem Britannicam praeter chalybem et aluminium impositum.
Sīnēnsēs porro cum Americānīs nōn sine fructū colloquuntur Genēvae in Cōnfoederātiōne Helveticā, ut commercium quam anteā aequius inter sē prōmōveātur. Wang Xiaohong, Sīnēnsium praefectus pūblicae secūritātī, missus est quī colloquiīs interesset, quod ōminārī vidētur Sīnēnsēs dīligentius quam anteā cōnsīderāre Americānōrum querellās dē illicitō venenī, ut fentanylī, commerciō cohibendō.
Magistrātūs Americānī Hāītiānōs latrōnēs, et Viv Ansanm et Gran Grif appellātōs, dēsignāvērunt auctōrēs terrōris, quibuscum prohibētur nē quis Americānus commercium habeat, atque in quōs reprimendōs licet magistrātibus Americānīs extraordināriam auctōritātem exercēre. Mille et sescentī Hāītiānī hōc annō occīsī sunt, cum latrōnēs reliquiās reīpūblicae iam ēvērsae expīlārent.
Suprēmī iūdicēs Colombiānōrum poscunt Īvānum Name, principem superiōris camerae senātūs, et Andrēam Calle, principem īnferiōris camerae senātūs, in iūs vocandōs crīmine corruptiōnis. Feruntur pecūniam accēpisse eō nōmine, ut lēgēs, quas cupīvit Gustāvus Petrō praesēs reīpūblicae ferrī, cūrārent ferendās.
Populāribus suffrāgiīs dēnuō in Rōmāniā numerātīs, Geōrgius Simion, populārium partium, duās quīntās partēs tulit. Abhinc autem sex mēnsēs Callinīcus Georgescū, factiōnis dextrae, in eōdem certāmine victor ēvāserat, sed jūdicēs certāmen abrogāvērunt, victoriam Georgescū surripuērunt, eundem etiam candidātum iterum ambīre vetuērunt. Quam ob rem Jacobus Vance, vicepraeses Americānus, est contrā abrogātiōnem voluntātis populāris populāribus suffragiīs rīte expressae invectus. Quibus factīs, Geōrgius Simion, in locum Callinīcī Goergescū substitūtus, victoriam etiam māiōrem tulit. Itaque duodēvīcēsimō diē mēnsis Māiī Geōrgius Simion certābit cum Nicūsōre Dan, ut praeses creētur.
Diurnāriī Gallicī strēnuissimē negant Emmanuēl Macron praesidem Gallōrum, Frederīcum Merz cancellārium Germānōrum, Ceirum Starmer ministrum prīmārium Britannōrum, deprehēnsōs esse cum cōcaīnō. Nam dum trēs illī iter trāmine ferriviāriō in Ūcrāīnam faciunt, diurnāriī repentīnam irruptiōnem in currum fēcērunt, ubi summī magistrātūs ūnā ad mēnsam sedēbant. Deinde Frederīcus Merz, cum chartās quāsdam ā se mōvisset et aliquid inopīnātum sub illīs conspexisset, nōn minimum cochlear cōcaīnō per nārēs hauriendō aptum, quod nōnnullīs falsē vidēbatur, sed bacillum potius ad pōtiōnem miscendam vultū turbātō cēlāvit. Quod Emmanuēl Macron cum animadvertisset, ipse nōn album cōcaīnī fasciculum, ut mendācēs et malevolī dictitant, sed innocentem mappam dextrā manū arreptam paulisper et ineptē sub sinistrō cubitū cēlāvit antequam ad sinistram manum etiam ineptius trānstulit quō commodius post sē abiceret. Diurnāriī igitur Gallicī, quōrum acta “Līberātiō” īnscrībuntur, negant sē quidquam in hūius reī imāginibus invenīre quod suspīciōsum esse videātur. Diurnāriīs vērō Britannīs Germānīsque nōn operae pretium rem strenuē negāre vidētur, cum nēmō aut Starmer aut Merz, ut hominēs hilaritāte aliēnōs, cōcaīnō umquam abūsōs esse crēdere posse videātur.
Suffrāgiīs populāribus lātīs numerātīsque, factiō Līberālis plūrēs quam aliae habēbit senātōrēs, sed nōn dimidiam partem eōrum, unde necesse erit cum alterā quādam factiōne sociārī ad magistrātūs creandōs. Petrus vērō Poilievre, quī mēnse Iānuāriō quidem vidēbātur factiōnem Conservātīvam ad victoriam dūctūrum, nōn solum victus est sed etiam suum ipsīus officium senātōrium perdidit, quem vigintī annōs gesserat. Jagmeet Singh, dux factiōnis Novae et Populāris, nōn solum suum officium senātōrium perdidit sed etiam factiōnem, quippe quae tantam clādem in comitiīs passa esset, ut nōn iam rīte agnōscerētur. Marcus autem Carney, argentārius quī in locum Iustīnī Trudeau successerat ut summum magistrātum Canadēnsium obtinēret, tandem in senātum ēlectus est. Carney inter alia, quae Canadēnsibus prōmittēbat, negāvit Canadam quīnquāgēsimam prīmam cīvitātem factum īrī Americānae reīpūblicae.
Diē Sōlis Vancouveriī, quae urbs Canadēnsium prope est Bellinghamiam, novem hominēs interfectī sunt et vigintī vulnerātī, cum Kai-ji Adam Lo, dēmēns vir trīginta annōs nātus, raedam suam dīrexisset in turbam hominum, quī Lāpū Lāpū festum Philippīnōrum celebrābant. Jagmeet Signh, dux factiōnis Novae et Populāris, paulō ante adfuerat quam impetus factus est.
Diē Saturnī in portū Bandar Abbās dictō, quī in Persiā est maximus, ad septingentī hominēs interfectī sunt et mille hominum vulnerātum, cum materia quaedam chēmica—quae putātur natrium perchlorātum ā Sīnīs importātum et missilibus dēstinātum fuisse—dirupta esset.
In mediō mare, duodecim mīlibus passuum ā Maltā īnsulā, Cōnscientia nāvis, quae subsidia misericordiae causā ad Palaestīnōs vehēbat, est subitō dīrupta. Greta Thunberg, quae nāvem ascēnsūra erat, dīxit post impetum nāvem nōn mōtam esse sed in perīculō esse, nē dēmergerētur. Causa autem naufragiī adhūc investīgātur.
Diē Saturnī Kim Jong-Un, tyrannus Cōrēae Boreālis, unā cum Jū Ae fīliā, novissimam nāvem bellicam et novī generis inaugurāvit. Novae nāvēs ēius generis magnam vim missilium ferent, quae sursum dīrecta in caelum mittuntur, id quod nunc solitum est in aliārum gentium nāvibus sed novum est Cōrēānīs.
Diē Lūnae, sex diēs postquam Hispānī magistrātūs nuntiāverant sē tandem effēcisse ut tōtī Hispaniae vīs ēlectrica “vīridis,” id est, sine petrōleō carbōneve generāta, suppeditārētur, per tōtam Hispaniam necnōn et Lusitāniam vīs ēlectrica dēfēcit, neque ante diem Martis restituī potuit. Causa adhūc ignōta pervestigātur. Vī ēlectricā sublātā, quinque hominēs periērunt, et trigintā quinque mīlia hominum in trāminibus ferriviāriīs inclūsa sunt.
Postquam praesidēs utrīusque gentis inter funus Franciscī pontificis maximī collocūtī erant, Americānī et Ūcrāīnēnsēs pactī sunt, ut Ūcrāīnēnsēs ūnā cum Americānīs varia elementa, ut lithium tītāniumque, ēffoderent, ad utrīusque gentis beneficium. Americānī nōn mīlitēs sed metallicōs mercātōrēsque in Ūcrāīnam mittent, quod causam Americānīs dabit ut cūrent, nē Russī iterum Ūcrāīnam invadant, et Ūcrāīnēnsēs lucrum facient, quō rempūblicam suam bellō vastātam restaurent.
Postquam vigintī et sex virī erant diē Martis in Indicā Casmīriā occīsī, Indī coepērunt Pakistānōs culpāre, cum duōs eōrum, quōs Indī suspicantur strāgem fēcisse, putārent esse Pakistānōs. Inde fit, ut Indī prohibeant, nē quis trāns fīnēs ē Pakistāniā in Indiam trānsgrediātur, atque foedus, quō aquam cum Pakistānīs partiuntur, suspenderint. Nam Casmīriam prōvinciam, quae inter Indōs et Pakistānōs iacet, utraque gēns sibi arrogāre adeō cupit, ut bellum annīs praeteritīs bis gestum sit; nunc vērō eaedem gentēs arma atomica possident. Pakistānī porrō dīcunt Indōs, sī aquam foedere pactam et prōmissam sibi dēnegāverint, casum bellī praebitūrōs.
Magistrātūs Batāvī Persāsum lēgātum arcessīvērunt. Nam speculātōrēs Batāvicī, AIVD sīve Generāle Explōrātiōnis et Secūritātis Officium dictī, duōs Persās comprehendērunt Harlēmī, quī ibi Siamācum Tahmasbī, cīvem Persicum, percūtere cōnātī essent. Quōrum sicāriōrum ūnus etiam putātur Matrītī abhinc duōs annōs cōnātus esse Alexium Vidal-Quadras occīdere, conditōrem Vōcis factiōnis Hispanicae, ut quī saepe in Persās invectus esset. Neque hoc inaudītum: nam annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō Batāvī duōs lēgātōs Persicōs expulērunt postquam sicāriī nonnullōs regiminī Persārum oppositōs interfēcerant.
Shenzhou, sīve “vehiculum caeleste,” ēius nōminis vīcēsimum, in caelum missum est ā Sīnīs et cum stātiōne caelestī, quam Sīnēnsēs comparāverant et Tiangong appellant, est connexum.
Iaroslav Moskalik, inter dūcēs exercitūs Russcī numerātus, occīsus est Moscuae. Nam praeter autoraedam ambulābāt, quae subitō disrupta est ā sīcāriō adhūc ignōtō.
Robertus Kennedy minor, Americānus minister salūtī tuendae praepositus, nuntiāvit societātēs, quae cibōs parant, cōnsēnsisse pigmenta ē petroleō facta abolēre et colōribus nātūrālibus ūtī. Kennedy enim cibōs culpāre solet artificiālēs, quibus morbī, ut obēsitās et diabētēs et aegrotātiō cordis, alantur. Porrō dīxit Kennedy saccharum esse venēnum, atque Americānīs necesse esse scīre saccharum esse venēnum.
Quattuor autem cīvitātēs, vidēlicet Arcānsia et Illinoesia et Iōva et Nebrasca, epistolās mīsērunt magistrātibus totīus reī pūblicae Americānae, quibus postulārent nē līcēret pauperibus cibōs saccharī plēnōs, ut dulciola pōtūsque spūmāntēs, pūblicō impēnsō consequī. Nonnullī oppositī, ut societātēs quī mercem saccharī plēnam faciunt venduntque, contrādīcunt, metuentēs nē prohibitiō pauperēs stigmate sīve nōtā īnfāmiae afflīgat.
Nīcolāus Schwab, conditor Tōtīus Orbis Forī Oeconomicī et quinquāgintā quattuor annōs eīdem Forō praefectus, diē Lūnae mūnere sē abdīcāvit. Forum illud opportūnitātem praebet dītissimīs prīvātīs cīvibus ac principibus magistrātibusque, ut Tavaī in Alpibus Helveticīs ūnā colloquantur, quam ob causam in suspiciōnem vēnit inter populārēs, quī metuunt nē in Forō cōnsilia capiantur ad pauperēs opprimendōs. Forum ipsum refert sē pervestigāre, an Schwab uxorque pecūniā Forī abūsī sint; quod Schwab ipse nēgat, dīcēns sē diffāmārī.
ἡμέρᾳ Σελήνης ὁ Φραγκίσκος, ὁ μέγας τῆς τῶν Ῥωμαίων ἐκκλησίας ἱεροφάντης, ἐτελεύτησεν τὸν βίον. ἔζησε ὁ Φραγκίσκος ἔτη ὀγδοήκοντα καὶ ὀκτώ.
Per tōtam Galliam, quippe cūius magistātūs cōnārentur illicitum venēnī commercium cohibērē, quīdam conjūrātī impetūs in novem carcerēs bis hāc hebdomade fēcērunt. In Portū Telōniēnsī, latrōnēs armīs mīlitāribus atque automaticīs ūsī sunt; et Nemotodūrī, Villapictae, Vallentiae, et in aliīs urbibus vehicula extrā carcerēs sunt combusta. Ambigitur autem, utrum grassātōrēs, utpote quī in magistrātūs illicitum commercium cohibentēs īrāscantur, an sectātōrēs novae cūiusdam atque anteā ignōtae factiōnis partium sinistrārum impetūs fēcerint.
Yoon Suk Yeol, ōlim praeses Cōrēae Merīdiōnālis, quī rīte est magistrātū prīvātus, reus est tyrannidis affectātae. Yoon negāvit sē tyrannidem affectāvisse sed tōtam tōtīus reīpūblicae auctōritātem sibi cēpisse ad proditōrēs excutiendōs. Praeside summōtō comitia indicta sunt in tertium diem mēnsis Iūniī.
Ollanta Humala, ōlim praeses Perūviānōrum, secundum mōrēs et cōnsuētudinem ad carcerem advēnit, ubi quīndecim annōs vinculīs tenēbitur. Nam Perūviānī carcerem habent praesidibus dēstinātum, ubi nēmō nisi priōrēs magistrātūs tenētur. Humala uxorque, quae in Brasilicum exilium confūgit, reī ac damnātī sunt corruptiōnis, quī pecūniam ab Odebrecht sīve Novonor societāte fabrōrum Brasiliēnsium oblatam accēpissent. Cuius societātis dūcēs iūdicibus rogantibus respondērunt sē triginta annōs ferē omnēs Perūviānōs candidātōs summum magistrātum ambientēs dōnīs corrūpisse. Duo aliī praesidēs Perūviānōrum, vidēlicet Alexandrus Tolēdo et Petrus Castillō, iam in carcere praesidentiālī tenentur, et quaestiō habētur in duōs aliōs.
Daniēl Nobōa secundum ēlectus est praeses Aequitōriānōrum. Quī in prīmō magistrātū latrōnēs coniurātōs vī mīlitārī repressit atque etiam impetum in sēdem lēgātiōnis Mexicānōrum fēcit ut Geōrgium Glas, ōlim vicepraesidem et corruptiōnis accūsātum, comprehenderet.
Senātus Britannōrum in extraordināriam sessiōnem convocātus est quī extraordināriam auctōritātem magistrātibus concēderet ad ultimam officīnam fūsōrum, quī chalybem fundunt, servandam. Omnibus enim nostrae aetātis gentibus chalybs est materia nōn sōlum ūtilis sed etiam necessāria, nōn sōlum ad domūs aedificandās ac vehicula facienda sed etiam ad arma paranda. Sed societas Sinēnsis, quae officīnam fūsōrum ēmerat, negāvit eam posse sibi lucrum reddere. Itaque magistrātibus vidētur, ut salūtem pūblicam et facultātem chalybis fundendae tueāntur, officīnam pūblicāre.
Suprēmī Iūdicēs Britannōrum diē Mercuriī cēnsuērunt tantum illās hominēs esse fēminās, quae secundum nātūram sīve biologicam artem essent muliebris sexūs, nōn vērō omnēs, quaecumque sē dīcerent esse fēminās. Quod iūdicibus decernendum erat, quia lēgēs Britannōrum quaedam iūra fēminīs reservant, quae aliīs dēnegantur. Aliae vērō, quae ad genus fēminīnum rātiōnibus medicīs vel sociālibus transīvērunt, metuunt nē iūra sua dēminuantur. Contrōversia enim orta est annō bis millēsimō duodēvīcēsimō, cum senātus Caledōniōrum lēgem tulit quā dimidia pars conciliōrum pūblicōrum fēminīs reservārētur, quō aequius marēs et fēminae repraesentārentur, atque eae, quae ad genus fēminīnum trānsīvērunt, in eō numerō inclūderentur.
Gēorgia Melōnī, sōla dux Eurōpaea quae invītāta erat ad inaugurātiōnem praesidis Americānī spectandam, Americam iterum vīsitāvit et cum praeside Americānō est collocūta. Dīxit praesidem Americānum sibi condīxisse Rōmam vīsitandam, ubi etiam cum lēgātīs Ūniōnis Eurōpaeae colloquerētur. Usque autem nullum collōquium datum est Ursulae von der Leyen, quae Ūniōnī praeest.
Adhūc metuitur in Eurōpā nē praeses Americānus portōria ēdīcat in medicāmenta Eurōpaea, quod ille prōmittit sē ēdictūrum. Societātēs enim Eurōpaeae, quae medicāmenta parant, inter quās numerantur Elī Lilly et Pfīzer et AstraZeneca, epistolam Ursulae von der Leyen mīsērunt, quā mīnābantur, portōriīs Americānīs auctīs, ad Americam, quippe ubi plus lucrī facerent, sē suāsque officīnās collātūrās, nisi rēgulae Eurōpaeae laxārentur.
Xenīa Carelīna, cīvis et Americāna et Russica, domum redūcta est post annum in vinculīs Russicīs actum. Damnāta enim erat laesae māiestātis ut duodecim annōs continerētur, cum ad quinquāginta dollārēs dedisset hominibus quī auxilium Ūcrāīnēnsibus ferrent. Prō Carelīnā Russīs trāditus est Arctūrus Petrov, cīvis Russicus et Theodiscus, quī clandestīnum commercium rērum ēlectronicārum Russīs prohibitārum gerēbat. Lēgātī enim Russī et Americānī cōnantur inimīcitiās inter suās gentēs sēnsim extinguere et normās restituere lēgātiōnis obeundae.
Nōn sine magnā cōnfūsiōne metūque mercātōrum, praeses Americānus portōria in mercem omnium gentium imposuit. Prīmum enim maxima portōria ēdīxit in mercem Asiāticārum gentium, minima vērō in mercem novī orbis terrārum, cūius effectus vidēbātur fore ut commercium inter gentēs novī orbis fovērētur. Deinde lēgātī multārum gentium dīxērunt sē velle negōtia agere, quō aequius commercium cum Americānīs agerent: nam Formōsēnsēs offerēbant portōria omnīnō abrogāre, nē esset ullum impedimentum inter sē et Americānōs, et Ursula von der Leyen, praeses Eurōpaeī Conciliī, dīxit sē posse quædam portōria abrogāre. Nūperrimē igitur plēraque portōria ad decimam partem reducta sunt, nisi quod portōria in Sīnēnsium mercem identidem aucta sunt. Canada autem Mexicumque, quippe quae gentes foedere commerciī cum Americā coniunctae sint, novōrum quidem immūnēs sunt portōriōrum.
At von der Leyen etiam cum Sinēnsibus agit nē flūmen mercis Sēricae ab Americā in Eurōpam dīrigātur: nam ut Americānī ēgērunt, sīc etiam Ūniō Eurōpaea cogitat nova portōria in mercem impōnere Sinēnisum, ut quī artificibus suīs pūblicō impēnsō subvenīre soleant. Etiam metuunt Eurōpaeī nē Americānī portōria in medicāmenta impōnant, id quod prōmīsit praeses Americānus sē mox actūrum.
Magistrātūs Americānī iussērunt prīmum, ut nāvis āeroplānigera Truman appellāta in marī Rubrō prope Iemen mānēret; diende, ut altera Vīnsōn dicta, quae in marī Pacificō erat, ad Iemen nāvigāret. Ambigitur autem, utrum Iemenītīs an Persīs, quippe quī Iemenītīs arma suppeditent, nāvēs magis minentur. Tertia porro pars āeroplānōrum clanculāriōrum, quae quamvis magna onera pyrobolōrum ferentia in fīnēs hostium clam volāre possunt, ad Didacum Garsēam īnsulam trānslāta est, unde aut in Iemen aut in Persiam impetūs facere possunt. Persārum lēgātī et Americānī mox in Ōman vel inter sē vel per Ōmānēnsēs dē armīs atomicīs colloquentur, quae Americānī metuunt nē Persae parent.
Petrus Hegseth, secretārius mīlitāris, in Panamam missus, negōtium cum magistrātibus Panamēnsium ēgit quō plūrēs mīlitēs Americānī eō mitterentur quī mīlitēs Panamēnsium exercērent et Castra Sherman appellāta diū dērelicta renovārent.
Magistrātūs Americānī interdīxērunt nē Christīna Ferdinanda dē Kirchner, ōlim praeses Argentīnōrum, in fīnēs Americānōrum intrāret, ut quae corrupta dōnīs vidērētur. Quae in Argentīnā iam damnāta est corruptiōnis. Nihilōminus Ferdinanda dē Kirchner dux manet Perōnistārum factiōnis.
Marcus Carney, quī in locum Iustīnī Trudeau succēssit et mūnere prīmī ministrī ad tempus fungitur, comitia indīxit mēnse Aprīlī exeunte habenda. Nam Carney, ut quī nullō populārī suffrāgiō ēlectus sit, spērat sē magis lēgitimum vīsum īrī, sī favōre populī sē fruī dēmonstrāverit. Iustīnus Trudeau, cum minister prīmārius esset, partēs sinistrās, cuī Carney quoque pertinet, adeō pessum dedit, ut mēnse Iānuāriō nēmo crēdiderit aliter fierī posse quam ut Petrus Poilievre, dux factiōnis dextrae, minister mox fīeret prīmārius. Nunc vērō, cum spēs metusque populī ad commercium portōriaque spectet, subitāneā rērum fortūnaeque commūtātiōne fit, ut Līberālēs, in quā factiōne Carney numerātur iterum pollēre videantur.
Georgius Glezmann, quem Talibānī ab annō bis millēsimō vīcēsimō secundō vinculīs tenēbant, est līberātus atque in Americam reductus. Talibānī dīxērunt sē captīvum dīmīsisse nōn, ut aliquis Afghanus sibi trāderētur, sed ut signum bonae voluntātis Americānīs magistrātibus offerrent.
Pūblicus accūsātor Belgicus nūntiāvit quīnque hominēs reōs esse corruptiōnis, cum Huawei societas Sinica magna dōna senātōribus ab annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō dare ferrētur. Inter eōs, quōrum scriptōria ā magistrātibus excussa sunt, numerātur Adam Mouchtar, quī ōlim sociātus erat cum Ēvā Kailī, annō bis millēsimō vīcēsimō secundō dōnōrum ab Qatarēnsibus acceptōrum accūsātā. Eō annō magistrātūs Americānī interdixērunt nē quis Americānus commercium cum Huawei habēret, ut quae societās cum speculātōribus Sinicīs coniunctior esset quam ut digna fidē vidērētur.
Multae cīvitātēs Eurōpaeae, quae ōlim in Ūniōnem Sovieticam ascītae vel cum illā foedere iunctae erant, nunc in factiōnēs dīviduntur. In Georgiā ab Octōbrī mēnse, in Rōmāniā Serbiāque ā Novembrī, et nuperrimē in Hungāriā reclāmātur. In Rōmāniā, in magistrātūs, qui metuunt nē speculātōrēs Russicī comitia populāria mēnse Māiō habenda subvertant, populārēs in Russōs prōniōrēs reclāmant; contrā in Georgiā reclāmātur in magistrātūs quī Russīs favent, cum populus in Ūniōnem Eurōpaeam ascīscī velle videātur. Hungāria autem et Slovacia habent magistrātūs quī secundum voluntātem populī Russīs nōn adversantur neque cupiunt ab Ūniōne Eurōpaeā Russīs īnfestā dēscīscere.
Trēs hominēs, ūnus in Oregōniā cīvitāte, alter in Colōrātō, tertius in Carōlīnā Merīdiōnālī comprehēnsus, reī sunt terrōris in Teslam societatem īnferendī. Omnēs pyrobolīs Molotoviānīs armātī impetūs fēcērunt vel in ipsa ēlectrica vehicula, vel in tabernās ubi vehicula vēneunt, vel in statiōnēs ubi vehicula vī ēlectricā potius quam petroleō replentur.
Ekrem İmamoğlu, Cōnstanīnopolitānae urbis praefectus quī etiam mox nōminandus erat candidātus Recep Tayyip Erdoğan oppōnendus, comprehēnsus est et vinculīs tenētur; ambiguitur autem an sit crīmine accūsandus. Multī igitur reclāmant in magistrātūs, quippe quī magis salūtem factiōnis tuērī quam iustitiam retinēre videantur.
Mīlitēs magistrātibus Sudāniēnsium fidēlēs palātium ā dēscīscentibus recēpērunt, quamquam in prōvinciīs occidentālibus Auxiliāriī Vēlōcēs, quī contrā exercitum magistrātūsque bellum cīvīle gerunt, adeō pollent ut dīvīsiō Sudāniae in partēs duās imminēre videātur.
Adeōdatus Cabellus, Venetiolānōrum minister rēbus interiōribus praepositus, negavit ullōs Ventiolānōs in Salvtōriam ab Americānīs dēportātōs in numerō latrōnum sub nōmine “Trāminis Arāguae” coniūrātōrum esse habendōs; dīxit autem ipsam societātem esse annō bis millēsimō vīcēsimō tertiō excīsam. Quod male congruit cum sententiā magistrātuum Chilēnsium, quī, cum cognōscerent mortem Ronaldī Ojedae, mīlitis dissidentis quī tyrannidem Ventiōlānam fūgisset, didicērunt Adeōdatum Cabellum ipsum ministrum imperāsse Hectorī Rusthenfordō Guerrērō Flōrēsō, dūcī Trāminis Arāguae, ut Ronaldus Ojeda dē mediō tollerētur. Magistrātūs Americānī quinquiēns centēna mīlia dollarōrum prōmittunt eī, quīcumque Guerrērum Flōrēsum reddiderit in dīciōnem Americānōrum.
Āeroportus Britannicus, Heathrow nōmine, quī in Eurōpaeā regiōne est maximus, clausus est, cum vī ēlectricā prīvātus esset. Adhuc incertum est, quā negligentiā ullus magnus āeroportus, nēdum inter tōtīus mundī principlālēs numerandus, potuerit vī ēlectricā prīvārī.
From the publisher's feed

17 Listeners

3,017 Listeners

19 Listeners

13 Listeners