Nuntii Latini

Nuntii Latini

By Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis VasintoniensisNewsEducationDaily NewsLanguage Learning
Download on the App Store

Nuntii Latini episodes

  • diē nōnō mēnsis Februāriī
    Turcae Sȳrīque quassātī
    Terrā sub Turcīs Sȳrīsque mōtā, ad vīgintī mīlia hominum interfecta esse feruntur.  Plūrima aedificia corruērunt, ut quae nōn ad normās lēgēsque sed secundum avārōrum libīdinem aedificandī et per corruptōrum magistrātuum licentiam essent exstructa.  Numerārī nōn possunt superstitēs, quī nunc prīvātī domīs hiemālī frigore afficiuntur, neque illīs satis celeriter possunt magistrātūs aquam, cibum, lōdicēs suppeditāre.  Quibusdam in oppidīs etiam sub ruīnīs obrūtī sunt vigilēs ipsī: unde quī solēbant aliōs servāre, nunc sēmet ipsōs servāre nōn possunt.  Magnam clādem utraque gēns passa est, quae in rēs oeconomicās magnum damnum diū īnferet; quae clādēs esse pessima hūius saeculī fertur.
    Commercium cum Vagneriānīs interdictum
    Americānī magistrātūs nūntiāvērunt gregem Vagneriānum, quō nōmine Russōrum mīlitēs mercēnāriī vocantur, esse crīminōsōs latrōnēs quī fīnēs gentium transgrederentur ad scelera patranda.  Sancītur porrō nē quis commercium cum illīs habeat nēve cum aliīs gregī sociātīs.  Dux latrōnum, Eugenius Prigozhin, Vladimīrī Pūtinī amīcus, quī et Pūtinī archimagīrus vocitātur, iam anteā sanctiōne erat interdictus.  Vagneriānī feruntur ad quinquāginta mīlia latrōnum habēre in Ūcrāīnā, quōrum decem mīlia sint latrōnēs voluntāriī, quadrāginta autem mīlia sint hominēs ā iūdicibus damnātī inque vincula ductī quī prō prōmissā lībertāte pugnent.  Vagneriānī porrō tam in Ūcrāīnā quam in variīs Africae terrīs iūs cum bellī tum gentium violāvisse et iniūriam cīvibus intulisse referuntur.
    Corruptī Ūcrāīnēnsēs dīmissī
    Quīnque praefectī prōvinciārum et quattuor vice-ministrī et duō magistrātūs Ūcrāīnēnsēs dīmissī sunt, cum regimen cōnārētur corruptiōnem rādīcitūs extirpāre.  Nam sociī amīcīque, quī immēnsā pecūniae armōrumque largītiōne volunt Ūcrāīnōrum lībertātem contrā Russōs dēfendere, verēbantur nē illa dōna in mānūs avārōrum dēvenīrent.  Magistrātūs vērō instrūmenta ad vim ēlectricam generandam et alimenta mīlitum pretiīs longē auctīs prō prīvātīs dōnīs ēmisse videntur, dum cīvēs vī ēlectricā carēbant et mīlitēs prō cīvium lībertāte pugnābant.  Itaque prō bonō commūnī prīvāta avāritia est cohibenda.
    Dē Turcīs et Suētīs
    Mevlȳtus Çavuşoğlu, Turcārum minister rēbus externīs, dīxit irriutm esse cum Suētīs Finnīsque colloquī dē illīs gentibus in Societātem Atlanticam ascīscendīs.  Nam Holmiae ante sedem Turcārum lēgātiōnis cīvis Suētus in rē pūblicā versātus et fautor extrēmārum partium dexterārum Corānum, sacrās Mahōmetānōrum scriptūrās, modo combusserat, et aliī reclāmātōrēs hebdomade priōre effigiem praesidis Turcārum dē lampade tamquam patibulō suspenderant.  Licet enim in Suētiā sīc exercēre lībertātem dicendī, quamvīs gravem offēnsiōnem praebeat Turcīs.  Turcae porrō iam nōluerant Suētōs in Societātem Atlanticam admittere, cum Suētī Curdōs latrōnēs tegerent, quī terrōrem in populum Turcicum incutere solērent.  Suētī autem et Finnī cupiunt in Societātem ascīscī, cum timeant nē ā Russīs oppugnentur, sed nōn sine cōnsēnsū omnium sociōrum, inter quōs numerantur Turcae, rīte et iūre admittī possunt.
    Iāpōnēs fāmīliīs succurrent
    Fūmiō Kīshida, minister prīmārius Iāpōnum, nuntiāvit sē prōvīsūrum, ut plūrēs līberī Iāpōnibus nascerentur, cum aut tunc aut numquam agendum sibi vidērētur.  Annō enim priōre pauciōra quam octingenta mīlia Iāpōnum nāta erant, et oportēbit plūrēs Iāpōnēs nāscī quī senescentēs cīvēs alant et cīvitātem rōborent.  Itaque Kīshida pecūniam auxiliō familiīs ferendō ērogandam duplicābit et novum ministerium ad famīliās līberōsque prōmovendōs constituet.  Pretiōsius enim est in Iāpōniā līberōs gignere ēducāreque quam in omnibus aliīs gentibus extrā Sīnās et Corēam Merīdiōnālem.
    Dē rē Haītiēnsī
    In Portū Principis Haītiānōrum custōdēs pūblicī viās interclūsērunt et aeroportum invasērunt et domum Ariēlis Henrīcī, tyrannī quī nē in suā quidem domō pollēre vidētur, oppugnābant ut reclāmārent in latrōnēs, qui vim in cust
    8 min
  • diē vīcēsimō mēnsis Iānuāriī
    Numerus Sīnēnsium decrescit
    Numerus cīvium Sīnēnsium fertur dēcrescere, cum pauciōrēs onus līberōs procreāndī in diēs sucipere velle videantur.  Quō factō vērīsimile est numerum Indōrum māiōrem nunc esse numerō Sinēnsium.  Maxima igitur omnium gentium nunc vidētur esse India. Numerō cīvium decrescente cīvibusque senescentibus dubitandum est an possint Sinēnsēs iuvenēs tam celeriter dītescere quam māiōres.
    Gallia clausa
    Per tōtam Galliam diē Iōvis opificēs omnium generum sua fabrīlia dēposuērunt, ut in Emmanuēl Macron reclāmārent.  Nam summus magistrātus aetātem, quā liceat opificibus rude dōnatīs pūblicō impēnsō alī, augēre cōnātur, nē fiscum opificibus aetāte prōvectīs alendīs dīcātum exhauriātur.  Gallī enim sexāgintā et duōs annōs nātī stīpendia pūblica accipiunt, quamquam in aliīs gentibus Eurōpaeīs senēs aluntur post annum sexāgēsimum quartum.  Ipsō diē Iōvis Emmanuēl Macron in Hispāniā fuit.
    Novus minister rēbus bellicīs praeficitur in Germāniā
    Postquam Christīna Lambrecht, quae rēbus mīlitāribus Germānōrum praefecta erat, diē Lūnae magistrātum dēposuerat, in locum ēius diē Iōvis successit Boris Pistōrius.  Nam Olāvius Scholz, cancellārius Germānōrum, post Ūcrāīniam ā Russīs oppugnātam Zeitenwende seu discrīmen nuntiāverat, quō factō Germānī nōn iam minimās copiās mīlitārēs habērent sed exercitum potius magnā pecūniā ērogandā augērent, quō melius hostēs ā Germāniā oppugnandā absterrērentur atque auxilium sociīs amīcīsque, ut Ūcrāīnēnsibus, mitterētur.  Lambrecht autem tardē exsequēbātur, quae Scholz prōmīserat.  Exercitus enim Germānōrum vix arma habet, quibus mīlitēs exerceantur, nēdum patriam dēfendant, neque ūnam habet legiōnem armīs parātam: itaque necesse erit Pistōriō multum sūdōris impendere ad exercitum Germānōrum roborandum.  Pistōrius porrō, aliter atque priōrēs trēs ministrī, ipse ōlim mīlitāvit et rēs mīlitārēs intellegere putātur.
    Hyacintha Arden mūnus dēpositūra
     Hyacintha Arden, quae annō priōre nuntiāverat sē ministram prīmāriam Neozēlandēnsium tertium creārī velle, diē tamen Mercūriī dīxit sē secundō diē mēnsis Februāriī mūnere abdīcātūram.  In senātū Neozēlandēnsium manēbit usque in mensem Aprīlem.  Quī opiniōnem cīvium metiuntur, referunt factiōnem Labōrantium, cui Arden praefecta est, minōre nunc favōre apud populum fruī quam factiōnem dextram, et praecipuē propter dēminūtiōnem cīvīlis lībertātis, quā magistrātūs corōnāriam luem cohibēre temptāverint.
    Nguyen Xuan Phuc magistrātū ābit
    Nguyen Xuan Phuc, praeses Vietnamiēnsium, mūnere sē abdicāvit, postquam quīdam aliī magistrātūs, quibus Phuc praefectus erat, cognitī erant pecūniā esse corruptī.  Quamquam praeses Vietnamiēnsium magnā auctōritāte ornātur, māior tamen est Nguyen Phu Trong, quī annō priōre secretārius generālis factiōnis Communistārum mōre extraordināriō tertium creātus est et cupere vidētur auctōritātem suam sibi firmāre aliīs in mundum Occidentālem prōniōribus āmovendīs. 
    Līsa Marīa Presleia obiit
    Līsa Marīa Presleia, ūnigenita Albeī Presleiī rēgis symphōniacōrum fīlia, cordis angōre diem obiit.  Quae modo nūperrimē fautōribus stipāta patris, quem terrēnum puerum angelī sursum ad paradīsum sustulērunt abhinc annīs quadrāgintā et quinque, natālem grāte numerāvit octōgēsimum et octāvum.  Līsa Marīa ipsa, quae in grātissimā terrā Tennēsiae cīvitātis prope Albeum patrem et Beniāmīnum fīlium sepeliētur, vīxit annōs quattuor et quīnquāgintā.
    Τῖτος Βολιουιαῖος ἀφανῆς
    οἱ τῆς Βολιουίας ἄρχοντές τε καὶ ἐξουσίαι σπουδάζουσι περὶ Τίτου αἰλούρου ἀφανοῦς.  Τῖτος γὰρ αἴλουρος ἐν ἀεροσκάφῳ ὢν μηνὸς Δεκεμβρίου ἡμέρᾳ ὀγδόῃ ἐξαίφνης ἠφανίσθη.  πρῶτον μὲν μετὰ ἡμέρας τεττάρας Ἔδγαρος Μοντάνω, ἔπαρχος δημοσίων ἔργων, ἢγγειλεν ὅτι δημόσιοι θύννους, ὡς δέλεαρ ἡδὺ αἰλούρῳ, ἐκτιθέασιν· νῦν δὲ Γεώργιος Σίλουα, ἔπαρχος ἀγορανόμικος, ἀγγέλει ὅτι προσπαρεκλήθη ψυχική, ὡς καλεῖται ἥτις ἂν οὐ λόγοις ἀλλὰ νοήμασι αὐτοῖς προσομιλῇ ψυχαῖς ἀλλῶ
    6 min
  • diē tertiō decimō mēnsis Iānuāriī
    “Trēs Amīcī” Mexicopolī congressī
    Mexicopolī congressī sunt “Trēs Amīcī,” quī vocantur, vidēlicet Iōsēphus Biden, praeses Americānōrum, et Andreās Manuēl Lopēsius Operātor, praeses Mexicānōrum, et Iustīnus Trudeau, minister prīmārius Canadēnsium.  Quī cōnsentiunt curandum, ut suae gentēs vinculīs oeconomicīs artius coniungantur, quō plūrēs mercēs et praecipuē ēlectronicae mercēs in novō orbe terrārum fabricentur, necnōn ut mercātus venēnōrum cohibeātur et mīgrātiō hominum prōmōveātur.  Dissēnsiō autem patet inter Trēs Amīcōs dē fontibus formīsque energīae, cum Lopēsius Operātor mālit petrōleō, quippe quō Mexicī abundent, ūtī, aliī vērō vim sōlis ventōrumque petroleō praepōnant.  Biden porrō rogāvit, ut Canadēnsēs mīlitēs in Haītiam mitterentur, sed Trudeau negāvit id statim factum īrī.
    Rēs Pūblica Haītiae periit
    Diē Lūnae ultimī decem senātōrēs, quī in senātum Haītiēnsium populāribus suffrāgiīs cōnscriptī erant, honōrēs senātōriōs dēposuērunt; quō factō nēmō restat senātor magistrātusve, quī populārī auctōritāte est ēlectus.  Nam post Iūvenālem Moȳsem, ultimum rīte ēlectum praesidem, interfectum, nulla comitia populāria habita sunt, itaque cum dēcursū temporis ēlapsa est omnis lēgitima auctōritas.  Auctōritāte sublāta, quantulumcumque potestatis restat omne in manūs Ariēlis Henrīcī dēvēnit, quī vērō nē in Portū Principis, capite Haītiae, solus dominātum exercet, cum gregēs latrōnum ubicumque grassantur.  Multī porrō suspicantur Henrīcum mortem Moȳsis esse machinātum.  Sine regimine, famēs et cholera per populum serpunt.
    Brāsiliānī tumultuōsī
    Diē sōlis mīlia Brāsiliānōrum in sedem reī pūblicae, vidēlicet senātum et palātium praesidāle et summōrum iūdicum cūriam, invāsērunt et aedificia dīripuērunt.  Nam quī Ludovīcō Ignātiō Lūlae dē Silvā novō praesidī oppōnuntur, quippe quem crēdant fraudulenter ēlectum, illī diū hortābantur mīlitēs, ut rempūblicam ēverterent.  Tumultuōsī autem cīvēs ā custōdibus pūblicīs nōn sōlum prōhibitī sunt, nē damnum in aedificia inferrent, sed etiam videntur auxilium accēpisse ā nōnnullīs custōdibus; quibus  Anderson Torrēs praefectus nunc ab officiīs remōtus ā summīs iūdicibus petitur ut quī seditiōnem prōmōvisse videātur.  Iair Bolsonārus, prior praeses cui favent tumultuōsī, nunc quasi exul in Flōridā cīvitāte Americānōrum versātur, unde tumultum improbāvit; attamen nūper documentum quoddam est repertum, quō ostenditur ipse Bolsōnārus parātus esse, ut mīlitum auxiliō Brāsiliānōrum suffrāgia ēverteret.
    Perūviānī tumultuōsī
    In Perūviā reclāmātōrēs etiam vehementiōrēs et violentiōrēs fiunt.  Ā cīvibus trecentīs oppugnātī sunt duo custōdēs pūblicī, quōrum alter vinctus et saevē verberātus est, alter vīvus combustus.  Diē autem Lūnae septendecim in tumultibus periērunt.  Reclāmātōrēs Petrō Castillō favent, quī, cum tyrannidem affectāsset, ā custōdibus pūblicīs comprehēnsus est atque ā magistrātū āmōtus.
    Terror in Afghāniā
    In Afghāniā homō quīdam, quī pyrobolum gerēbat, sē dīrupit extrā ministerium externīs rēbus praepositum.  Lēgātī Sinēnsēs tunc in eōdem ministeriō collocutūrī erant cum Afghānīs, sed advēnisse nōn videntur, cum nemo aliēnus adfuisse dīcitur.  ISIS-K seu fautōrēs Calpihātūs Islamicī, aemulī et rīvālēs Talebānōrum quī in Afghāniā pollent, nūntiāvērunt sē scelus patrasse.
    Terror Lūtētiānus
    Lūtētiae Parīsiōrum, in stātiōne ferroviāriā, uncā metallicā aliquis aliōs innocentēs oppugnāvit, quōrum sex vulnerātī sunt antequam custōdēs pūblicī suīs manuballistīs fīnem in impetum imposuērunt.  Percussōr, quī in nosocomīō nunc iacet, fertur vel Lybicus esse vel Algēriēnsis, quī inter vigintī et trigentī annōs nātus sit et variīs nōminibus ūsus, secundum accūsātōrēs pūblicōs.
    Κωνσταντῖνος τὸν βίον ἐτελεύτησεν
    Κωνσταντῖνος, ὃς καὶ Ὀλυμπιονίκης ἦν καὶ ὕστατος βασιλεὺς Ἑλλήνων, Ἀθήνησι τὸν βίον ἐτελεύτησεν «ἐν πατρίδι γαίῃ,» βεβιωκὼς μὲν ὀγδώκοντα δυοῖν ἔτη, ἄρξας δὲ ἐννέα.
    Al
    7 min
  • diē sextō mēnsis Iānuāriī
    Mas’ud in diciōnem Americānōrum redditus
    Abu Agila Mohammad Mas’ud Kheir Al-Marimi, ōlim speculātor Libycus, quī iussū Muāmāris Gaddāfī tyrannī Libycōrum pyrobolum fēcerat, quō aeroplānum Panamericānum suprā Locerbiam Calēdonōrum annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō octāvō disruptum erat, post ferē trigintā quattuor annōs tandem in mānūs Americānōrum dēvēnit.  Ante annum bis millēsimum prīmum, nullā aliā clāde vel ā latrōnibus terrorem spargentibus vel ā speculātōribus hostilis regiminis patrātā periērunt plūrēs cīvēs Americānī.  Mas’ud autem ā quādam factiōne Libycōrum comprehēnsus et interrogātus cōnfessus est sē pyrobolum fēcisse; itaque in dīciōnem Americānōrum modō nondum dīvulgātō redditus est, ut reus fīeret et pūblicīs vinculīs mandārētur.  Duo aliī Libycī iam causās suās dīxērunt in Calēdoniā, sed Mas’ud prīmus coram iūdicibus Americānīs accūsātur.  Muāmar vērō Gaddāfī annō bis millēsimō undecimō cīvibus tyrannidem ēvertentibus malum oppetit mortem.
    Camera sine ōrātōre
    Diē Martis īnferiōrem cameram senātūs Americānōrum cēpit factiō dextra seu Repūblicāna, cui tamen nullus est consēnsus ad ōrātōrem camerae ēligendum.  Kevinus enim McCarthy, quem illa factiō praeposuit candidātum quī ōrātōris munus ambīret, extrēmīs partibus factiōnis oppōnitur et ter victus erat diē Martis, identidem posteā.  Ex alterā parte Hakim Jefferies, quem sinistra et minor factiō prōposuit, plūra suffrāgia cēpit quam McCarthy et nōn longe abest, quīn ōrātōris honōrem sibi vindicet.  Nam sī octō tantum senātōrēs factiōnis dextrae trānsīverint ut prō Jefferies sua suffrāgia dent, factiō sinistra locum ōrātōris obtinēbit.  Ante ōrātōrem sēlectum, camera illa īnferior et senātōria negōtium rīte agere poterit nullum.  Centum annōs, ex annō millēsimō nōngentēsimō vīcēsimō tertiō, factiō māior semper potuit ōrātōrem sēligere prīmō suffrāgiōrum certāmine; unde quanta hodiē sit in factiōne dextrā dissēnsiō patet.
    Benedictus dē vītā dēcessit
    Iōsēphus Aloisius Ratzinger, quī creātus erat Benedictus ēius nōminis sextus decimus pontifex maximus, et quī pontificātum annō bis millēsimō tertiō decimō dēposuerat, ultimō diē annī bis millēsimī vīcēsimī secundī dē vītā dēcessit.  Vīxit annōs quinque et nōnāgintā; cūius in locum iam successerat Geōrgius Maria Bergogliō, quī et Franciscus appellātur.
    Lūla dē Silvā praeses Brasiliēnsium creātus
    Diē trīcēsimō Iair Bolsonārō, tunc praeses Brasiliēnsium, summam auctōritātem vice-praesidī trādidit atque in Flōridam cīvitātem Americānam fūgit, ubi mānsit dum signa imperiī, quae ā praeside priōre novō praesidī secundum mōrēs trādī solent, Ludovīcō Ignātiō Lūlae dē Silvā darentur.  Itaque annō novō ineunte Lūlā dē Silvā novō rītū creātus est praeses Brasiliēnsium, ut quī nōn ā praeside antecessōre sed ā pauperrimā fēminā, quae prō quaestū quisquiliās colligit, signīs imperiī tertium esset honestātus.  Lūla prīmus est, quī tertium creātus est praeses Brasiliēnsium et prīmus et sōlus, quī aemulum summum magistrātum in certāmine dēvīcerit suffrāgiōrum.
    Praefectī Perūviānī comprehēnsī
    Paulō postquam Petrus Castillō, praeses Perūviānōrum quī tyrannidem affectābat, dēprehēnsus erat et honōribus officiīsque prīvātus, diē vīcēsimō sextō praefectī mīlitum sex sunt ā custōdibus pūblicīs comprehēnsī et domus ministrī mīlitāris est excussa.  Praefectī enim accūsantur corruptiōnis, ut quī ad praefectūram nōn meritīs sed nummīs solūtīs sint prōmōtī.  In magistrātūs succēdāneōs pergunt reclāmāre fautōrēs Petrī Castillō, quī quamvīs comprehēnsus sit et reus factus tyrannidis affectātae, favōre tamen adhūc fruitur populārī .
    Senātōrēs Eurōpaeī corruptī
    Ēva Caelia, vice-praeses senātūs Eurōpaeōrum, et trēs aliī ā Belgīs accūsantur donōrum Quatariēnsium acceptōrum.  Immūnitas, quā senātōrēs plērīque fruuntur, prīmum Caeliā abrepta est, cum dēprehēnsa sit cum magnā vī pecūniae, deinde Andreā Cozzolīnō Ītalō et Marcō Tarabellā Belgā
    9 min
  • diē nōnō mēnsis Decembris
    Captīvī trāditī
    Diē Iōvis Russī Americānīque inter sē captīvōs trādidērunt.  Nam mēnse Februāriō Britanniam Grīner, athlētam ferē ignōtam, cum venēnō quōdam voluptificō et lēge interdictō telōnāriī in āerōportū Moscuēnsium dēprehendērunt.  Quam lēge accūsātam damnātamque adeō cupīvērunt Americānī recipere, ut prō athlētā Russīs trādiderint Victōrium Bout, fāmōsissimum parārium armōrum, quī et “mercātōr mortis” cognōminātur, quem Thailandiēnsēs annō bis millēsimō octāvō cēperant atque in dīciōnem Americānōrum reddiderant, ut quī terrōrem per ferē tōtum orbem terrārum prōmōvisset.  Bout in tenebrīs vinculīsque Americānīs decem annōs dēgit.  Nulla autem mentiō facta est dē Paulō Whelan alterō captīvō Americānō, quī annō bis millēsimō duodēvīcēsimō Moscuae dēprehēnsus erat cum octōginta mīlibus dollarōrum et indice, quī Russōrum speculātōrēs nōminātim habuit dēscriptōs, unde damnātus est speculandī.
    Petrus Castillō damnātus et ab officiō remōtus
    Iōsēphus Petrus Castillō Terrōnēs, quī annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō ēlectus erat praeses Perūviānōrum, nūper autem coram senātū reus corruptiōnis et dēficientis ēius honestātis, sine quā rēs pūblica regī gubernārīque nōn posset, mīnātus est sē senātum dīmissūrum et “regimen exceptiōnis constitūtūrum,” id est tyrannidem affectāre.  Quibus imprūdenter dictīs stātim ab omnibus ministrīs mīlitibus sociīs amīcīs dērelictus etiam ā senātōribus damnātus est et ā praetōribus ab omnī pūblicō officiō honōreque dēmōtus et ā custōdibus pūblicīs comprehēnsus.  Castillō, quī bis anteā reus sed absolūtus erat, culpāvit coniūrātōs quōsdam nōmine carentēs quōs dīxit populārem potestātem velle cohibēre.  Dīna Ercilla Boluarte Zegarra vice-praeses est ā senātū acclāmāta et in locum praesidis successit: quō factō etiam prīma fēmina est, quae Perūviānōrum magistrātum obtinet summum.
    Christīna Ferdinanda dē Kirchner damnāta
    Christīna Elisabētha Ferdinanda dē Kirchner, ōlim praeses Argentīnōrum, nunc vice-praeses, damnāta est corruptiōnis.  Accūsātōrēs enim probāvērunt eam, cum praeses esset, pūblica opera et praecipuē viās mūniendās Lazarō Báez amīcō locāvisse.  Secundum iūdicum sententiam dēbet vice-praeses sex annōs pūblicīs vinculīs tenērī, sed Ferdinanda dē Kirchner, ut quae mūnere pūblicō fungātur, immūnitāte fruitur dum gerit honōrem magistrātumque. 
    Coniūrātī Theodiscī comprehēnsī
    In Germāniā diē Mercūriī aliquot decēnī cīvēs comprehēnsī sunt, quī feruntur coniūrātī esse ad rempūblicam Theodiscōrum ēvertendam.  Inter comprehēnsōs numerātur Henrīcus Reuss, vir septuāginta ūnum annōs nātus, quī sē et principem et tertium decimum ēius nōminis vocitat quamvīs honōrēs regiī sint in Germāniā abrogātī.  Accūsātōrēs pūblicī dīcunt coniūrātōs voluisse rēgiam potestātem restituere et Henrīcum praeficere Germanīs.  Coniūrātī feruntur magnam vim pecūniae armōrumque comparāvisse quibus bellum intestīnum gererent, necnōn clandestīnum auxilium ā Russīs expetisse, quī vērō nōn videntur dē rēgiā potestāte dēlīrantibus succurrisse.
    Bielorussī dē poenā capitālī dēlīberant
    Senātōrēs Bielorussī dēlīberant an dē mīlitibus magistrātibusque, quī māiestātem reīpūblicae laeserint, sit capitāle supplicium sumendum, necnōn an quī mīlitēs falsē īnsimulāverit vinculīs tenērī dēbeat pūblicīs.  Similēs lēgēs in Russiā latae sunt, nē quis vel ab aliēnīs subornātus vel malē contentus subverteret rempūblicam.
    Novae lēgēs in Indonēsiā
    Senātus Indonēsiēnsium novum cōdicem lēgum cōnstituit, quī in locum succēdat ēius cōdicis, quī patrimōnium est Batāvōrum ex tempore quō Indonēsia colōnia fuit.   Inter novās lēgēs, omnis blasphēmia prohibētur contrā fīdēs iūre acceptās, inter quās numerantur Islamismus, cui fideī adhaeret longē māior pars Indonēsiēnsium, et Christiānismus tam Catholicus quam Protestsantium, et Hinduismus, et Buddhismus, et Cōnfūtiānismus.  Coïtus extrā mātrimōnium prohibētur, quamquam coïtus inter hominēs ēiu
    9 min
  • diē alterō mēnsis Decembris
    Pyrobolī in Hispāniā
    Matrītī sēdēs lēgātiōnis Americānae per cursum pūblicum accēpit pyrobolum, quī vērō dētectus erat antequam dīrumperētur.  Custōs lēgātiōnis Ucrāīnēnsis vulnerātus est, cum pyrobolus illūc missus displōderētur; necnōn quattuor aliī pyrobolī missī sunt ministrō prīmāriō Hispanōrum et mīlitibus et fabrīs armōrum.  Incertum est, quis pyrobolōs mīserit, sed Ucrāīnēnsēs habent Russōs suspectōs.
    Americānī in Cāmarūniā comprehēnsī
    Trēs Americānī cīvēs, Claudius Chī et Franciscus Chenyī et Lah Nestōr Langmi, ab investīgātōribus Americānīs in Cāmarūniā comprehēnsī sunt atque coram iūdicibus accusātī auxilium pecūniārium latrōnibus seccessiōnis studiōsīs suppetitandī.  Nam ex annō bis millēsimō septimō decimō duae Cāmarūniae regiōnēs inter Cāmarūniam et Nigeriam sitāe, quārum sermō ūsitātus est Anglicus, cōnātae sunt sē ab aliīs Cāmarūniēnsibus Gallicē loquentibus sēiungere et suam condere rempūblicam, quam appellant Ambazōniam.  Trēs igitur Americānī, in Cāmarūniā nātī, Cāmarūniēnsibus abdūcendīs et pretiō redemptiōnis ex cognātīs Americānīs extorquendō magnam vim pecūniae congessērunt, quā insurgentibus Ambazōniēnsibus auxilium ferrent.  Etiam accūsantur coniurātiōnis ad arma lātam vastātiōnem īnferentia in terram aliēnam adhibenda.
    Jiang Zemin diem obiit
    Jiang Zemin, ōlim praeses Sīnēnsium, quī Sīnās dūxit ad līberiōrem formam mercātūs quae viam ad eam prosperitātem, quā Sericī nunc fruuntur, aperuit, diē Mercūriī vitam efflāvit.  Jiang Zemin praeside, Hongcongia dē manibus Britannōrum in Sīnās recepta est, et Sīnae in Sociātiōne Omnium Gentium Commerciō prōmōvendō ascriptae sunt, et religiō, quae Falun Gong  appellātur, prōhibita est.  Nuperrime, coram diurnariīs aliēnigenīs ēductus est ex aulā, ubi Xi Jinping tertium ad summum magistrātum est redditus.  Vīxit annōs sex et nōnāgintā.
    Isabella dos Santos quaeritur
    Isabella dos Santos, fīlia Iōsēphī Eduardī dos Santos, quī ab annō millēsimō nōningentēsimō septuāgēsimō nōnō usque in annum bis millēsimō septimō decimō nōmine tenus praeses, rē vērā tyrannus Angōliēnsium fuit, quaeritur ab Interpol, omnium gentium societāte praetōriā.  Nam tabulīs ab societāte illā rubrīs ēditīs custōdēs publicī per tōtum orbem terrārum rogantur ut eam inveniant et capiant et in diciōnem Angōliēnsium reddant.  Dos Santos enim accūsātur fraudis, pecūlātiōnis, dōnōrum acceptōrum, et pecūniae lavandae, id est orīginis pecūniae cēlandae.  Prō sē vērō dīxit diurnāriīs diē Martis iūdicēs sē persequī propter odium politicum.  Iōsēphus autem Eduardus pater peculātor fuit, quem successōrēs putant ad ducentiēs milliēs centēna mīlia dollarōrum sibi congessisse in patriā, ubi dimidia pars cīvium ad bīnōs dollarēs singulīs diēbus merēbant.
    Nummī Gallicī surreptī
    In Bavariā quadringentī trēs et octōginta nummī aureī, quōs Gallī, quī ipsōrum linguā Celtae appellantur, tertiō saeculō ante Christum nātum signāvērunt et archaeologī abhinc annīs trēs et vīgintī invenērunt, ūnā cum massā aurī rudis sunt ā fūribus ignōtīs sed mīrā subtīlitāte praeditīs sublātī.  Intrā enim novem minūta temporis puncta fūrēs, quī tōtīus regiōnis aditum ad rēte ūniversāle et ūsum tēlephōnōrum interrūperant nē custōdēs pūblicī furtum fierī cognōscerent, tōtam vim aurī sustulērunt.
    Libanum sine praeside
    Senātus Libanōrum octāvum diē Iōvis cōnatus est praesidem ēligere, quod octāvum in cassum cecidit.  Nam postquam Michāēl Aoun sextum annum summī magistrātūs complēvit atque auctōritātem dēposuit, senātōrēs inter fidēs et factiōnēs dīvīsī nequeunt cōnsentīre dē novō praeside sēligendō.  Diē Iōvis plūra suffrāgia inānia prō nullō candidātō dāta sunt quam prō ullō singulō; ūnus porrō senātor vidētur iocandī causā nōmen Lulae da Silva, quī nuper ēlectus est praeses Brasiliēnsium, suā in tabulā scripsisse.  Libanum pergit pessimam hūius vel priōris saeculī cladem oeconomicam patī, neque accipere poterit auxilium fis
    7 min
  • diē duodēvīcēsimō mēnsis Novembris
    Comitia varia per Americam habita
    Comitiīs senātōriīs et gubernātōriīs diē octāvō habitīs, longīs morīs ad suffrāgia numeranda tractīs, vidētur senātus dīvīsus fore: nam superior camera sinistram factiōnem penes manēbit, inferior vērō in dextrae factiōnis manūs trāditur.  Inter certāmina senātōria et spectātiōra, in Pennsylvaniā cīvitāte Mahōmetus Oz, medicus et chīurgus quem spectacula tēlevīsifica nōtissimum fēcerant, victus est ā Iōhanne Fetterman, quī apoplēxiā cerebrī captus nōn sine difficultāte in candidātōrum disceptātiōne sententiās suās exprimere potuit.  In Geōrgiā nec Raphaēl Warnock neque Herschel Walker potuit dīmidiam partem omnium suffrāgiōrum ferre, quāre suffrāgia dēnuō dabuntur sextō diē mēnsis Decembris ad senātōrem Geōrgiēnsem ēligendum.  Senātūs camerīs inter factiōnēs dīvīsīs, vērisimile vidētur rempūblicam quasi paralyticam paucās lēgēs lātūram, quārē gaudent glīscuntque fora bursālia.  Anna porrō Pelōsī, princeps īnferiōris camerae quae et factiōnī sinistrī erat praefecta, gubernācula factiōnis alterī cuidam suae factiōnis trādidit, cum dextra factiō obtineat senātūs principātum.  Quod ad certāmina gubernātōria attinet: et Eustacia Adams est ā Briannō Kemp victa, et Robertus Franciscus O’Rourke est ā Gregōriō Abbott victus, et Catharīna Hobbs Macariam Lake dēvīcit.
    Conventus Partium Vīcēsimus Septimus
    In Ægyptum āeroplānīs volāvērunt dūcēs nōnnullārum gentium, quī verba dārent dē temperātūrā caelī temperandā ac dē ūsū petroleī dēminuendō ēmissiōneque carbōniī restinguendā.  Nēmō Sēricus, quae gēns omnium maximam copiam carbōniī in caelum ēmittit, conventuī adfuit, neque Iāpōnēs nec Russī neque Indī adfuērunt: itaque ē quinque gentibus, quae hodiē maximam carbōniī vim ēmittunt, sōlīs operae pretium vidēbātur conventuī interesse Americānīs, quōrum praeses primam conventūs hebdomadem praetermīsit.  Neque usque ad ultimum temporis articulum vidēbātur Rishīus Sunac, minister prīmārius Britannōrum, interfutūrus.  Quī porrō secundum diurnāriōs Britannōs mox nuntiābit Britannōs ab Americānīs emptūrōs magnam vim gasī naturālis, quod alterō nōmine methānum appellātur et carbōniō celerius dīcitur calefacere caelum.  Omnēs porrō dūcēs gentium potentissimārum, quae quidem conventuī interfuissent, ante conventūs fīnem suīs āeroplānīs Balium, in pulcherrimam Indonēsiae īnsulam, in alium conventum volāvērunt.
    Conventus Vīgintī Gentium
    Notissimī et potentissimī principēs magistrātūsque, inter quōs Iōsēphus Biden praeses Americānus, Xi Jinping praeses Sīnēnsium, Narendra Modī minister prīmārius Indōrum, Fumiō Kishida minister prīmārius Iāpōnum, Sergius Lavrov Russōrum minister rēbus externīs numerantur, congressī sunt Baliī.  Xi Jinping multa, quālia antea nōn solēbat, dīxit.  Prīmum enim asseverāvit sē tyrannidem nōn affectāre, sed populārem seu dēmocraticam rempūbliam cupere, mōre vērō aliō quam Americānam cōnstitūtam.  Deinde apertē et coram diurnāriīs, ut anteā nōn fēcerat, Iustīnum Trudeau prīmārium ministrum Canadēnsium vituperāvit, ut quī colloquia sēiunctim habita nōn solum dīvulgāvisset sed parum sincērē dīvulgāvisset.  In fīne conventūs, omnēs dūcēs cōnsēnsērunt nōn omnēs sed māiōrem partem suōrum improbāre bellum, quod inter Russōs et Ucrāīnēnsēs geritur.
    Carolus Michel ōmissus
    Ōrātiō, quam Carolus Michel Conciliī Eurōpaeī praeses ēlectronicae memoriae mandāvit et per rēte ūniversāle Sanghaevum mīsit in Sēricā expositiōne mercātōriā exhibendam, nōn exhibita est sed ā Sinēnsibus consultō praetermissa.  Nam in illā ōrātiōne, sī habita esset, Michel multa dīxisset dē bellō, quod inter Russōs et Ucrāīnēnsēs geritur.  Dictūrus porrō fuisse refertur Eurōpam nimis dē petroleō Russicō pependisse, unde didicisset quam perīculōsum esset dē gentibus externīs pendēre: id etiam verūm in commerciō cum Sēricīs habendō vidērī.  Hortātus quoque esset Sēricōs ut aliquid agerent dē rē Ucrāīnēnsī.  Nunc vērō Sīnēnsēs pergun
    12 min
  • diē quartō mēnsis Novembris
    Concursus Corēānus
    Seulī in Corēā Merīdiānā, concursū multōrum in angustiīs factō, ad centum et quīnquāgintā iūvenēs compressī concalcātīve periērunt.  Multī persōnātī et insolitō habitū indūtī repertī sunt, ut quī festōs diēs, ōlim vīgiliae omnium sanctōrum, nunc terriculāmentōrum puerīlium ut phasmatum veneficārumque, celebrārent.  Turba autem celebrantium māior erat, quam ut angustae viae exitum praebēret: itaque comica festīvitas terriculāmentōrum facta est tragoedia verī terrōris, cum corporibus nimis artē pressīs corda hominum dēficere coepissent.
    Pōns dīlapsus
    Diē Sōlis, in Guzarātā cīvitāte Indiae, ad centum et trīgintā hominēs, quī pontem pedibus trānsībant, ponte ruptō in flūmen Machchu dictum lapsī periērunt.  Pōns, quī centum annōs steterat et ante diēs quattuor refectus erat, nōn potuit onus tot hominum ferre.
    Russōrum nāvēs oppugnātae
    Ucraīnēnsēs coepērunt automatās nāvēs displōsīvās in māiōrēs Russōrum nāvēs immittere.  Diē Saturnī novem automatae nāvēs et automata āeroplāna in classem Russōrum missa sunt, quārum trēs nāvēs automatae referuntur damnum intulisse in bellicās nāvēs Russōrum, inter quās Admīrantus Macarovius nāvis praetōria numeranda putātur, quamquam Russī dīxērunt ūnam tantum nāvem leve damnum sustinuisse.  Russī porrō Britannōs culpant, quōs nunc dīcunt nōn sōlum illum impetum mōlītōs sed etiam dīruptiōnem petroleāriōrum ductuum Nordstream appellātōrum: quae omnia Britannī magistrātūs negant esse vēra.  Pristina Russōrum nāvis praetōria Moscva nuncupāta mēnse Aprīlī est missilibus Ucraīnēnsium dēmersa.  Anteā et ex annō millēsimō nōngentēsimō quīntō Russī nullam praetōriam nāvem āmīsērunt.
    Lūla victor
    Comitiīs cōnsulāribus in Brasiliā habitīs Ludovīcus Ignātius Lūla da Silva victor ēvāsit et summum magistrātum dēnuō obtinēbit.  Jair igitur Bolsonārus, quī victus est, prīmus est praeses Brāsiliānōrum quī nōn potuit populō suādēre ut secundus cōnsulātus sibi tribuerētur.  Lūla autem populō prōmīsit imparilitātem inter dītiōres et pauperiōres sē temperātūrum et tam natūram terrae silvārumque quam fiscum pūblicum dēfēnsūrum. Nōn tamen nisi quarta pars senātūs Lūlae audiēns dictō est vel cum suā factiōnī sociāta, quārē novus praeses cogētur multa negōtia agere variās inter factiōnēs.
    Erīcus Iōhannēs Baptista percussus
    In Haitiā diē Veneris percussus est Erīcus Iōhannēs Baptista, dux factiōnis Populāris et Natiōnālis et Prōgressīvae, in ferē eōdem locō ubi Ivō Buissereth senātor mēnse Augustō est occīsus; et decimō diē mēnsis Octōbris latrōnēs ā custōdibus pūblicīs comprehēnsī, custōdibus victīs, sunt ā suīs līberātī.  Bocchītus Edmond, Haitiēnsium lēgātus in Americam missus, monet tōtam īnsulam posse in potestātem latrōnum dēvenīre, nisi mīlitēs aliēnī immitantur quī magistrātuum roborent auctōritātem. Baptista annōs vixit quinquāgintā et duōs.
    Imran Kahn vulnerātus
    Diē Iōvis Imran Kahn, quī ōlim summus magistrātus fuit Pacistāniānus, Vazīrabadae inter reclāmātiōnēs vulnerātus est ā sīcāriō, quī ā custōdibus statim comprehēnsus cōnfessus est sē scelus consultō patrāvisse.   Kahn, quī in regimen reclāmābat et nova comitia indicenda postulābat, vel pede vel crūre est transfixus et multum sanguinis effūdit.  Quinque aliī sunt vulnerātī et ūnus interfectus.  Sīcārius dīxit sē ūnum et sōlum ēgisse, ut obstāret nē Imran Kahn cīvēs dēcipere mendāciīs pergeret. 
    Saïfula Parācha līberātus
    Saïfula Parācha, omnium quī in Sinū Guantanamō vinculīs Americānīs tenentur aetāte provectissimus, līberātus est et suīs redditus.  Senex septuāgintā quattuor annōs nātus ferē vīgintī annōs tenēbātur suspiciōne terrōris prōmōvendī, sed nullō crīmine est accūsātus.  Parācha annō bis millēsimō tertiō captus erat Bancocī in Thailandiā, cum viderētur duōbus latrōnibus auxilium pecūniārium dedisse. In dīciōnem Pācistāniānōrum līberātus et suīs redditus, ferē statim ad popīnam McDonalds dictam cum familiā sē contu
    9 min
  • diē duodētrīcēsimō mēnsis Octōbris
    Congressus Sīnēnsium
    Congressī sunt dūcēs Commūnistārum factiōnis Sērum, quī Xī Jinping tertium creāvērunt principem factiōnis.  Xī deinde summum et polīticum concilium sēlēgit, quod dē summīs rēbus constituendīs in quinquennium dēlīberāret.  Quod in concilium cōnscriptī sunt senēs, quōrum propter prōvectam aetātem nēmō in locum Xī Jinping successūrus vidētur.  Itaque dominātiō, quam Xī iam exercet, vidētur fore perpetua.  Diurnāriīs peregrīnīs in congressūs aulam inductīs, Hū Jintaō, pristinus praeses Sērum, capite sine falsīs colōribus cānō, nōlēns sublātus atque ēductus est, quod Sīnēnsēs magistrātūs referunt propter senectūtis dēbilitātem necesse fuisse; forīs autem id putātur significāre Xī vestīgia pristinōrum magistrātuum ēverrere.  Quod intrā Sīnās cēnsōria omnium spectāculōrum colloquendīque ratiōnum disciplīna prōhibuit, nē dīvulgārētur.  Inter alia auctoritātis signa, singulīs poculīs theae ante omnēs aliōs positīs, ante Xī pocula sunt apposita bīna.  Itaque vidētur Xī voluisse omnibus gentibus ostendere sēmet ipsum sine aemulō, sine dissēnsiōne, sine successōre perpetuam dominātiōnem consecūtum esse.  
    Quod ad rēs futūrās attinet, Sīnēnsium cōnsilium oeconomicum, quod “duālis circulātiō” appellātur, quō Sērēs suās mercēs exportāre nōn recūsant, quamvīs internum cīvium Sīnēnsium dēsīderium mercium augēre augendā mercēde opificum mālint, nōn solum probātum est sed etiam rōborātur nōvō cōnsiliō, quod “commūnis prosperitās” dīcitur.  Nam immēnsa pecūnia, quae commerciō omnium gentium comparātur, nunc magis aequaliter inter Sērēs distribuenda vidētur, nē opificī fiant tumultuōsī.
    Nguyen Phu Trong Sīnās vīset
    Nguyen Phu Trong, generālis sēcrētārius factiōnis Commūnistārum Vietnamēnsium, quī rārissimē suōs fīnēs ēgreditur, iter factūrus est diē trīcēsimō in Sīnās, ubi Xī Jinping gratulābitur.  Vietnamēnsēs enim tam cum Sīnēnsibus quam cum Americānīs amīcitiam colunt.
    Timētur nē doctrīna āeria Sīnēnsibus tradātur
    Daniēl Duggan, ōlim mīlēs classicus et āerius et Americānus quī nōn solum bellica āeroplāna gubernābat sed stiam aliōs mīlitēs mīlitārem artem volandī docēbat, iussū Americānōrum ab Austrāliānīs est comprehēnsus atque in diciōnem Americānōrum reddētur.  Nam Duggan ille annō bis millēsimō septimō decimō in Sīnās sē contulit, ubi trēs annōs operam dābat rēbus āeriīs Sīnēnsibus.  Timētur nē Sīnēnsēs mercēde condūcant mīlitēs veterānōs Americānōs sociōsque, ut Britannōs Austrāliānōsve, quī Sinēnsēs tīrōnēs īnforment atque artibus mīlitāribus instituant.  Etiam hāc hebdomade magistrātūs Britannōrum suōs mīlitēs āeriōs monuērunt ne artēs mīlitārēs Sīnēnsēs docērent, atque Austrāliānī adhūc pervestīgant utrum suī cīvēs ullī Sīnēnsibus mīlitārem doctrīnam trādant.
    Mīlitēs in Haitiam mittendī
    In Coëtū Omnium Gentium strenuē cōnantur lēgātī Americānī agere, ut mīlitēs in Haitiam mittantur.  Nam Antoniō Guterres, secretāriō generālī Coëtūs, vidētur auxilium custōdibus pūblicīs Haitiēnsium immittere, quī latrōnēs populum petroleō arcentēs dēturbent et pācem redintegrant.  Nulla vērō gēns dīxit sē velle mīlitēs dūcere, sed Americānī dē rē cum Canadēnsibus, quī lēgātōs diē Iōvis in Haitiam mīsērunt, et Mexicānīs et Bahamēnsibus colloquuntur.  Propter inopiam petroleī et aquae dulcis pūraeque, perīculum cholerae imminet Haitiēnsibus.  Fierī potest ut cōnsilium mīlitāris auxiliī mittendī mēnse Novembrī ineunte capiātur. 
    Risīus Sūnac sēlectus
    Risīus Sūnac creātus est novus minister prīmārius Britannōrum.  Sūnac breviter cancellārius fuit, cum Boris Johnson minister prīmārius esset, sed ēius abdicātiō cancellāriātūs coēgit Johnson etiam suum ipsīus magistrātum dēpōnere.  Sūnac fertur velle stabilitātem tuērī et integrum facere fiscum, quem Elizābētha Truss turbāvit.  Vir ipse, quī argentārius fuit, inter dītissimōs Britannōs numerātur, ūnā cum uxōre, quam prīmum cognōvit Stanfordī in Californiā cī
    7 min
  • diē vīcēsimō prīmō mēnsis Octōbris
    Truss dētrūsa
    Elizabētha Truss, quae mēnse Septembrī creāta erat prīmāria ministrā Britannōrum, diē Iōvis subitō, sed nōn ex inopīnātō, munere sē abdīcāvit.  Summum igitur magistrātum quadrāgintā et quattuor diēs obtinuit Truss, intrā quod exiguum spatium pretium nummōrum pessum dedit, stipendia seu pēnsiōnēs aetate prōvectiōribus alendīs cōnstitūtās timōre dēcoctiōnis afflixit, cancellārium munere dīmīsit, ministram internīs negōtiīs praefectam perdidit, omnia quae prōmōverat retractāvit atque invertit, adeo ut Truss potius Saturnālicia quam autumnālis ministra prīmāria appellanda vidērētur.  Diurnāriī autem Britannī diē Veneris rogāvērunt utra alterī superfutūra esset: lactūca extrā armārium frīgidārium relicta, an Truss ministra prīmāria; quibus nunc eventus rērum respondit, victrīcem ēvāsisse lactūcam.
    Nordstream pervestīgātur
    Gentēs Eurōpaeae causās pervestīgant, ob quās ductūs petroleāriī NordStream dictī sint diruptī.  Dānī diē Martis nuntiāvērunt causās esse dīruptiōnēs, quod nēminem ēlūserat.  Diurnāriī Suētī imāginēs rettulērunt automatā nāvī subaquāneā factās, quibus centum et quīnquāgintā pedēs ductūs ostenduntur esse sublātī.  Suētī autem magistrātūs recūsāvērunt, secūritātis causā, nē cum Germānīs Dānīsque commūnem quaestiōnem habērent dē ductibus dīruptīs, nec volunt Eurōpaeī Russōs in quaestiōnibus inclūdere.  Quae gēns impetum in ductōs illōs petroleāriōs fēcerit, adhūc incertum manet.
    Silvius Berluscōnius redux
    Silvius Berluscōnius, cūius factiō ad dextrās partēs prōna sociātur cum Frātribus Ītaliae ad novum regimen parandum, dēnuō coepit, ut ōlim solēbat, loquī dīcendī lībertāte aliīs factiōnibus incommodā. Nam Vladimīrum Putin, praesidem Russōrum, laudābat; quō factō Georgia Melōnia, dux Frātrum, verba Berluscōniī improbāvit eumque ipsum monuit nullum in regimine locum tālibus fore sententiīs.
    Lībanum sine magistrātibus
    Senātus Lībanus iterum ac tertium, sed frustrā, conātus est praesidem sēligere.  Michaēl Aoun pridiē Kalendās Novembrēs summum magistrātum dēpōnet, sed senātōrēs nullō modō possunt quemquam probāre, quī in locum ēius succēdat.  Nam ē centum et ūndēvigintī suffrāgia quae lāta sunt diē Iōvis, quinquāgintā et quīnque nullum nōmen habuērunt, quadrāginta et duō nōmen Michaēlis Mouawad, alia variās sententiās factiōsās; ūnum vērō tantum orāvit verbīs ōminōsīs ut fīeret “tyrannus benevolēns.”  Lībanum ab annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō in pauperitātem incidēbat, ubi annō bis millēsimō vīcēsimō immānis dīruptiō magnam Berȳtī partem dēlēvit; ferē omnis pecūnia ēvanuit, et cholera nunc per populum serpit.
    David Eby sēlectus
    In Columbiā Britannicā prōvinciā Canadēnsium, David Eby, administer reī iūridicae, est ā factiōne Novā et Populārī selectus quī summum provinciae obtineat magistrātum.  Iōannēs enim Horgan, quī prīmus nunc est minister Columbiae Britannicae sed annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō didicit sē malō cancrō laborāre, cupit magistrātum dēpōnere.
    Fumus et Pluviae
    Post longam hebdomadem fūmō inquinātam, gaudēmus dēnuō pluviīs fruī.  Sed hāc hebdomade, et praecipue diē Martis, aucta aēris pressiō in caelō Vasintoniae occidentālis maritimōs cohibuit ventōs, quī igitur fumum ex ardentibus silvīs montānīs effūsum dispellere nōn potuērunt. Nunc vērō grātae pluviae et assiduae, quālibus Bellinghamēnsēs gaudēre solent tempore autumnālī, nōbīs regressae sunt, quibus aēr purgātur et ignis silvīs arcētur.
    6 min

About Nuntii Latini

From the publisher's feed

Nuntii Latini Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

More shows like Nuntii Latini

Secunda Mensa by Secunda Mensa

Secunda Mensa

17 Listeners

The Rest Is Politics by Goalhanger

The Rest Is Politics

3,017 Listeners

Rem Tene! by Rem Tene!

Rem Tene!

19 Listeners

Rara avis by Rara avis

Rara avis

13 Listeners