Nuntii Latini

Nuntii Latini

By Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis VasintoniensisNewsEducationDaily NewsLanguage Learning
Download on the App Store

Nuntii Latini episodes

  • diē quīntō decimō mēnsis Aprīlis
    Franciscus James comprehēnsus
    Novī Eborācī diē Martis Franciscus James, vir sexāginta duōs annōs nātus, fertur duo pyrobola fūmōsa iēcisse et manuballistā in hominēs crebrōs et prope stantēs trigentiēs et ter impetum fēcisse.  Ambigitur utrum imperītiā arma tractāndī an prōvidentiā dīvīnā nēmo sit occīsus, sed decem glandibus plumbeīs vulnerātī sunt et duodecim aliī fumō oppressī vel timōre et tumultū laesī.  Post trīgintā hōrās Franciscus James comprehēnsus est in popīnā McDonaldēnsī, cum ipse custōdēs pūblicōs docuisset ubi inveniendus esset.  Quamquam mente turbātus esse vidētur, nihilōminus etiam magistrātibus dīxit sē intellegere cūr in iūdicium trāherētur, et, cum vestēs quās inter impetum gesserat exuerit, quō facilius ē custōdum pūblicōrum manibus ēvādat, difficile erit patrōnīs ēius dēmonstrāre eum facultāte rātiōnis caruisse.  Itaque ille vidētur reus fierī terrōris prōmōvendī, cum spectāculīs iam per YouTube ēdiderit quibus ōdium in vāriās gentēs praedicāverit.
    Imran Khan officiīs āmōtus
    Senātus Pakistāniānōrum diē Sōlis cēnsuit sē nullam iam pūblicae salūtis fīdūciam repōnere in Imran Khan, ministrō prīmāriō.  Khan ipse diē Veneris vehementī contiōne dēnuntiāvit Americānōs, quōs īnsimulāvit cum suīs inimīcīs conjūrātos esse ut ipse, quippe quī Russīs Sīnēnsibusque prōniōrem sē praebuisset, āmōverētur.  Americānī statim nēgāvērunt sē interīs Pakistānīs immiscērī.  Mīlitēs Pakistāniānī, quī adiūvērunt Khan ad magistrātum accēdere, eum feruntur dēseruisse, ut quī Talibānīs in Afghāniā favēre vidērētur.  In ēius locum successit Shahbaz Sharīf, frater illīus Nawaz Sharīf quī ter praeses fuit.  Ex annō millēsimō nōningentēsimō quadrāgēsimō septimō, quō respūblica  Pakistāniānōrum, quae arma atomica possidet, est condita, nullus minister prīmārius integrōs quīnōs annōs, quod spatium ministrīs datur, explēvit.
    Finnī et Suētī cupiunt in societātem Atlanticam ascīscī
    Russīs bellum in Ucraīnōs gerentibus, Finnī et Suētī, ut quī prope Russiam iaceant, nunc dēliberant an petitūrī sint ut salūtis causā in societātem Atlanticam ascīscantur.  Quae gentēs ōlim neutrīs partibus prōnās sē tenuērunt, ut inter Russōs et societātem Atlanticam interesset medium quoddam spatium minīs bellī līberum.  Finnī quidem exercitum habent magnum et āeriās cōpiās bene armātās.  Russī vērō minantur Finnōs detrimentum captūrōs, sī in societātem Atlanticam ascīscantur.
    Dē bellō Ucraīnēnsī
    Moscua, Russōrum praetōria nāvis quae in Euxīnī maris classī fuit nōtissima, dēmersa est, postquam arma flammīs displōsa sunt; cūius clādis causa ā Ucraīnēnsibus fertur fuisse missile Neptūnāle, quod nōn ab exterīs gentibus comparātum est sed ipsōrum Ucraīnēnsium ingeniō fabricātum.  Quingentī nautae feruntur esse servātī et Sebastopolim redditī.
    Mariupolī in officīnīs metallicīs, quae pyrobolīs aēriīs dēlērī nōn possunt, superstitēs cohortis Propontidis obsidentur ā Russīs, quī per labyrinthum cuniculōrum sub officīnīs sītum eōs venantur.  Illam cohortem, ut quae ad sociālismum natiōnālem tendat, vehementer cupiunt Russī concīdere.
    Candidātī Gallī
    Suffrāgiīs populāribus diē Sōlis lātīs, duo Gallī, vidēlicet Emmanuēl Macrō praeses et Marīna Le Pen, ēlēctī sunt quī candidātī sibi summum magistrātum diē vīcēsimō quartō ambīrent.  Iōhannēs-Lūcius Mélenchon, ferē sōlus ullīus momentī habendus quī prō partibus sinistrīs certābat, tertium tulit locum, atque hortātus est ut suī fautōrēs agerent nē Marīna Le Pen, ut quae ad extrēmās partēs dextrās spectāret, ad gubernāculum reīpūblicae accēderet; sed nōn hortātus est ut Macrō dēnuō creārētur praeses.  Itaque fierī potest ut multī, quī sinistrīs partibus favent, a proximīs comitiīs sē abstineant.  Rēpūblicānōrum autem et Sociālistārum factiōnēs, quae ōlim Nicolāum Sarcōzium et Franciscum Hollāndium ad clāvum imperiī prōmōverant, clādēs pessimās accēpērunt; utraque factiō nunc Macrōnī favet, ut Marīna Le Pen
    7 min
  • diē octāvō mēnsis Aprīlis
    Orban Victor
    Suffrāgiīs populāribus diē Sōlis lātīs numerātīsque, Victōrius Orban ēiusque factiō FIDESZ seu Sociātiō Iūvenum Populārium victōrēs ēvāsērunt et duās partēs Senātūs Hungarōrum habēbunt.  Quī populī opiniōnēs metiuntur, iī referunt maximī momentī ductum esse pretium vivendī, quod propter morbum corōnārium et bellum Ūcraīnum auctum esset sed lēgibus quās Orban tūlisset lenīrētur.  Diē vērō Martis Ursula Leiēnsis, praeses Ūniōnis Eurōpaeae, nuntiāvit Hungariam parum ad normās populāris formae reīpūblicae aptārī, itaque pecūniam, quam Ūniō Eurōpaea Hungarīs destināvisset, nōn esse solvendam.  Leiēnsis ipsa nullīus populī suffrāgiīs sed ā senātōribus Eurōpaeīs est ad summum magistrātum prōmōta.
    Comitia in Galliā habenda
    Diē Sōlis Gallī suffrāgiīs ferendīs candidātōs ēligent duōs, inter quōs diē vīcēsimō quartō ūnum ēligent praesidem.  Emmānuēl Macrō, ōlim argentārius prīvātus sed nunc praesēs Gallōrum, quī, cum annō bis millēsimō septimō decimō ēlectus esset, alter Juppiter multīs vidēbātur, post reclāmātiōnēs cīvium galbinīs vestibus indūtōrum et aliās difficultātēs aliquid pristinae illīus dīvīnae virtūtis perdidit.  Itaque quī in commūnem sēnsum cīvibus percontandīs inquīrunt, iī referunt fierī posse ut Macrō dēvincātur ā Marīnā Le Pen, cūius factiō ad dextrās partēs spectat sed moderātior vidērī quidem cōnātur quam annīs priōribus solēbat.  Le Pen ipsa nōn iam dē aliēnigenīs expellendīs nec dē Ūniōne Eurōpaeā spernendā contiōnātur, sed dē vectigālibus potius dēminuendīs quō facilius cīvēs inter aucta omnium pretia vīvere possint.
    Pretia augentur
    Per tōtum orbem terrārum augentur pretia mercium.  In Tāprobanā īnsulā dēficiunt et cibī et petroleum quāre tumultuōsī per viās in magistrātūs reclāmant.  Etiam in Perūviā viae intercluduntur ā reclāmātōribus, quī queruntur cariōrem nunc esse cibum quam ut familiās suās alere possint; etiam in senātum Perūviānōrum reclāmant, ut quī mālit magistrātūs culpāre quam populī miseriam novīs lēgibus ferendīs sublevāre.  Nec videntur pretia mox ad pristinās normās recasūra, cum bellum gerant Ucraīnī et Russī, unde pauperiōrēs gentēs frūmentum et petroleum emunt.
    Ketanjī Brown Jackson inter Suprēmōs Iūdicēs
    Senātus Americānōrum cōnfirmāvit Ketanjī Brown Jackson inter Suprēmōs Iūdicēs numerātum īrī postquam Stephanus Breyer, octōgintā et trēs annōs nātus, ad vītam prīvātam recesserit.  Cūria illa est pars reīpūblicae minimē populāris, cūius iūdicēs ā praeside prōpōnuntur et ā Senātū approbantur sine suffrāgiīs populāribus, et perpetuō officiō appellātōriās causās audiunt; itaque semper summā factiōnum dissēnsiōne creantur suprēmī iūdicēs.
    Nundinae Rusticōrum Bellinghamēnsēs
    Diē Saturnī tricēsimō iam annō coepērunt nundinae rusticōrum Bellinghamiae celebrārī.  Ut mōris est Bellinghamiae, brassica iacta est in manūs puerī, quō rītū innuitur nōn sōlum initium temporis, quō ipsa terra, māter omnium, alimenta hominibus prōfert, sed etiam patrimōnium nostrae urbis, quod fīliīs est trādendum.  Nōn sōlum agricolae frūgēs, frūctūs, frūmentum et carnēs et cāseum venditant, sed etiam fabrī et fictōrēs et  artificēs omnium generum magnam mercium abundantiam expōnunt, et lyricī canunt, et ars battuendī puerīs docētur.  Nundinae habentur in mediā urbe singulīs diēbus Saturnīs, ā decimā hōrā mātūtīnā ad secundam hōram pōmerīdiānam usque per mēnsem Decembrem.
    6 min
  • diē vīcēsimō quīntō mēnsis Februāriī
    Russī in Ucraīnā
    Russī tandem, post longās morās, ūnā cum Ruthēnīs Albīs bellum in Ucraīnam intulērunt.  Diē enim Lūnae Vladimīrus Pūtin, praeses Russōrum, rebellēs partēs Ucraīnae, vidēlicet Dontescēnsem rempūblicam et Luganscēnsem rempūblicam, ubi diū bellum cīvīle geritur, rīte agnōvit et, illīs cīvitātibus cōnsentientibus, mīlitēs immīsit, quī illās, ut saltem dīxit, dēfenderent.  Īnsequentibus tamen diēbus, cum patefactum esset mīlitēs Russōs nōn intrā artōs fīnēs continērī, sed per tōtam Ucraīnam grassārī, Pūtin nūntiāvit bellum ideō gerī, ut Ucraīna omnibus armīs privārētur.  Nam ex annō bis millēsimō quartō decimō, quō rēspūblica Ucraīnōrum ēversa est et novum regimen Americānīs prōnius accēpit, Russī queruntur Americānōs cōnsociātiōnem Atlanticam usque ad fīnēs suōs porrigere velle vidērī, ac missilia atomica propius pōnere, quam ut possint Russī, sī ab Americānīs oppugnātī sint, pārem sūmere vindictam.
    Paucīs, ut apparet, mīlitibus Ucraīnīs resistentibus, Russī ad suburbia Kiōviae iam pervēnērunt, quae urbs, caput Ucraīnae, intrā diēs aut etiam hōrās capiētur.  Volodymīrus Zelenscius, summus magistrātus Ucraīnōrum, quī ōlim fuit scurra, Kiōviae manet.
    Eurōpaeae rēs pūblicae et sua monumenta colōribus vexillī Ucraīnae illūmināvērunt et quaedam interdicta proposuērunt, quibus negōtia Russōrum leviter stringerentur.   Pergent tamen petroleum emere ā Russīs, quamquam nūntiāvit Olaus Scholzius, cancellārius Germānōrum, id quod Josēphus Bīden prōmīserat, vidēlicet scrībās, quī ratiōnēs pūblicās tuentur, morās factūrōs nē secundus ductus petroleārius Nordstream dictus mox approbārētur.  Bīden ipse alia interdicta proposuit, deinde statim dīxit coram diurnāriīs Pūtin nōn posse interdictīs dēterrērī.  
    Suētī porrō et Finnī rogāvērunt, ut in cōnsociātiōnem Atlanticam ascīscerentur; quō factō Russī mīnātī sunt illās gentēs, quae Russīs sunt fīnitimae, detrimenta politica et mīlitāria captūrās, si societātem peterent Americānōrum.  Cōnsociātiō ipsa mīlitēs mittit, Gallīs ducentibus, quī gentēs prope Ucraīnam rōborent.
    Salūs Canadae restitūta
    Postquam extraordināriam auctōritātem sibi nūper vindicāverat, quā raedae onerāriae illēgitimē in viīs Ottavae statūtae uncō abstraherentur, Iustīnus Trudeau, minister prīmārius Canadēnsium, extraordināriam illam auctōritātem dēposuit et nūntiāvit fīnem factum esse dē extrēmō discrīmine et perīculō, quod raedāriī Canadēnsibus fēcissent.  Prīvātae pecūniae, quās domūs argentāriae coactae sunt iussū magistrātuum et sine iūdicis mandātō intercipere et retinēre, raedāriīs mox restituentur.
    Automata Mexicāna in Lūnā
    Quinque parva automata, in Mexicō facta, mēnse Iūniō in caelum immittentur usque ad lūnam.  Ibi enim automata, discī formā praedita et bīnīs rotīs fulta, per superficiem vagābuntur gregātim, tamquam examen apium, ut metalla et nātūram lūnae pervestigent.  Mīra illa automata sunt ab artificibus Ūniversitātis Mexicānae excogitāta.
    Longae aedēs prōpositae
    Occidentālis studiōrum Ūniversitas Vasintōniēnsis dē Bellinghamiā agrum et dē comitātū Whatcom dictō pecūniam rogāvit, quibus longae aedes, quālēs aboriginēs hūius regiōnis ōlim aedificābant, struerentur.  Quod cōnsilium approbātum est ā fīnitimīs aboriginum gentibus.  Iam ad quinquāgiēns centēna mīlia dollāriōrum sunt ā Vasintōniā cīvitāte dīcāta ad hās aedēs parandās, quae architectonicēn seu artem aedificandī maritimae tribūs Salish dictae repraesentābunt.
    6 min
  • diē duodēvīcēsimō mēnsis Februāriī
    Raedariī Canadēnsēs comprehēnsī
    Ottavae prope senātum Canadēnsium raedāriī, quī quinque hebdomadēs reclāmant in mandātum, quō prohibētur nē quis nisi īnsitiōne contra luem coronāriam munītus mercēs inter Canadam et Americam vehat, nunc ā custōdibus pūblicīs comprehenduntur et dē viīs āmoventur.  Justīnus Trudeau, summus magistrātus Canadēnsium, ēdīxit, nē quid detrimentī rēs pūblica caperet, auctōritātem extraordināriam sibi arrogandam, ut raedae in viīs illegtimē statūtae uncō abstraherentur.  Senātus, quem secundum lēgēs intrā hebdomadem oportet auctōritātem extraordināriam aut probāre aut abrogāre, nōn ante raedās abstractās et reclāmātōrēs comprehēnsōs congrediētur.  Domūs quoque argentāriae, quibus raedāriī pecūniam suam crediderant, coactae sunt ā magistrātibus illam pecūniam retinēre; nec licet raedāriīs causam dīcere dē pecūniīs repetundīs.  Nam decēna mīlia Americānōrum cōnāta sunt ad centiēs centēna mīlia dollāriōrum raedāriīs mittere Canadēnsibus.
    Ucraīna nōn excīsa
    Hāc quidem hebdomade nullī mīlitēs in Ucraīnam invāsērunt.  Russī, quī magnās copiās ad līmitem mōvērunt, dīcunt sē mīlitēs suōs intrā suōs fīnēs exercēre, quod sit iniūriae nēminī.  Americānī vērō et Britannī monent Russōs ideo simulāre sē mīlitēs exercēre, ut copiās habeant sīc parātās et dispositās quae facillimē in Ucraīnam impetum faciant; Russōs porrō cupere vītāre, nē Ucraīna in Cōnsociātiōnem Atlanticam ascīscātur.  Nulla autem incursiō facta est, et pax adhūc manet inter Ucraīnōs et Russōs.
    Comitia Hongcongēnsia dīlāta
    Carola Lam, praefecta Hongcongēnsium, quōrum cīvitas ōlim erat lībera et populāris, nunc vērō sub tyrannide Sīnēnsium iacet, nūntiāvit comitia, quibus licet populō fingere sē quantulamcumque vōcem habēre et inter candidātōs Sinēnsibus dictō audientēs ēligere, esse propter perīculum luis corōnāriae in mēnsem Māium differenda.   Rogāta an ipsa candidata futūra esset, nihil ad argumentum respondit.
    Gallī ē Maliā expellendī
    Mīlitēs Maliēnsēs, quī rempūblicam annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō ēvertērunt atque auxilium ā Russīs impetrāvērunt, cēnsent Gallōs expellendōs.  Gallī enim ab annō bis millēsimō tertiō decimō castra in Maliā et quattuor aliīs terrīs Africānīs pōnunt, unde latrōnēs Mahometānōs cohibeant nē rēs pūblicās ēvertant; sed in tribus terrīs, vidēlicet Maliā, Burkinā Fasō, et Tzadiā seu Garamantiā, mīlitēs magsitrātibus ōlim fidēlēs potius quam latrōnēs Mahometānī rēs pūblicās ēvertērunt.  Emmanuēl Macrōn, summus magistrātus Gallōrum, nūntiāvit mīlitēs suōs intra sex mēnsēs in Nigritāniam dēductum īrī.  Multī autem Maliēnsēs putant Gallōs parum fortiter fēcisse contrā Mahometānōs et fortasse ideō, quō diūtius auctōritās Gallica in Africā exerceātur.
    Mandāta Vasintōniāna mēnse Martiō abroganda
    Jacobus Inslee, summus magistrātus Vasintōniēnsium, nūntiāvit mandāta, quibus omnēs intūs saltem oportet pannum ante os gerere, diē vīcēsimō prīmō mēnsis Martiī tollenda.  Opperiendum esse usque in Martium, ut pecūnia pūblicae salūtis tuendae dīcāta dē rē pūblicā cīvitātī transferrētur.   Mandāta illa mediō annō bis millēsimō vīcēsimō invaluērunt.  Quattuor partēs omnium Vasintōniēnsium iam sunt salūtiferā īnsitiōne rōborātae.
    5 min
  • diē quartō mēnsis Februāriī
    Olympia hiemalia celebrantur
    Olympia hiemālia in Sīnīs nunc celebrantur.  Jōsēphus Biden, praeses Americānus, recūsat nē ipse nēve ullī Americānī magistrātūs adsint inter spectātōrēs, cum regimen Americānum crūdēlitātem Sīnēnsium illātam in cīvēs Turcestāniam Sīnēnsem seu Xinjian prōvinciam incolentēs, Vīgurī dictōs, dēplōret.  Sīnēnsēs autem Vīguram nartātrīcem, Dinigeer Yilamujiang nōmine, ēligērunt ūnā cum alterō Sīnēnsī quī lampadem Olympiacam inflammārent.  Russōrum summus magistrātus, Vladimīrus Pūtin, nōn sōlum adest sed etiam dīu collocūtus est cum Xī Jinping, rectōre Sīnēnsium, dē amīcitiā inter suās gentēs augendā.  Uterque Americānōs culpāvit vāriās rēs pūblicās, ut Formōsam et Ucrainam, subvertendī.
    Jōhannēs Stoltenbergius novum mūnus susceptūrus
    Jōhannēs Stoltenbergius, ōlim minister prīmārius Norvegēnsium atque ab annō bis millēsimō quartō decimō secretārius generālis Cōnsociātiōnis ex Pactō Atlanticō Septentriōnālī, annō exeunte pūblicus argentārius Norvegēnsium creābitur.  Itaque novus quīdam dux Cōnsociātiōnis Atlanticae est ante mēnsem Octōbrem quaerendus.  Colinda Grabar-Citarović, ōlim praeses Croātārum, quae iam adiūtrix secretāriī generālis Cōnsōciātiōnis Atlanticae erat, fertur inter candidātōs esse maximē probāta.
    Dux Chalifātūs diruptus
    Abu Ibrahīm al-Hashīmī al-Quraeshī, quī dux fertur fuisse latrōnum novum chalifātum in Sȳriā quaerentium, mortem sibi conscīvit cum ēlectī mīlitēs Americānī domum oppugnārent.  Al Quraeshī vestem displōsīvam incendit, quā et ipse et familiam suam dirūpuit.  Mortuus est latrō nōn longē ā locō ubi annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō Abu Bakr al-Baghdādī, quī tunc fuit dux latrōnum, eōdem modō sēmet ipsum interfēcerat.
    Elizabētha regīna diūturna
    Diē sōlis Elizabētha, ēius nōminis secunda, septuāgēsimum annum celebrābit, ex quō coepit Canadēnsēs, Britannōs, Australiānōs, et aliōs regere multōs.  Nullus rex Britannōrum ante Elizabētham tam diu regnāvit.  Ad solium prīmum ascendit tunc, cum Jōsēphus Stalin Ūniōnī Sovieticae praeesset, Mao Zedong Sīnīs, Henrīcus Trūmannus Americānīs.  
    Lues corōnāria dēvicta nōnnullīs in partibus Eurōpae
    Suētī magistrātūs nūntiāvērunt omnia ad luem corōnāriam cohibendam mandāta atque ēdicta sublātum īrī diē nōnō.  Dānī et Finnī iam sua mandāta sustulērunt.  In Hispaniā singulae regiōnēs constituunt quid sit intrā suōs fīnēs agendum, quārē Catalaunī iam coepērunt ēdicta dērogāre.  Italī autem magistrātūs cīvium lībertātem infringere pergunt usque ad mēnsem Aprīlem.
    Ottava Occupāta
    Ottava, princeps urbs Canadēnsium, nunc occupātur ā raedāriīs, quī onera solent inter Americānōs et Canadēnsēs cōnferre.  Nam ēdictum est ut omnēs aut īnsitiōne contrā morbum corōnārium rōborentur aut diū ab omnibus aliīs secernentur nē morbus serpat, quō tempore eīs nōn liceat onera ferre.  Exinde queruntur illī, quī īnsitiōnem recūsant, pānem cottīdiānum ā magistrātibus sibi sublātum.  Prōvinciae occidentālēs, ut Alberta et Sascātzevānia, iam coepērunt tālia ēdicta tollere.  Ottavae autem raedāriī viās interclūdunt et būcinīs tubīsque diū noctūque clangōrem faciunt continuum.  Custōdēs pūblicī timent nē reclāmātōrēs subsidia accipiant ab Americānīs illāta, quī Canadam subvertere cōnentur.
    Phōca nāta
    In Vasintōniā, phōca elephantina, quālēs inter maximōs vitulōs marīnōs numerantur, nāta est in sinū Bowman dictō.  Sinus et silvae maritimae clauduntur, nē catulus hominibus nimis assuescat; mater autem iam bene nōta et amīca est incolīs et Vidbeae īnsulae et Fīliī Alicūius īnsulae.  
    6 min
  • diē duōdētrīcēsimō mēnsis Iānuāriī
    Luēs corōnāria in Britanniā victa
    Fere omnia ad publicam salūtem tuendam in Britanniā ēdicta subitō sunt sublāta.  Nōn iam oportet os pannō tegere, nec litterās habēre quibus liceat theatrum vel deverticulum ingredī, sed vīta ad pristinās normās restituitur.  Quae ēdicta, dum strenuē in populum impōnēbantur, Boris Johnson, minister prīmārius, ipse conviviīs cēnīsque identidem celebrandīs violābat, quārē rogātur, an intemperantiā impulsus Johnson perīculōsē ēgerit, an māiorem, quam necesse fuerit, partem populō adēmerit lībertātis.  Dum quaestiō dē Johnsōnis conviviīs habētur, ipse ēdicta sustulit, et cīvēs ad dēverticula pūblica regrediuntur ubi cerevīsiam bibant et gaudiīs amīcitiae oblectentur. 
    Russī in Africā
    In Burkinā Fāsō rēs pūblicā ēversa est.  Roch Kābōre, mōre populārī et lēgitimē bis ēlectus praeses, est suīs ā mīlitibus comprehēnsus paulō postquam negāverat mīlitēs mercennāriōs Russicōs, quī Vagneriānī vocitāntur, condūcere sē velle.  Summam igitur auctōritātem obtinet Paulus-Henrīcus Sandoaga Damiba tribūnus mīlitum, quī hortātus erat ut Russī condūcerentur quī Māhōmetānōs latrōnēs reprimerent.  Nam ex annō bis millēsimō quīntō decimō mille quingentī cīvēs ā latrōnibus interfectī sunt et deciēs centēna mīlia cīvium coacta sunt domō fugere, quāre reclāmābātur in praesidem ut dēbilem et parum capācem ad rem pūblicam tuendam.  Īdem cīvēs nunc Damibam servātōrem populī acclāmant et, vexilla Russica vibrantēs, postulant ut Vagneriānī mercennāriī quam prīmum conducantur.  Damiba fertur amīcitiae vinculīs coniunctus esse cum Assimī Goitā, tyrannō Māliānōrum, et Mamadī Doumbouiā, tyrannō Guinēānōrum, quōrum uterque tribūnus mīlitum suam rem pūblicam annō priōre ēversit.  Goita Māliānus Russōs mercennāriōs conduxit, quī etiam in Guineā operantur.  Itaque tribus rēbus pūblicīs subversīs Russī māiorem in diēs grātiam colunt in Africā occidentālī, ubi auctoritas Gallōrum pedetemptim dēminuitur.
    Ītalia sine praeside
    Tōtam hebdomadem senātōrēs Ītalī suffrāgia frustrā ferunt ad novum praesidem ēligendum, quī in locum succēdat Sergiī Mattarellae.  Factiōnes dextrae, ut Fortia Ītalia et Liga, frustrā cōnātae sunt Elizabētham Casellātam prōpōnere quae reī pūblicae praeesset, nec potuērunt factiōnēs etiam suīs suādēre senātōribus ut ūnā vōce eam ēligerent.  Factiōnēs autem sinistrae nequeunt inter sē cōnsentīre dē candidātō prōferendō, sed mālunt factiōnēs dextrās in culpam vocāre.  Nōnnullī sēnātōrēs cupiunt Mattarellam dēnuō creārī praesidem, ut rēs pūblica stabiliātur, sed Mattarella ipse, octōginta annōs nātus, identidem recūsat propter aetātem prōvectam.
    Stephanus Breierus jūdicātum dēpositūrus
    Stephanus Breierus, ex annō millēsimō nōningentēsimō nōnāgēsimō quartō inter novem summōs Americānōrum iūdicēs numerātus, et octōgintā et trēs annōs nātus, nūntiāvit sē jūdicātum dēpositūrum.  Itaque factiō sinistra, quae Breierum ōlim creāvit iūdicem, conābitur novam candidātam ā praeside nōminandam cōnfirmāre ante comitia mēnse Novembrī habenda, quibus fierī potest ut factiō dextra Senātum capiat atque exinde facultātem iūdicēs cōnfirmāndī et negandī.
    Scholae faciē ad faciem celebrantur
    Post longās morās, quibus scholae per rete ūniversāle et quasi per speculum in aenigmate docēbantur, studiōrum Ūniversitas discipulōs rursus ad sē convōcāvit, quī faciē ad faciem discerent.  Mēnsa Latīna diēbus Iōvis hōrā quartā cum dīmidiō dēnuō habētur, et discipulī sermōnis Graecī hōrā tertiā diēbus Lūnae et Mercūriī colloquia legunt Luciānī.
    6 min
  • diē ūndēvīcēsimō mēnsis Novembris
    Terror in Britanniā
    Diē Sōlis, quō diē Britannī solent mīlitēs commemorāre quī prō patriā periērunt, extrā valētūdinārium fēminīs parturientibus dicātum,  Ēmad al-Suēlmīn, vir Iraquiānus trīgintā duōs annōs nātus, pyrobolum dīrūpuit quod sēcum ferēbat in raedā conductīciā quā vehēbātur.  Annō bis millēsimō quartō decimō al-Suēlmīn iūre asȳlī petēbat, sed nōn impetrāvit, ut sibi licēret in Britanniā manēre; nam eō tempore magistrātūs recūsāvērunt nē cīvitātem eī darent, quippe quī furēns et cultrō armātus praeterambulantibus in viā minātus esset.  Pervestīgātōrēs Britannī suspicantur eum voluisse populum terrōre afficī.
    Russī satellitem percutiunt
    Necesse fuit astronautīs et cosmonautīs, quī in omnium gentium Statiōne Caelestī versantur, sē ad vehicula dēscēnsōria cōnferre, ubi opperiēbantur parātī, quī statiōne excīsā dē caelō rursus ad terram integrī incolumēsque dēlaberentur, quia novus fragmentōrum nimbus nōn longē a statiōnis orbitā diē Lūnae apparuit.  Diē īnsequentī Russī nuntiāvērunt, sē perīculum fēcisse novī iaculī quō satellitēs hūmānā manū factī, quī orbēs circum terram lustrant, percuterentur et dīrumperentur.  Tālia arma habentur omnibus gentibus perīculōsa, quia catarractam possunt efficere Kessleriānam, quā fragmenta ūnīus satellitis percussī in aliōs irruentia etiam eōs dīrumpant et multiplicent fragmenta, donec tōtum caelum prope terram fragmentīs celerrimē ruentibus occupātum ūsuī hūmānō dēnegētur. 
    Belorussia
    Paulō postquam Alexander Lucashencō, tyrannus Ruthēnōrum Albōrum seu Belorussōrum, minātus est petroleum, quod per Belorussiam in Ūniōnem Eurōpaeam flueret, cohiberī posse, et statim postquam Germānī negāvērunt novō petroleī ductuī Russicō, quī secundus NordStream appellātur, licentiam operandī datum īrī, fluxus petroleī Polōnīs Germānīsque destinātī subitō dēminūtus est ut ductus, quod dīcunt Ruthēnī Albī, curārētur et vitia reparārentur. Belorussī etiam nuntiāvērunt sē vim ēlectricam Ucrainēnsibus nōn iam venditūrōs.
    Stimulus in Iapōniā
    Novī magistrātūs Iapōnicī lēgēs tulērunt, quibus oeconomia incitārētur.  Stimulus igitur fiscālis, quō cupiditās mercium emendārum augeātur, ad decimam tōtīus reīpūblicae annōnae partem constābit.  Largītiō praecipuē illīs, quī līberōs ērudiunt, tribuētur, quōrum numerum cupiunt magistrātūs augēre.
    Bellinghamia et Britannica Columbia inundātae
    Propter magnōs et assiduōs imbrēs, fluviī per vallem Frāseriānum tam in Columbiā Britannicā quam in Vasintōniā cīvitāte campōs inundant.  Bellinghamia ipsa minimum tulit damnum, sed Vancūverium et maxima pars Columbiae Britannicae, omnibus viīs undārum vī ereptīs ā reliquā Canadā est disiuncta.  Cibus petroleumque in Vancūverium importārī nōn potest, neque frūmentum Canadēnse ex Albertā aliīsve Canadae occidentālis prōvinciīs ad mare Pacificum ēiusque nāvēs onerāriās transportārī.  Agrī inter Bellinghāmiam et Vancūverium omnīnō vastātī sunt, pecudēs mersī, annōna dēperdita.
    Actiō Grātiārum
    Diē Iōvis secundum mōrem māiōrum grātiās agēmus nōn in studiōrum Ūniversitāte sed aliās, nostrīs cum familiāribus.  Grātiās praecipuē agēmus quod undae recessērunt et flūmina intrā suās rīpās resīdent; etiam grātiās agēmus propter bonam valētūdinem quā in Americā fruimur ubi corōnāriī morbī grassātiō īnsitiōne et arte medicā cohibētur.  Itaque nuntiī Latīnī proximā hebdomade intermittentur, nec congrediētur mēnsa Latīna nec convenient circulī ad Lūciānum Nepōtemque legendōs.
    6 min
  • diē duodecimō mēnsis Novembris
    Dē rēbus Haitiānīs
    Americānōrum administer rērum exterārum hortātur ut omnēs Americānī, qui quidem in Haitiā maneant, dē illā terrā fugiant.  Nam adeō labefactī videntur magistrātūs, et tantopere pollent latrōnēs, ut lēgēs nihil valēre videāntur.  Sēdecim Americānī et ūnus Canadēnsis vinculīs latrōnum tenentur.
    Americānī dē Aethiopiā dēdūcuntur
    Americānōrum ministerium rēbus exterīs praepositum ēdīxit ut Americānī in Aethiopiā versantēs quam prīmum proficīscerentur, cum regimen Aethiopicum ruitūrum vidērētur.  Tigrāiēnsēs atque aliī factiōsī, quī bellum cīvīle in magistrātūs Aethiopicōs gerunt, vīrēs suās foedere coniunxērunt Vasintōniae in capite Americānōrum, ut ūnā vōce peterent nē Americānī auxilium darent Aethiopibus.  Sed cīvibus Tigrāiēnsibus fames imminēre putātur.  Aethiopēs ipsī, quibus dux est Abiy Ahmed Nōbeliānō praemiō pācis honestātus, prōhiben t nē Cōnsociātiō Omnium Gentium nēve aliae societātēs cibōs medicāminaque hūmānitātis causā praebentēs auxilium cīvibus Tigrāiēnsibus ferant.  Centēna mīlia hominum domīs suīs expulsōrum vel in Aethiopiā vel trāns fīnēs in Sūdāniā versantur.
    Eurōpa in perīculō
    Argentorātī Jōsēphus Borrel Fontelles, Ūniōnis Eurōpaeae altus lēgātus rēbus exterīs et secūritātī praepositus, nuntiāvit Eurōpam in perīculum dēvēnisse, ut quae praeter vīgintī et septem exercitūs, quōs singulae gentēs Europaeae habērent, nullum habēret exercitum.  Itaque oportēre omnēs gentēs Eurōpaeās cōnsentīre dē novā legiōne—quīnque mīlibus mīlitum—Ūniōnis Eurōpaeae cōnstituendā.  Circum fīnēs Ūniōnis esse terrās quibus regimina dēlabī; Ūniōnī placēre mundum Kantiānum cum in mundō esset Hobbesiānō, cūius multilaterālismus ovium lupīs variā cēderet nātūrā.
    Rūthēnia Alba Eurōpae mīnātur
    In gelidā terrā nullīus inter Rūthēnōs Albōs seu Belorussōs et Polōnōs nunc versantur mīlia migrantium, quōs Rūthēnī Albī per suās saepēs trūsērunt, et Polōnī suīs ā fīnibus arcent.  Quī inter fīnēs versantur, ē terrīs Mahometānīs profectī cōnantur in Ūniōnem Eurōpaeam migrāre, saepe per Turcārum vel Ucrainōrum terrās, et multī magnam pecūniam solvērunt ut tūtī sed illēgitimē in Eurōpam per Belorussiam intrārent.
    Ūniō Eurōpaea accūsat Alexandrum Lucasencō, tyrannum Belorussōrum, auxiliī migrantibus suppeditandī, quī in fīnēs Eurōpaeōrum cupiant contrā lēgēs intrāre.  Coram Consociātiōne Omnium Gentium lēgātī Estōnī, Gallī, Norvēgī, Americānī et Britannī questī sunt Belorussiam ideō migrantibus auxilium suppeditāre ut aliās terrās et fīnēs Ūniōnis Eurōpaeae redderet dēbiliōrēs, quibus Dēmētrius Polyanskius, lēgātus Russicus, respondit occidentālēs gentēs convīcium sibimet ipsīs facere velle vidērī inhospitālitātis dēdecus cōnfitendō.  Prō suā parte Lukashenko Polōnōs improbāvit et rogāvit quid dē Polōnīs et Lettonibus hieme fieret, sī Rūthēnī Albī prōhibuissent nē petroleum in Eurōpam importārētur.
    Seattlēnsēs anxiētāte labōrant
    Administrī pūblicī, quī populum numerant et dē populō ēiusque sententiīs inquīrunt, referunt Seattlēnsēs maximē omnium cīvium anxiētāte labōrāre.  Plūs quam dimidia pars cīvium percontantibus dē animō respondit sē nōn ūnō vel alterō diē sed saepe in mēnse angōre afficī.  
    Diēs Caelibum
    In Sīnīs undecimus diēs mēnsis ūndecimī, id est Novembris, propter iterātōs numerōs singulōs caelibibus dīcātus esse habētur, et Sīnae caelibibus abundant, quārē diēs ille omnium maximō fruitur commerciō.  Alibāba societās mercātōria, quamvīs regulīs et suspiciōne magistrātuum Sīnēnsium impedīta, mercēs nihilominus vendidit quārum pretium ad octōgintā quattuor billiōnēs nummōrum Americānōrum attigit.  Diurnāriī vērō Sīnēnsēs, quī in actīs Secūritātis Diurnīs dictīs vōcem magistrātuum proferunt, dīxērunt illō diē nōn dēbēre mercātum sed scientiam artēsque novās laudārī: mercātum vulgārem parum cum mōribus Sīnēnsibus congruī.
    Dracō in caelō
    Novum vehiculum caeleste, quod Dracō vocitātur, ad omnium gentium Stati
    7 min
  • diē quīntō mēnsis Novembris
    Dē Haitiā
    In Haitiā, sēdecim Americānī et ūnus Canadēnsis adhūc captīvī tenentur ā latrōnibus, quī magnum pretium redemptiōnis poscunt.  Aliī lātrōnes, quibus dux est Jacobulus Cherizier, hortantur tam Americānōs quam Societātem Omnium Gentium ut lēgātos revocent donec Ariēl Henry, quī priōre praeside percussō et praesidis et ministrī prīmāriī muneribus ūnus fungitur, omnibus officiīs et honōribus sē abdicet.
    Aethiopia
    Abiy Ahmed, Aethiopum summus magistrātus et abhinc duōbus annīs Nōbeliānō pācis praemiō ornātus, cīvēs suōs hortātus est ut arma sūmerent et Neanthopolim, quae vulgō Addīs Ābaba vocitātur, defenderent contrā Tigrāiēnsēs. “Nos,” inquit, “istōs hostēs sanguine ossibusque sepeliēmus et glōriam Aethiopiae dēnuō magnam faciēmus.”  Nam Tigrāiēnsēs, sēditiōsa gēns quae prōvinciam septentriōnālem incolit, bellum cīvīle tam fortiter gerunt, ut etiam Neanthopolim caput Aethiopum capere posse videantur.  Dē hoc bellō Societas Omnium Gentium novum libellum ēdidit, quō ex omnī parte feruntur iūs bellī esse violātum et scelera contra humanitātem ipsam esse patrāta.
    Kīshida Victor
    Suffrāgiīs in Iāpōniā lātīs, factiō Līberālis et Populāris, cūius est Kīshida Fūmiō minister prīmārius, mājōrem partem cūriae retinet.  Ākira vērō Āmarī, sēcrētārius generālis factiōnis Līberālis et Populāris, sēdem suam perdidit.  Suffrāgiīs lātīs et numerātīs, Kīshida, ut quī populārī fāvōre fruātur, cupit magnam pecūniam impendere tam cōpiīs mīlitāribus rōborandīs quam discrīmen inter dīvitēs et pauperēs dēminuendum.  Sed etiam nova factiō Iapōnica Rēbus Novandīs dicāta, quae prope Osacam praecipue pollet, ter tulit numerum senātōrum quam anteā habuerat. 
    Nāvis Britannica līberāta
    Cornēlius Gert Jan, nāvis piscātōria quam Gallī nautae iniustē cēperant, līberāta est ā iūdice Gallō atque rursus ad Britanniam nāvigāvit.  Gallī inter alia, quae ad bellum mercātōrium dūcere potuērunt, nāvem cēpērunt ut auctum iūs piscāndī sibi poscerent.  Nam omnium piscium, quī in marī Britannicō capiuntur, in Ūniōne Eurōpaeā cōnsūmitur pars maxima.
    Nova studia Hongkongēnsia
    Hongkongiae, ubi Sinēnsēs fīnem in reclāmātiōnēs et in spem populāris formae reīpūblicae imposuērunt, discipulī in studiōrum ūniversitātibus dē lēgibus, quibus regimen suam salūtem tuētur, discere cōguntur.  Oportet novōs discipulōs posse perīcula agnōscere quattuor generum: quid sit sēditiōnem seu sēcessiōnem facere, quid sit cīvēs subvertere mōrēsque corrumpere, quid sit terrōrem prōmōvere, et quid sit collūdere cum aliēnīs.  Exempla perīculōrum sumuntur dē sēdātīs reclāmātiōnibus.
    Speculātōrēs Russicī in Germāniā
    In Speculō actīs Germanicīs nuntiātus est vir, quī mortuus extra lēgātī sēdem Russicam mēnse Octōbrī repertus esset, nōn sōlum speculātor Russicus fuisse sed etiam fīlius alterīus virī speculātōribus praefectī.  Vir, quem custōdēs pūblicī prīmā lūce diē ūndēvīcēsimō mēnsis Octōbris invēnērunt nec suscitāre potuērunt, vidēbātur dē summā lēgātiōnis aedium contignātiōne dēcidisse; quod Russī ipsī dīcunt tragicum cāsum fuisse.
    Dē Kim Jong-un et cygnīs nigrīs
    Secundum occultōs speculātōrēs Cōrēae Merīdiōnālis, Kim Jong-un, tyrannus Cōrēae Boreālis, coepit valetūdinem suī ipsīus corporis et salūtem pūblicam prōmōvēre.  Nam tyrannus ille ōlim corporis crassitūdine ēgregius putātur quadrāginta quattuor pondo perdidisse; et novam et salūbriōrem ratiōnem vivendī nunc sequī nōn propter ullum morbum (immō etiam saepius coram conspicitur quam annīs priōribus) sed quō pulchrior sibi suīsque videātur.  Item abhinc duōbus annīs coepērunt Cōreānī pervestigātōrēs medicī cygnōs nigrōs pascī, ut cūius carō magnam vim prōteīnī et vītāminōrum offerre vel etiam posse cancrem arcēre dīcerētur. Aliī autem dīcunt, fīnibus prae metū luis corōnāriae clausīs, commerciō cum Sinēnsibus interdictō, famem Cōrēānīs Setptentriōnālibus impendere.
    6 min
  • diē ūndētrīcēsimō mēnsis Octōbris
    Dē Haitiā
    In Haitiā, Americānī et Canadēnsis, quōs latrōnēs cēpērunt, adhūc tenentur captīvī.  Aliī latrōnēs prohibent, nē quis Haitiēnsis possit petroleum emere; sed prōmittunt sē discessūrōs sī Ariēl Henry, minister prīmārius, magistrātū sē abdicāverit.  Quod etiam petit Jōsēphus Lambert, prīnceps senātūs Haitiēnsium, quī ipse cupit summum magistrātum obtinēre.
    Ōtōniēl captus
    Dairō Antōnius Ūsuga Dāvīd, quī etiam Ōtōniēl appellābātur, praepotēns in mercātū cōcaīnī dominus et tyrannus, in Antiochīā prōvinciā Colombiae captus est ā quingentīs mīlitibus Colombiānīs.  Nam Ūsuga Dāvīd prīmō in iūventūte lātrōcinium fēcit vel etiam cum factiōne sinistrā bellum cīvīle contrā lēgitimōs magistrātūs gessit; deinde inter partēs dextrās et sinistrās identidem trānsiēbat, ut quī fīdem neutrī factiōnī sed sōlī lucrō praestāret, postrēmō suam ipsīus factiōnem condidit, “Clan del Golfo” sīve “Gentem Sinūs” dictam, quae in mercātū cōcaīnī dominārētur.  Ūsuga Dāvīd identidem accūsātus est coram iūdicibus Neoeborācēnsibus et Flōridēnsibus: itaque in diciōnem Americānōrum reddētur.
    Mākō nubit
    Mākō, neptis Nārūhītōnis imperātōris Iāpōnum, Kēī Kōmūrōnī, plēbēiō virō quem diū amat, diē Martis tandem nupsit.  Nullīs rītibus caerimōniīsve rēgālibus ūsa est, sed dē domō imperiālī discessit ut cum marītō in Americā, ubi ille causās dīcere solet, versārētur.  Hārum nuptiārum, quippe quās in contrōversiam diurnāriī annō bis millēsimō septimō decimō vocāvissent, moram facere Mākō coacta est, quod angōrem atque anxietātem spōnsae attulit.  Sperāndum est mātrimōnium fore faustum, fēlix, fortūnātum.
    Rēspūblica Sūdāniēnsis dēnuō ēversa
    Diē Lūnae mīlitēs Sūdāniēnsēs senātum dīmīsērunt magistrātūsque cēpērunt et nūntiāvērunt sē regnātūrōs.  Ex annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō, quō al-Bashir tyrannus dēiectus erat, auctōritas in Sūdāniā inter mīlitēs et cīvēs partīta erat, sed al-Burhan dux mīlitāris voluit summum imperium inter mīlitēs manēre. Itaque prīmā lūce cēpit Abdallam Hamdok, ministrum prīmārium ēiusque uxōrem, quī nunc domī custōdibus positīs tenentur.  Rēte ūniversāle et ūsus tēlephōnōrum sublātī sunt, nē cīvēs cōnsilia caperent dē rē pūblicā restituendā.  Antōnius Blinken, Americānōrum minister rēbus exterīs praepositus, ēversiōnem Sūdāniēnsis reīpūblicae condemnāvit, et Ūniō Africāna solitō mōre prohibuit, nē mīlitāre rēgimen Ūniōnī interesset donec lībertas cīvium restituerētur.
    Reclāmātiōnēs Aequitōriānae
    In Aequitōriā reclāmant pauperēs rusticī et aboriginēs propter auctum pretium petroleī, quod nūntiāvit Guillermus Lassus praeses.  Reclāmātōrēs, ut ōlim Gallī galbinīs vestibus indūtī, queruntur pretiīs auctīs facultātēs suās celerius dīminuī quam opēs dīvitum, itaque discrīmen inter dīvitēs et pauperēs multiplicārī.  Commeātus vehiculōrum in quīnque ex vīgintī et quattuor prōvinciīs Aequitōriānīs ā reclāmātōribus interclūditur, quārē prōmittit Lassus mīlitēs missum īrī quī viās patefaciant.
    Gallī nāvem piscātōriam capiunt
    Inter Gallōs et Britannōs orta est līs dē iūre piscandī.  Nam Gallī, quī nōn solum propinquitāte sed etiam foedere piscātōriō cum Britannīs sunt coniunctī, queruntur magistrātūs Britannōs piscātōribus Gallicīs nōn satis dare diplōmatum seu litterārum, quibus liceat Gallicīs piscātōribus in marī Britannicō piscārī.  Itaque diē Mercūriī nautae Gallicī cēpērunt piscātōriam navem Britannicam, quae secundum et lēgēs utrīusque gentis et foedus inter gentēs pactum pectinēs jūre colligēbat.  Britannī igitur magistrātūs lēgātum Gallicum arcessīvērunt quī explicāret cūr Gallī et foedus piscātōrium et jūs gentium violāssent.  Gallī porrō minantur sē vim ēlectricam sublātūrōs īnsulīs parvīs inter Britanniam et Galliam iacentibus.
    Aliēnī in Americam admittuntur
    Iōsēphus Biden, praeses Americānus, ēdīxit tandem licitum fore aliēnīs, prūdenter institūtā luis corōnāriae īnsitiōne roborātīs cōnfirmātīsque, in fīnēs Americānōru
    8 min

About Nuntii Latini

From the publisher's feed

Nuntii Latini Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

More shows like Nuntii Latini

Secunda Mensa by Secunda Mensa

Secunda Mensa

17 Listeners

The Rest Is Politics by Goalhanger

The Rest Is Politics

3,017 Listeners

Rem Tene! by Rem Tene!

Rem Tene!

19 Listeners

Rara avis by Rara avis

Rara avis

13 Listeners