Nuntii Latini

Nuntii Latini

By Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis VasintoniensisNewsEducationDaily NewsLanguage Learning
Download on the App Store

Nuntii Latini episodes

  • diē quartō decimō mēnsis Octōbris
    Pōns Tauricus partim ruptus
    Pōns, quō Chersonēsus Taurica ad Russiam coniuncta erat, dīruptus est.  Russī referunt eōdem tempore, quō trāmen ferriviārium petrōleō onerātum alteram pontis partem trānseat, raedam onerāriam, quae pyrobolum ferat, in alterā parte subitō esse dīruptam.  Raedārium, Machīrum Iusubovium nōmine, innocentem fuisse ac nescīvisse onus, quod mercēde conductus trāns pontem in Chersonēsum veheret, dīruptūrum.  Trēs hominēs, inter quōs et raedārius numerātur, sunt interfectī; et corruit pars pontis ipsīus, quō aqua dulcis in Chersonēsum Tauricam importātur.  Quamquam Ūcraīnēnsēs glōriātī sunt pontem esse dīruptum—nam inter paucās hōrās tabellāriī Ūcraīnēnsēs nuntiāvērunt novum pittacium cursuāle, quō pons ruptus commemorārētur—nōn tamen cōnfessī sunt suōs rem patrasse, quam Russī homicīdium ac latrōcinium potius quam bellum fuisse dēnuntiant.
    Latrōnēs dēprehēnsī
    Iōvis diē Astānae in Cazastaniā nuntiāvit Dēmētrius Pescovius, orātor Russōrum, dēprehēnsōs esse latrōnēs nōnnullōs quī conātī essent occultum impetum facere in ductum petroleārium TurkStream appellātum.  Nam ductibus Nordstream dīruptīs gasum subterrāneum, quod Russī vendunt, nunc in Eurōpam vel per Turcārum vel per Ucraīnēnsium fīnēs fluit.
    Russī cīvēs dē Chersōniō dēdūcuntur
    Vladimīrus Saldō, praefectus Chersōniō ā Russīs impositus, hortātus est cīvēs ut suīs cum fīliīs in Confoederātiōnem Russicam cōnfugerent, cum in urbēs cottidiē missilia caelitus dēlaberentur.  Ucraīnēnsēs autem magistrātūs negant sē prīvātōs cīvēs cōnsultō oppugnāre.
    Trāmina Germānica impedīta
    Trāmina ferriviāria in Saxōniā Īnferiōrī stetērunt immōta diē Saturnī, cum ignōtī quīdam hominēs funēs ferreōs et internuntiōs, sine quibus perīculōsum esset trāminibus vehī, duōbus in locīs scidissent.  Incertum est an clandestīnus impetus factus sit ab exterīs hostibus an intestīnīs latrōnibus.  Quod ductūs petroleāriī Nordstream appellātī sunt nuper dīruptī, timētur nē necessāria commodaque, quibus Germānōrum modus vivendī fulciātur, consultō scindantur ac disupentur.
    Ghebremedīnus reus
    Temesghen Ghebrū Ghebremedīnus Eritreānus comprehēnsus est et in Ītalōrum diciōnem redditus, ubi reus est furtīvae migrātiōnis prōmovendae.  Nam Ghebremedīnus inter capita putātur esse societātis coniūrātōrum hominum, quī lucrī faciendī causā commercium hominum agunt et migrantēs in ratibus scaphīsque parum tutīs dēreliquunt, ubi aut ab Eurōpaeīs serventur aut undīs obruantur. 
    Dē Haitiā dēlīberātur
    Cōnsociātiōnis Omnium Gentium Concilium Secūritātī Tuendae dēlīberat an sanciendum sit nē quis commercium habeat cum ullīs quī pacem stabilitātemque reī pūblicae Haitiēnsium ēvertere temptent.  Nam Haitiēnsēs magistrātūs, quī parum auctōritātis in īnsulā obtinent, oppōnuntur latrōnibus quī vī armōrum populum petroleō arcent dum Ariēl Henrīcus summus magistrātus munere abdicet.  Petroleō  interclūsō, etiam difficile est Haitiēnsibus aquam pūram et dulcem invenīre, quā rē morbī, praecipuē cholera, per populum serpunt. Jacobulus Cherizier, quī etiam “Barbacōa” appellātur, regulus latrōnum, prīmus habētur interdictō omnium gentium multandus, sed nōn nunc in Conciliō Secūritātī Tuendae agitur dē mīlitibus mittendīs, quī īnsulā occupandā magistrātuum auctōritātem roborent, ut ab annō bis millēsimō quartō usque in bis millēsimum ūndēvīcēsimum necesse vidēbātur.
    Sīnēnsium Factiō Communistārum congrediētur
    Diē sextō decimō congrediētur Factiō Communistārum in Sīnīs, quae dē rēbus futūrīs dēlīberet.  Quibus in congressibus solent Sīnēnsēs novōs magistrātūs sēligere provinciīs societātibusque publicīs praeficiendōs.  Xi Jinping, quī summum magistrātum et quasī tyrannidem Sīnēnsium obtinet, putātur tertium creātum īrī secretārius generālis, quamquam antecessōrēs bis sēlectī solēbant tertium magistrātum abnuere.  Abhinc quinque annōs, inter priōrem factiōnis congressum, nēmō sēlectus erat quī in locum
    6 min
  • diē septimō mēnsis Octōbris
    Americānī “Citgō sex” dictī līberātī
    Septem cīvēs Americānī, quōs Venetiolānī in vinculīs tenēbant, līberātī sunt.  Quīnque captīvī moderātōrēs fuērunt societātis petroleāriae Citgō appellātae, quī annō bis millēsimō septimō decimō ā satellitibus tyrannī Venetiolānī comprehēnsī erant crīminibus peculātiōnis et corruptiōnis.  Fuerant sex, omnēs Houstoniēnses, sed ūnus anteā līberātus erat quī coram iūdicibus Americānīs reus esset.  Incertum est, an quīnque modo līberātī etiam in Americā sint crīminibus accūsandī.  Aliī duō, Matthaeus Heath classicus veterānus Tennesiēnsis et Osman Khan Flōridēnsis, cum quīnque illīs petroleāriīs sunt līberātī; omnēs feruntur in aeroportū Sanctī Vincentiī trāditī prō duobus nepōtibus uxoris tyrannī, quōs Americānī in Haītiā comprehēnserant et venēnī mercandī damnāverant.  Alexander Saab, Colombiānus, quī multa corrupta ēgerat tam prō Venetiōlānīs quam prō suīs dīvitiīs augendīs, nōn est Venetiolānīs trāditus.  Quibus actīs, facilius erit Americānīs Venetiolānīsque nēgotia agere dē commerciō petroleī inter sē restaurandō.
    Nicaragua reclūsa
    Bettīna Muscheidt, lēgāta Ūniōnis Europaeae, ut quam Nicaraguēnsium magistrātūs persōnam nōn grātam declārāverint, diē Saturnī in Eurōpam regressa est.  Nicaraguēnsēs etiam suum lēgātum ē Batāviā dēduxērunt, cum Eurōpaeī in Coetū Omnium Gentium postulāvissent captīvōs, quōs dīxērunt nōn crīminibus sed causīs politicīs tenērī, esse līberandōs.  Etiam prohibuērunt Nicaraguēnsēs nē lēgātus Americānus, Hūgō Roderīcus, in suōs fīnēs intrāret.  Nicaraguēnsium praeses Daniēl Ortēga porrō dīxit ecclēsiam Rōmānam esse tyrannidem quae cum Americānīs ad sēmet ipsum amōvendum conspīrāret, et ipse invītāvit Russōs quī mīlitēs Nicaraguēnsēs exercitārent.  Ortēga socius est Russōrum usque ē tempore Sovietōrum.
    Incerta comitia Brāsiliāna
    Nec Ludovīcus Ignātius Lūla dē Silvā nec Iair Bolsonārus potuit dīmidiam partem omnium suffrāgiōrum in comitiīs diē Sōlis habitīs ferre: itaque nēmō victor certus ēvāsit.  Itaque diē trīcēsimō hūius mēnsis dēnuō certātur inter eōs, ad summum magistrātum capiendum.  Bolsonārus vidētur in partibus merīdiōnālibus pollēre, cum Lūla partēs septentriōnālēs cēperit, sed uterque ferē aequō favōre populārī fruī vidētur. 
    Comitia Quebecēnsia
    In Quebecō, quae Canādēnsium prōvinciārum secunda est numerō cīvium, suffrāgiīs datīs numerātīsque Coalitiō Futūrīs rēbus Quebecēnsibus prōmōvendīs victōriam iterum tūlit, quō factō illa factiō nōn solum favōre populārī fruī vidētur sed eam auctōritātem, quam annō bis millēsimō duodēvīcēsimō vindicāverat, etiam auxit.  Franciscus itaque Gaultierus suīs cīvibus vidētur summum magistrātum bene obtinēre; cūius inter cōnsilia sunt sermōnem Gallicum, quō Quebecēnsēs ūtuntur, dēfendere et immigrantium numerum cohibēre et vectigālia in mediōs cīvēs imposita dīminuere.
    Vectigālia in Britanniā nōn dīminuenda
    Cōnsilium, quod Elizabētha Truss prīmāria ministra Britannōrum et Cuāsī Cuartēn cancellārius cēpērunt, vectigālia dītissimīs cīvibus imposita dīminuendī, periit.  Nam eō tempore, quō plēbs pretiīs auctīs premitur, parum iustum senātōribus vidētur minus dē dītissimīs poscere.  Cōnsiliō prōpositō pūblica opīniō in magistrātūs adeō commōta est, ut, sī comitia hodiē habērentur, factiō Rērum Cōnservandōrum, cui Truss praefecta est, facile vincerētur, et administrātiō rēī pūblicae Opificum factiōnī trāderētur.
    Tumultus in Indonēsiā
    In Indonēsia centum quīnque et vīgintī hominēs post certāmen pedifollis periērunt et trecēntī et vīgintī sunt vulnerātī.  Nam certāmine peractō, cum fautōrēs turmae victae campum lūsōrium invāsissent, custōdēs pūblicī, ut quī tumultuōsōs dispellere vellent, gasum lacrimās excitandī causā in turbam iēcērunt, unde terror et fūga praerupta et summa rērum cōnfūsiō ortae sunt.
    Burkīna Fāsō iterum ēversa
    Paulus Henrīcus Damiba, quī mēnse Iānuāriō lēgitimum regimen Burkīnae Fāsōnis ē
    8 min
  • diē trīcēsimō mēnsis Septembris
    Nordstream dīruptī
    Ductūs petroleāriī Nordstream dictī, tam prīmus quam alter et novus, sunt sub mare Balticō quattuor in locīs sed intrā ūnīus diēī spatium dīruptī, quod nōn cāsū sed cōnsultō factum esse putātur.  Prīmus ductus gāsum nātūrāle seu subterrāneum ā Russīs in Ūniōnem Eurōpaeam attulerat, antequam Germānī aliīque Eurōpaeī commercium cum Russīs propter bellum, quod inter Russōs et Ucraīnēnsēs geritur, ēdictō prohibuērunt.  Quaedam gentēs, pretiīs omnium mercium propter defectum gāsī auctīs, coeperant dubitāre utrum operae pretium esset illud gāsī commercium prohibēre et Russīs obsistere; quae dubia nunc omnia in cassum cadunt, cum ductūs petroleāriī sint dīruptī.  Quod ēdictō magistrātuum revocābilī prohibitum erat, nunc irrevocābilī vī certissimē est sublātum.  Incertum autem manet quae gēns potuerit et voluerit in illōs ductūs petroleāriōs damnum subaquāneum īnferre.
    Americānōrum mūseum speculātōrum renovātum
    Cum Americānōrum Centrālis Ēmissāriōrum Agentūra memōriam actūra sit anniversāriam septuāgēsimam et quīntam, mūseum speculātōrum et artis speculandī renovātum dēnuō aperītur.  Mūseum autem, quippe quod intrā sēdem Agentūrae situm sit, nullum offert prīvātīs cīvibus accessum, sed illīs tantum quibus permittitur in Agentūrae mūrōs intrāre.
    Russī
    Russōrum praeses Vladimīrus Pūtin nūntiāvit quattuor regiōnēs, quās Ucraīnēnsēs suās esse dīcunt sed Russī mīlitēs possident, vidēlicet Cersonium et Transcatarrhactium et Fornācēs et Prātalia, suffrāgiīs populāribus lātīs, cōnstituisse in Russōrum dīciōnem transīre atque in Russiam foederātam iūrē ascīscī.  Quae omnia omnīnō negant Americānī Ucraīnēnsēsque.
    Geōrgia Melōnia victrix
    Suffrāgiīs in Ītaliā diē Sōlis datīs numerātīsque, partēs dextrae victoriam tulērunt, inprīmīs Geōrgia Melōnia, quam vērīsīmile est fēminam prīmam fore prīmāriam ministram Ītalōrum.  Ēius factiō, Frātrēs Ītaliae, quartam partem omnium suffrāgiōrum reportāvit; et cum factiōnibus Matteī Salvīniī et Silviī Berluscōniī cōnsociāta in ūtrāque senātūs camerā pollēbit.  Melōnia prōmīsit vectigālia deminuenda adaequandaque, māiōrem cūram puerōrum habendam, plura mūnera quaestuōsa paranda; factiōnēs porrō dextrae cupiunt lēgēs recēnsēre ut prō ministrō prīmāriō sit praeses cīvium suffrāgiīs ēligendus.
    Flōrida procellā vexāta
    Flōrida cīvitās Americāna est magnā procellā “Ian” dictā vexāta.  Incertum adhūc est quot hominēs perierint.  Vīs ēlectrica dēfēcit trīciēs centēnīs mīlibus hominum.  Comitātūs Lee et Charlotte, ubi procella prīmum in terram irrupuit, videntur ferē funditūs esse delētī; et omnia Fortilitiī Myers tecta ferē solō sunt adaequāta.  Mīlitēs nāvibus vectī adhūc conantur per flūmina, quae olim viās erant, cīvēs invenīre spē salūtis destitūtōs.
    Prōditōrēs dēprehēnsī
    Jacobus Lee Henrīcus, Americānus medicus mīlitāris, Annaque Gabriēliāna, uxor, comprehēnsī sunt ac diē Iōvis accūsātī prōditiōnis, quippe quī cōnātī essent arcana Russīs vendere.  Gabriēliāna, quae ipsa olim Russica erat et Ruthenicē loquitur, mēnse Augustō dīxit sē solēre lēgēs violāre, marītum autem esse ignāviōrem; sē patriam amāre et cupere quodlibet suppeditāre, quod Russīs esset auxiliō.  Tandem aliquandō tabulās medicās et documenta varia mīlitāria speculātōrī trādidit Russicō.  Ille autem nōn Russicus fuit, sed custos Americānus, quī simulāvit sē Russicum esse ut prōditōrēs dēprehenderet.  Jacobus Lee Henrīcus, quī coram iūdice causam suam agēns genere ūtitur masculīnō, annō bis millēsimō quīntō decimō prīmus erat praefectus mīlitum, quī genus sibi seligeret fēmineum.
    Reclāmātur in Persiā
    Per Persiam adhūc reclāmātur in custōdēs pūblicōs et in magistrātūs, cum Mahsa Amīnia, fēmina vīgintī et duōs annōs nāta, mortua esset in pūblicā custōdiā postquam comprehēnsa esset capite apertō, sine rīcā quam lēgēs Mahōmetānae fēminīs iniungunt.  Trēs et octōgintā reclāmātōrēs, quōs magistrātūs dīcunt tumultum
    8 min
  • diē vīcēsimō tertiō mēnsis Septembris
    Post longum tōtīus aestatis intervallum nuntiōs Latīnōs dēnuō ēdimus. Referenda autem nobis videntur pauca sed magnī momentī habenda, quae aestate ēvēnērunt.
    Shinzō Ābē, quater populāribus suffrāgiīs ēlectus quī tam Ākīhītō imperātōrī Iāpōnum quam Nārūhītō ministrāvit, percussus est ā sīcāriō, īrā propter rēlīgiōnem Coreānam permōtō.Boris Johnson, septuāgēsimus septimus minister prīmārius Britannōrum, diē septimō septimī mēnsis mūnere sē abdicāre nuntiāvit; in cūius locum Elizabētha Truss successit.Elizabētha altera, regīna Britannōrum, diem obiit; unde novus rex Britannōrum creātus est Carolus ēius nōminis tertius.Taprobanēnsēs insurrexērunt et magistrātūs expulērunt postquam tōta īnsula est in pauperitātem et famem redacta.
    Nunc vērō ad nuntiōs hūius hebdomadis propriōs vertāmur.
    Terra mōta in Formōsā et in Mexicō
    Formōsa īnsula diēbus Sāturnī Sōlisque est mōta, unde aedificia nōnnulla corruērunt, et trāmen ferriviārium dē orbitīs dēlapsum est, et ūnus periit, opifex materiā caementōque obrūtus. Etiam ūnus interfectus est Mancinellae in Mexicō, cūius terra sub Mechōācānā cīvitāte Cōlimāque est mōta. Ter iam factum est, ut ūndēvīcēsimō diē mēnsis Septembris terra Mexicāna est mōta: nam idem eōdem diē ēvēnit et annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō quīntō, quō decem mīlia hominum periērunt, et annō bis millēsimō septimō decimō.
    Procellae in utrōque marī
    Alasca in marī Pacificō et īnsula Sanctī Iōannis dē Portū Dīvitī in marī Atlanticō sunt fere eōdem tempore magnīs procellīs vexātae. Prīmum, in Alascā, quadrāgintā oppida per deciēns centēna mīlia passuum sparsa damnum tulērunt propter tȳphōnem Merbok dictum. Deinde in īnsulā Sanctī Iōannis dē Portū Dīvitī, vīs ēlectrica dēfēcit et viae sunt interclūsae. Nēmō autem vidētur hīs procellīs periisse.
    Hungaria et Ūniō Eurōpaea
    Hungarī dē Ūniōne Eurōpaeā indulgentiam poposcērunt, nē pecūnia, quam Ūniō promīserat, sibi dēmerētur. Nam Iōhannēs Hahn, Ūniōnis praefectus fiscī, monuerat dētinendam vidērī pecūniam, cum parum populāre et nimis corruptum Ūniōnī vidērētur regimen Hungarōrum. Hungarī autem prō suā parte nova remedia prōposuērunt, quibus Ūniōnī mōrigerārentur.
    Russī novās minās prōferunt
    Post septem mēnsēs, bellum inter Russōs et Ucraīnēnsēs adhuc geritur. Clāde nūper acceptā, Russōrum praeses Vladimīrus Putin diē Mercuriī nuntiāvit tricenta mīlia mīlitum conscribenda, quibus exercitus rōborārētur; minātus porrō est arma atomica adhibērī posse. Ferē statim reclāmātum est per tōtam Russiam contrā bellum, et nōnnullī cīvēs feruntur tesserās aēriās ēmisse, ut ēmigrārent ne mīlitārent. Nunc quidem regiōnēs, quās Russī dīcunt ā sē līberātās esse, suffrāgiīs constituunt utrum velint in Russiam ascīscī, quamquam Ucraīnēnsēs negant eās ullō modō posse ab Ūcraīnā seiungī.
    Novus annus acadēmicus
    Novus incipit annus acadēmicus, et Occidentālis Studiōrum Ūniversitās Vasintōniēnsis iterum frequentātur discipulīs. Vestīgia luis corōnāriae ferē omnia sunt sublāta, et gregēs discipulōrum ubicumque serēnō sub dīvō recumbunt, prandent, aprīcantur. Nōnnullī etiam scholīs intersunt. Tempore autumnālī quidem Mēnsa Latīna diēbus Lūnae hōrā quartā congrediētur; incertum tamen manet quō diē et quōtā hōrā Θίασος Graecus sit celebrandus.
    5 min
  • diē vīcēsimō septimō mēnsis Māiī
    Comitia Austrāliāna
    Suffrāgiīs in Austrāliā datīs numerātīsque, factiō Līberālis Nātiōnālisque, quae ad dextrās partēs spectat et octō annōs pollet, est vehementer repulsa, atque adversa et sinistra factiō Opificum māiorem partem cūriae sibi cēpit.  Scōtus igitur Morrison principātum factiōnis Līberālis Nātiōnālisque alterī cuidam cēdet; Antōnius vērō Albanēsius, princeps Opificum factiōnis quī vel Albanēsē vel Albanīs variō et mūtābilī Austrāliānōrum sermōne appellātur, diē Lūnae summus creātus est magistrātus.  
    Dūcēs cohortis Propontiadae captī
    Diē Saturnī Russī nuntiāvērunt Dionysium Procopencum, dūcem cohortis Propontiadae, et cēterōs mīlitēs omnēs, necnōn Ucrāīnēnsēs classicōs, quibus praefectus erat Sergius Volyna, esse captōs.  Pergunt Russī in orientālibus regiōnibus Ucrāīnēnsēs dēvincere, et in parte merīdiōnālī Chersonium et Alexandrōvium etiam in Russōrum diciōnem videntur esse subiuncta.
    Iōannes Lūcius Martīnēsius comprehēnsus
    Lutetiae Parīsiōrum, Iōannes Lūcius Martīnēsius, usque in annum bis millēsimum vīcēsimum prīmum praefectus Mūseō Lupārēnsī, est ā pūblicīs comprehēnsus atque accūsātus fraudis et pecūniae cēlandae.  Quae crīmina spectant ad illēgitimum commercium rērum Aegyptiācārum, quae Aegyptiīs sunt surreptae.  Martīnēsius, quī etiam lēgātus est Gallōrum, sē innocentem prōfitētur. 
    Forum tōtīus mundī
    Davī in confoederātiōne Helvēticā congressī sunt dītissimī et potentēs tōtīus mundī, quī dē rēbus futūrīs, ut singulīs annīs solent, colloquerentur.  Henrīcus Kissinger, ōlim Americānōrum ab exterīs negōtiīs minister, hortātus est ut Russīs statim cēderētur terra, quam illī ante bellum in Ucrāīnā gestum possēdissent, quō celerius bellum ad fīnem perdūcerētur.  Ex alterā parte Georgius Soros, dīvēs quī philosophiam Carolī Popperī prōmōvet, cēnsuit contrā Russōs et Sīnēnsēs et omnēs tyrannōs strenuē agendum; fierī posse ut tertium bellum tōtīus mundī iam esse incohātum.  Omnēs videntur timēre, nē oeconomia tōtīus mundī corruat, nēve annōna per tōtum mundum, sīcut Taprobanae, dēficiat.
    Nova lex dē sermōne Gallicō in Quebecō
    Quebecēnsium senātus cēnsuit nōn nisi Gallicē esse negōtia agenda.   Qui in Quebecum immigrāverint, iīs nōn diūtius quam sex mēnsēs licēbit Anglicē loquī cum magistrātibus.  Quibus est negōtium et mercātus, eōs oportēbit magistrātibus dēmonstrāre sē omnia agere Gallicē.  Magistrātibus nova auctōritas datur ordinātra tēlephōnaque gestābilia capiendī excutiendīque, quō melius hominēs illēgitimē, id est Anglicē, loquentēs dēprehendantur.
    Victōrius Orban extraordināriam auctōritātem sibi capit
    Victōrius Orban, quartum creātus minister prīmārius Hungarōrum, auctōritātem statim sibi arrogāvit extraordināriam, quā prōvidēret nē quid dētrīmentī rēspūblica propter Ucrāīnōs nēve populus Hungaricus propter tōtīus mundī defectum mercium messiumque caperet.  Nova porro vectigālia in societātēs, quae dē auctō pretiō petroleī māius lucrum quam solitae erant faciēbant, et in domōs argentariās imposuit.
    Furtum in gymnāsiō
    Fūrēs in studiōrum Ūniversitātis gymnāsium Carverī nōmine dictum clam intrāvērunt et anulum hōrologiumque surripuērunt, quae tropaea et monumenta erant victōriae in ludō canistripilae, quam annō bis millēsimō duodecimō discipulī tulērunt.  Quae rapta sunt, ad quingentōs dollarōs constant; sed omnia quae fūrēs frēgērunt, ut anulum horologiumque auferrent, refecta sunt pretiō quinquāgiēns māiōre.  Ambigitur an sapientis sit vīlia tropaea in armārium vitreum longē cārius repōnere.
    6 min
  • diē vīcēsimō mēnsis Māiī
    Cohors Propontiaca manūs dēdit
    Marioupolī in Ucrāīnā cohors Propontiaca, in chalybeiā officīnā trēs mēnsēs obsessa, tandem aliquando arma posuit et Russīs sē trādidit.  Russī referunt duo mīlia mīlitum manūs dēdidisse, dūcēs vērō cohortis adhūc in cuniculīs sub officīnā factīs manēre.  Ucrāīnī autem nōn dīcunt mīlitēs in dēditiōnem vēnisse sed, ut quī ea, quae fuerint agenda, fortiter fēcerint, salūtis causā in incolumitātem potius esse dēductōs.  Senātus Russōrum nunc dēlīberat, utrum captīvī cohortis Propontiacae, quippe quī regiminī fascium et natiōnālī sociālismō faveant, in iūs vocandī an propter manifesta scelera indemnātī sint occidendī.
    Americānī auxilium Ucrāīnēnsibus prōmittunt
    Senātus Americānōrum ingentem pecūniam ērōgāvit ut Ucrāīnēnsibus succurreret.  Nam quadringentiēs mīliēs centēna mīlia dollarōrum hāc hebdomade sunt dēstināta ad arma Ucrāīnēnsibus suppetitanda et rempūblicam eōrum sustinendam; in summā, intrā trēs mēnsēs Americānī iam quingentiēs mīliēs centēna mīlia dollarōrum Ucrāīnēnsibus mittunt, cum Russī singulīs annīs tantum sescentiēs sexagiēs mīliēs centēna mīlia ad suum exercitum armandum solvunt.  Senātus etiam novam lēgātam, vidēlicet Brigidam Brink, ad Ucrāīnam mittendam cōnfirmāvit; nam nullam lēgātum in Ucrāīnā habuērunt Americānī ex annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō, quō Donaldus Trump, tunc praeses, lēgātam dīmīsit.
    Propter auctum pretium petroleī, quod Eurōpaeī adhūc emunt, Russī magnum lucrum, ad nonāgiēs mīliēs centēna mīlia dollarōrum singulīs mēnsibus, facere pergunt, et pretium nummī Russicī, quī rūbelus dīcitur, māius nunc est quam fuit ex annō bis millēsimō duodēvīcēsimō.
    Americānī mīlitēs in Somāliam mittuntur
    Iōsēphus Biden, praeses Americānus, iussit mīlitēs Americānōs in Somāliam mittī, ubi latrōnēs, quī al-Shabab appellantur, sēditiōnem ac discordiam concitant et bellum in rempūblicam gerunt.  
    Tāprobanē dēcoxit
    Tāprobanēnsium rēspūblica nōn est solvendō; itaque colloquuntur magistrātūs cum Fiscō Omnium Gentium, ut aere aliēnō contrahendō possint cibōs medicāmentumque et petroleum et praecipuē laetāmen suīs cīvibus emere.  Vērisimile porro est famem futūram propter dēcrēta pristinī praesidis, quī iussit omne laetamen humānā arte excogitātum et venēnum, quō pestēs messibus arcentur, tollī ut omnis fructus praediōrum esset natūrālis.  Nam paulō post laetāmen et venēnum sublāta coepērunt messēs dēficere, et īnsula, quae ōlim potuit suōs alere, coepit cibōs importāre.  Nec diūtius potest rēspūblica dēcoctrix emere frūmentum.  Dēnuō in viīs reclāmātur in magistrātūs.
    Iōhannēs Carolus in Hispāniam regressus
    Iōhannēs Carolus, ōlim rex Hispaniae, nunc exul quī in Confoederātīs Arabicīs Phylarchiīs versātur, tandem aliquando in Hispāniam regressus est, ubi voluptātis causā vult in cursūs vēlificī certāmine nāvigāre.  Posteā cum Sophiā uxōre et Philippō rēge congrediētur, quōs exul duōs annōs nōn vīdet.  Nunc autem licet in Hispaniam redīre, cum accūsātōrēs pūblicī tam Hispanicī quam Helvēticī dēsiērint in corrupta Iōhannis Carolī negōtia inquīrere, quamquam adhūc reus est in Britanniā.
    Novum vehiculum in caelum missum
    Boeing societas āeria et caelestis, novum vehiculum, cui nomen Starliner, ad caelestem statiōnem omnium gentium diē Iōvis mīsit.  Nunc Americānī duo vehicula habent, quibus possunt rēs inter tellūrem et caelum trānsferre, vidēlicet Starliner et Dracōnem.
    Norvēgī Bellinghamiam veniunt
    Corvus Energeia, Norvēgica societas quae pīlās ēlectricās et maritimās parat, quibus nāvēs sine petroleō pelluntur, nūntiāvit sē novam officīnam apertūram Bellinghamiae.  Tālēs pilae ēlectricae aptae sunt nāvibus trāiectōriīs vel voluptāriīs vel tractōriīs vel piscātōriīs, neque carbōnium in caelum ēmittunt.  Corvus societas, quamquam in Norvēgiā nunc caput suum habet, condita est Vancūveriī.
    6 min
  • diē tertiō decimō mēnsis Māiī
    Britannī quīntam partem pūblicōrum dīmittunt
    Boris Johnson, minister prīmārius Britannōrum, aliīs ministrīs nuntiāvit nullōs pūblicōs esse condūcendōs donec numerus pūblicōrum, quī variīs cīvilibus officiīs funguntur, adeō dēminuerētur ut turgidum corpus reīpūblicae nōn māius esset, quam annō bis millēsimō sextō decimō fuisset, quō annō Britannia pars esset Ūniōnis Eurōpaeae.  Itaque oportet nōnāgintā mīlia pūblicōrum, sive quīnta pars, rude dōnārī aut in negōtia prīvāta trānsīre antequam ūnus novus pūblicus condūcātur.
    Dē Colloquiō Americārum
    Mēnse Iūniō nōnum colloquium Americārum, ubi congredientur prīncipēs gentium Americānārum, habēbitur Angelopolī in Cīvitātibus Foederātīs.  Ambigitur autem utrum duo maximārum gentium praesidēs, vidēlicet Andrēās Manuēl Lopēsius Operātor Mexicānus et Jair Bolsonārus Brāsiliānus, collōquiō sint interfutūrī.  Nam Lopēsius Operātor negat sē partem captūrum, nisi omnēs gentēs Americānae, nōn sōlum līberae rēspūblicae sed etiam Cūbānī et Venetiolānī et Nicaraguānī, invītentur, ut sit colloquium rē vēra omnium gentium Americānārum.  Prō suā parte Bolsonārus numquam collocūtus est cum Iōsēphō Biden, quī praeest Cīvitātibus Foederātīs.
    Turcae obstant nē Finnī Suētīque sociī fiant
    Turcārum praeses Recep Tayyip Erdogānus nuntiāvit sibi nōn vidērī tūtum in Cōnsociātiōnem Atlanticam ascīscere Finnōs Suētōsque, ut quī latrōnēs et hostēs Turcārum reciperent.  Nam Factiō Curdōrum Opificum et sectātōrēs Fethullah Gūlenī, quī in Turciā terrōrem incutere dīcuntur, favōrem et amīcōs inter Suētōs praecipuē, sed etiam Finnōs, invēnērunt.  Annō enim praeteritō Turcae Suētōrum legātum arcessīvērunt quī explīcāret cūr Petrus Hultqvist, Suētōrum minister mīlitāribus rēbus praepositus, cum Factiōne Curdōrum Opificum colloquia habēret.  Novī sociī in foederātiōnem Atlanticam ascīscī nōn possunt nisi cōnsēnsū omnium gentium, quae foedere iam cōnsociātae sunt: itaque potest Erdogānus obstāre, nē Finnī Suētīque admittantur.
    Novus minister Tāprobanēnsium
    Post aliquot diēs tumultuōsōs, quōs reclāmāvērunt pauperēs Tāprobanēnsēs in rempūblicam corruptam, Ranil Wickremesinghe novus minister prīmārius creātus est, quī quinquiēns antea creātus erat.  Tāprobana, quippe quae gēns propter magistrātuum imprūdentiam in grande aes aliēnum inciderit, vix potest suōs cīvēs alere nec petroleum neque etiam medicāmenta suīs suppeditāre.
    Eurōpaeī petroleum Russicum emunt
    Eurōpaeae gentēs pergunt petroleum emere ā Russīs, neque potuit Ūniō Eurōpaea cōnsentīre dē petroleō Russicō interdīcendō.  Hungarī apertē, Bohēmī et Slōvācī clam, recūsant nē petroleum Russicum interdīcātur.
    Dē comitiīs Philippīnōrum
    Suffrāgiīs in Philippīnīs īnsulīs datīs, Ferdinandus seu “Bongbong” Marcus, Ferdinandī dictātōris fīlius, praeses, et Sāra Duterte, Roderīcī Duterte praesidis fīlia, vice-praeses sunt ēlectī.  Uterque magnā vī suffrāgiōrum gaudet, quā vox populī resonat.  Ferdinandus pater Ferdinandī vīgintī annōs praeses fuerat, antequam tyrannis ēversa et peculātiō patefacta est.  Roderīcus pater Sārae usque in mēnsem Iūnium summum magistrātum obtinēbit, quī favōre populī adhūc fruitur et diūturnum et cruentum bellum tam in venēna illicita quam in corruptōs magistrātūs gerit.
    Novum pistrīnum Bellinghamiae conditum
    Novum Bellinghamiae aperītur pistrīnum, quod pastilla ānulāria et Hebraïca parat.  Latus Alterum, quod pistrīnum inscrībitur, conditum est ā Bāiulō Peterson, quī abhinc decem annōs etiam condidit ABCrispās, tabernam grātissimam atque acceptissimam discipulīs, quī mediā nocte crispās mōre Gallicō parātās dēvorāre avidissimē gestiunt.
    6 min
  • diē sextō mēnsis Māiī
    Abortiō in dubium venit
    In Americā ferē quinquāgintā iam annōs nōn per lēgēs sed per Suprēmōs Iūdicēs, ut quī lēgēs dērogāre abrogāreque possint, licet hominibus abortiōnem petere, nam sententiā Iūdicum vīcēsimō saeculō datā lēgēs singulārum cīvitātum, quibus abortiō interdicta erat, sunt abrogātae.  Nova autem Suprēmōrum Iūdicum sententia, nōndum perfecta sed ab ignōtō quōdam homine iniussū Iūdicum dīvulgāta, vidētur efficere ut senātōrēs cōgantur lēgibus ferendīs abortiōnem aut permittere aut vetāre.  Magna contrōversia dē abortū faciendō exstat, unde etiam dissēnsiō inter cīvēs maxima: quārē, cum adeo dīviduntur senātōrēs tōtīus reīpūblicae, ut nullās aliās lēgēs ferre posse videantur, vērisimile nōn vidētur eōs dē hāc rē posse cōnsentīre.  Itaque, sī Suprēmī Iūdicēs dēsierint abortiōnem dēfendere, singulīs cīvitātibus erit constituendum utrum abortum petere liceat necne, et ferē trēs cīvitātēs ē quīnīs iam parātae sunt abortiōnem interdīcere.  Vasintōnia quidem cīvitas lēgibus iam tuētur, ut abortum petere hominibus liceat.  Sententia Iūdicum mēnse Iūniō exeunte rīte ēdētur.
    Līberālēs et Populārēs in Britanniā resurgunt
    In Britanniā suffragiīs lātīs mūnicipālēs magistrātūs ēlectī sunt, quī quamvīs ipsī minōris auctōritātis sint, nihilōminus ōpiniōnem populī dēmonstrant.  Factiō rēbus cōnservandīs, cui praeest Boris Johnson, detrīmentum accēpit sed nōn clādem, quantam adversāriī sperāverant.  Ex alterā parte maximum commodum accēpit nōn factiō opificibus prōmōvendīs, quae ad partēs sinistrās spectat, sed factiō līberālis et populāris, quae paene exstirpāta et funditus sublāta tunc erat, cum ageret nē Britannī dē Ūniōne Eurōpaeā dēscīscerent.  
    Sīnēnsēs nova computātra emunt
    Regimen Sīnēnsium iussit omnēs magistrātūs et pūblicās societātēs ordinātra seu computātra tollere, quae quidem foris essent factae, et nova emere ordinātra in Sīnīs facta.  Sīnēnsēs, quī magnum lucrum dē commerciō inter gentēs sibi parāvērunt, etiam agnōscunt quantī momentī sit sibi sufficere ac posse omnia quae opus est intrā suōs fīnēs facere et sibi suppeditāre.
    Astronautae pūblicī ad tellūrem regressī
    Postquam prīmī astronautae prīvātī prīvātō vehiculō caelitus in terram tutī atque incolumēs dēlāpsī erant, hāc hebdomade etiam pūblicī astronautae, quōrum trēs erant Americānī, Eurōpaeus ūnus, idem iter tūtī ēmēnsī sunt eōdem prīvātī vehiculī genere.  Nam SpaceX societas dēmonstrat sē posse facultātem itinera in caelum faciendī Americānīs suppeditāre, quod ōlim Russī sōlī potuērunt, sed pretiō etiam minore, quam quod Russī poscunt.
    Iōhannes Lee ēligendus
    In comitiīs Hongcongiae diē Sōlis habendīs, Iōhannes Lee ūnus et sōlus est candidātus, quī summum Hongcongēnsium magistrātum ambit.  Nam Hongcongia, ōlim suī iūris, nunc Sīnēnsibus dictō audiēns est facta; itaque, cum nōn possit ulla factiō esse, quae Sīnēnsibus opponātur, nōn necesse est plūribus ambīre candidātīs.  Lee, ōlim custōs pūblicus quī reclāmātōrēs līberam rempūblicam quaerentēs represserat, dīxit necesse sibi vidērī locum Hongcongiae inter urbēs omnium gentium tuērī, et līberam apertamque cīvitātem prōmōvēre, et terram Sīnēnsium cum tōtō mundō conjungere.  Kalendīs Iūliīs Lee ad gubernaculum Hongcongēnsium accēdet.
    Pompa Maritima Bellinghamēnsis
    Crās pompa maritima habēbitur ad portum lūsōriārum, et circā sinum Bellinghamēnsem hōrās pōmerīdiānās navigābit, ut omnēs aspectū nāvium oblectentur.  Classis ā sacerdōtibus ante merīdiem benedīcētur.  In macellō maritimō ad portum sitō piscēs recentissimē captās venālēs erunt.
    6 min
  • diē ūndētrīcēsimō mēnsis Aprīlis
    Juppiter ēlectus
    Populāribus Gallōrum suffrāgiīs diē Sōlis lātīs, Emmanuēl Macrō perget summum magistrātum obtinēre.  Nam ē dēnīs Gallīs sex Macrōnem māluērunt, quattuor Marīnam Le Pen.  Hominēs populāris opīniōnis metiendae pervestigandaeque perītī referunt Le Pen paulō plūs benevolentiae iūvenum esse consecūtam, Macrōnem vērō inter aetāte prōvectiōrēs et rude dōnātōs plūrimum pollēre.  Macrō igitur prīmus est, post Jacobum Chirac, quī bis ā populō ēlectus est.
    Jansa victus
    Comitiīs in Slōvēniā habitīs, nova et viridis factiō Svōbōda sīve Lībertas dicta quadrāgintā ē nōnāgintā sellās in cūriā sibi cēpit et factiōnem Populārem, quae pollēbat, dēvīcit.  Iōhannes Jansa, minister prīmārius et dux factiōnis Populāris, amīcum suum Victōrium Orban imitārī est cōnātus, sed Slōvēnī līberiōrem malunt rempūblicam quam Orban in Hungāriā obtinet.  Itaque vērisimile vidētur Robertum Golob, dux Lībertātis factiōnis, fore minister prīmārius.  Nec mīrum est Viridēs pollēre in Slōvēniā, cūius caput, Colōnia Iūlia Ēmōna seu Liūbliāna, fertur tōtīus Eurōpae urbs esse viridissima.
    Astronautae prīvātī ad tellūrem regressī
    Quattuor astronautae, quōs nulla rēs pūblicca sed prīvāta potius societas Axiom dicta ad omnium gentium statiōnem caeleste mīserant, diē Lūnae integrī incolumēsque ad tellūrem regressī sunt.  Utrōque in itinere, tam ad statiōnem quam cælitus ad tellūrem factō, astronautae vectī sunt vehiculō Dracōne appellātō, quod fabricāta erat SpaceX, prīvāta societas quae navēs caelestēs pretīo minōre et māiōre arte parat quam sunt ulla vehicula pūblicō impēnsō facta. Dux astronautārum erat Michāēl Lopēsius-Alegria, Matritēnsis quī Americānus ante fuit astronauta quam condita erat Axiom societas.
    Twitter seu Pīpulī societas empta
    Forum sociāle, quod Twitter dīcitur, emitur ab Ēlōne Musk, tōtīus mundī homine dītissimō.  Musk, mōtus cēnsōriā societātis illīus sevēritāte quā hominēs alterīus factiōnis reprimerentur, dum hominēs alterīus factiōnis prōmōverentur, dīxit sē ideō tōtum forum emere, ut libertātem dicendī tuerētur.  Parag enim Agrawal, societātī præfectus, anteā dīxerat Twitter dēbēre minus dē lībertāte dīcendī, et magis dē temporibus mūtātīs cōgitāre.  Temporibus mūtātīs, vērisimile vidētur Parag Agrawal exauctorātum īri.
    Mexicānī lithium suum sibi capiunt
    Senātus Mexicānōrum, ut Andrēas Manuēl Lopēsius Operātor praeses proposuerat, cēnsuit omne lithium sub terrā Mexicānā abditum esse nullīus prīvātī bonum sed commūne et pūblicum.  Itaque omnēs fodīnae, quae prīvātae erant, nunc in pūblicam possessiōnem sunt trānsferendae.  Sīnēnsēs enim, ut quī ad vehicula ēlectrica paranda lithium ubique quaerant, terram Mexicānam fodere voluērunt.
    Eurōpa petroleum ā Rūssīs emit
    Quamvīs multa dē commerciō inter Russōs et Ūniōnem Eurōpaeam interdīcendō propter bellum Ucraīnēnse ab Ursulā Lēiēnsī sint dicta, nihilōminus Uniper societas petroleāria Germanica concessit nummīs Russicīs, ut Russī iussissent, petroleum ā Russīs sē emptūram.  Russīs enim prohibētur nē nummīs utantur Americānīs, quī inter omnēs gentēs, et praecipuē in petroleī mercātū, adhibentur, quārē Russī nunc poscunt ut aliae gentēs suīs potius nummīs mercentur, nē Americānī possint sē ā commerciō exclūdere.  Polōnīs et Bulgarīs, quippe quī noluerint Russīs Russicīs solvere nummīs, nulla iam est copia petroleī emendī.  Ūniō igitur Eurōpaea iam dīviditur inter gentēs Ūniōnī fidēlēs, ut Polōnōs, et gentēs Russīs dictō audientēs, ut Germānōs.
    Dē agrīs maritimīs
    In sinū Lummōrum, prope Bellinghamiam, nova societas agrōs colet sub marī.  Etiamsī apud Homērum mare ἀτρύγετον appellātur, facile tamen spargitur et metitur alga, quae nunc in pretiō est in popīnīs et cūlīnīs Americānīs.  Quae autem alga nunc vēnālis est, ā Californiā vel Alascā importātur; itaque novī hī agrī maritimī fōns atque orīgō erunt commerciī nostrae regiōnī propriī.
    6 min
  • diē vīcēsimō secundō mēnsis Aprīlis
    Rolandus Ferdinandus in diciōnem Americānōrum redditus
    Iōhannes Rolandus Ferdinandus, quī ab annō bis millēsimō quartō decimō in mēnsem Iānuārium huius ipsīus annī praeses fuit Honduriēnsium, ā suīs cīvibus comprehēnsus est atque in diciōnem Americānōrum redditus.  Accūsātōrēs Neoeborācēnsēs dīcunt Rolandum Ferdinandum, cum simulāret sē socium Americānōrum in illicitō cocaīnī mercātū reprimendō esse, rē vērā dōnīs mercātōrum cocaīnī corruptum cūrāvisse, ut venēnum in Americam per Hondūriam clam transportārētur.  Diē Iōvis pristinus ille praeses est ipse in Americam vectus, ubi frāter iam vītam agit pūblicīs vinculīs onerātus.
    Raphaēl Corrēa petitur
    Iūdicēs Aequitōriānī, quī Raphaēl Corrēam Dēlicātum pristinum praesidem iam donōrum acceptōrum damnāvērunt, nunc quaerunt ut ille ā Belgīs, apud quōs fugitīvus habitat, secundum foedera et iūs gentium tradātur.  Praeses autem prō suā parte dīcit sē asȳlum inter Belgās habēre, neque in Aequitōriam reversūrum ubi factiōsī inimīcī sē persequerentur.
    Pretium oleī palmārum glīscit
    Indonēsiānī magistrātūs ex inopīnātō interdīxērunt nē quis oleum palmārum ē fīnibus Indonēsiae exportāret, nē pretium oleī illīus, quod in arte coquināriā adhibētur, domī quidem augērētur.  Forīs sine dubiō pretium iam magnum etiam augēbitur.  Nam, ut Russia et Ucraīnā magnam vim frūmentī necnon etiam oleī hēlianthī exportāre solēbant, sīc Indonēsia maximam venditābat cōpiam oleī palmārum, quod omnium oleī generum est in tōtō mundō ūsitātissimum.  Pretiīs oleī et frūmentī et fere omnis cibī auctīs, perīculum sēditiōnis et tumultūs imminet.
    Carolus Ghosn ā Gallīs petītus
    Carolus Ghosn, ōlim societātī autoraedāriae “Nissan” dictae praefectus et nunc fugitīvus quī ē manibus Iapōnum in Libanum ēvāsit, nunc quaeritur ā magistrātibus Gallicīs, quī mandātum comprehēnsōrium omnibus gentibus mīsērunt.  Gallī enim suspicantur Carolum Ghosn pecūniam societātis autoraedāriae per negōtiātōrēs Omāniānōs fūrātum esse.
    Britannia et Ruanda
    In Britanniā, quō mīlia hominum, ē multīs gentibus oriundōrum, nuper sē cōnferunt, Prītī Patel, rēbus internīs praefecta, nuntiāvit omnēs, quī conantur in Britanniam contrā lēgēs migrāre, in Ruandam deportātum īrī.  Ruanda ā Britanniā quadrāgiēs centēna mīlia passuum distat.  Nec sōlī Britannī hoc cōnsilium capiunt: nam annō bis millēsimō quartō decimō Isrāēlītae etiam multōs, quī in suōs finēs migrāre temptāverant, in Ruandam et Ugandam mīsērunt, et Dānī nunc volunt cum Ruandēnsibus dē eōdem cōnsilō agere.   Therēsa Māia, ōlim ministra prīmāria Britannōrum, cōnsilium vituperāvit, ut quod nec lēgitimum nec commodum neque efficax esset.  Māia ipsa, tam cum rēbus internīs praefecta esset quam cum summum magistrātum obtinēret, identidem prōmittēbat sē actūram, ut numerus immigrantium dēminuerētur.
    Dē festīs tulipārum
    Aguntur diēs festī tulipārum, quae nunc pulcherrimē prope Bellinghamiam flōrent.  In valle Skagit dictā, nōn solum deambulandum est per campōs tulipīs ornātissimōs, unde colliguntur et per tōtam rempūblicam mittuntur vēnālēs, sed etiam fabrī lignāriīque materiam caelant, et salmōnēs foris assantur, et laetī hominēs birotīs vehuntur.  Festa usque per kalendās Māiās observābuntur.
    5 min

About Nuntii Latini

From the publisher's feed

Nuntii Latini Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

More shows like Nuntii Latini

Secunda Mensa by Secunda Mensa

Secunda Mensa

17 Listeners

The Rest Is Politics by Goalhanger

The Rest Is Politics

3,017 Listeners

Rem Tene! by Rem Tene!

Rem Tene!

19 Listeners

Rara avis by Rara avis

Rara avis

13 Listeners