Nuntii Latini

Nuntii Latini

By Yle AreenaNews
Download on the App Store

Nuntii Latini episodes

  • Nuntii Latini
    Genavae, in urbe Helvetiae, consultationes pacis in Syria restituendae agi coeptae sunt. Staffan de Mistura, conciliator Nationum Unitarum, legatos omnium partium belligerantium separatim conventurus est. ”Agitur”, inquit, ”de ultimo occasionis momento. Si novissima quoque colloquia pacis ad irritum ceciderint, bellum in dies ingravescet”.
    (Reijo Pitkäranta)
    Russi ex Syria abeunt
    Actio militaris, quam Russi mense Septembri exeunte in Syria susceperant, ad finem adducta est. Nuntiavit enim praesidens Vladimir Putin copias Russorum ex Syria reductum iri ea scilicet causa, quod mandatum suum ibidem perfecissent. Neque tamen omnes milites domum redibunt, sed aliquot cohortes stationibus militaribus, quas Russi in Syria habent, praesidio relinquentur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Quid Obama dixerit
    Animi Britannorum commoti sunt verbis acerbis, quibus praesidens Barack Obama eos reprehendit. Ait enim dictaturam Libyae auctoribus Americanis anno bis millesimo undecimo (2011) oppressam esse, sed civitates Europae de ea re parum curavisse. Principem ministrum Britanniae David Cameron paulo post animum ad alia negotia attendisse, unde factum esset, ut Libya in magnas perturbationes incideret.
    (Reijo Pitkäranta)
    Sancta mater Teresa
    Mater Teresa, monacha celeberrima abhinc undeviginti annos mortua, mense Septembri consecrabitur, ut papa Franciscus Idibus Martiis (15.3.) nuntiavit. Rerum periti Civitatis Vaticanae censuerunt nihil iam impedire, quominus soror illa in numerum sanctorum referretur. Eam enim post mortem duo miracula fecisse, cum duos homines ex morbo letali sanaret.
    (Reijo Pitkäranta)
    Milites ordinis Isis
    Circiter centum homines ex Finlandia peregre profecti sunt, ut in copiis Ordinis Isis pugnarent. Timo Soini, minister a rebus exteris, de ea re sollicitus monuit tantam multitudinem pro numero incolarum Finlandiae in maximis in Europa esse. Constat viginti fere ex illis militantibus in pugnis mortuos esse.
    (Reijo Pitkäranta)
    De urso americano
    ’Ursus americanus luteolus’ in silvis civitatum Ludovicianae et Mississippiae vivens non iam emori periclitatur. Abhinc viginti quattuor annos tantum centum quinquaginta ursi silvestres inveniebantur, hodie autem plus septingenti. Hoc animal clarum factum est, cum praesidens Theodore Roosevelt id frustra venatus urso vulnerato et ad arborem ligato pepercit.
    (Satu Tuominen)
    Petra Olli victrix
    Rigae, in urbe Lettoniae, certamina de principatu luctandi Europaeo posita sunt. In serie feminarum sexaginta chiliogrammatum nomisma aureum consecuta est Petra Olli, athleta Finlandensis unius et viginti annorum. Superavit enim adversariam Ucrainam Oksana Herhel punctis octo ad duo (8-2).
    (Reijo Pitkäranta)
    Nuntii Latini 18.3.2016
    5 min
  • Nuntii Latini
    Mense Novembri anni proximi numerus profugorum ex Russia ita crescere coepit, ut circiter centeni septimanatim in Finniam septentrionalem venirent. Maior pars asylum petentium oriundi erant ex Afganistania, India, Bangladesa, pauci ex Syria et Iraquia. Post Kalendas Martias ad limitem iam nulli ex Russia profugi venerunt. Russi nuntiaverunt se operationes impedivisse, quibus profugi ad limitem Finniae ducerentur. Etiam ex oppido Kantalahti apud Mare Album sito, in quod homines Finniam petituri convenerant, custodes publici eos expulerunt. Petteri Orpo, minister a rebus exteris Finniae, annotavit res in limite orientali ita processisse, ut Finni sperarent.
    Donald Tusk: "Nolite venire in Europam!"
    Donald Tusk, praeses Consilii Europaei, homines meliores vitae condiciones petentes monuit, ne in Europam venirent. "Omnes profugos illegales appellare volo”, inquit, "undecumque oriundi estis. Nolite venire in Europam. Nolite transportatoribus clandestinis confidere. Nolite vitam et pecunias vestras in discrimen committere. Omnia, quae habetis, amittetis."
    Venezuela gravissima regressione laborat
    Venezuela, terra undetriginta milionum incolarum, regressione oeconomica laborat. Habet quidem maximas opes petrolei, sed cum ante duos annos singula dolia petrolei Venezuelani centenis dollaris constarent, nunc minus tricenis constant. Venezuela nonaginta quinque centesimas (95%) redituum exportationis ex petroleo accipit. Pretio deminuto etiam reditus rei publicae deminuti sunt. Angustiae civium causam habent etiam in erroribus regiminis. Annis prosperioribus nihil repositum est, immo novum aes alienum contractum. Nunc cives rebus cotidie necessariis carentes apud tabernas in longissimis agminibus per multas horas exspectant, ut oleum, oryzam, saccharum, farinam, saponem aliaque necessaria emere possint.
    Memoria stragis Virodunensis
    Ante centum annos in regione oppidi Viroduni, vulgo Verdun, inter Francos et Germanos proelium commissum est, quod maximum belli mundani secundi fuisse aestimatur. Inter decem menses ancipiti proelio maximisque utrimque cladibus pugnatum est. Germani denique castellum Duaumont expugnaverunt, quod Franci postea recuperaverunt. Virodunum numquam expugnatum est.
    Orangutani sunt plures quam antea
    Orangutani (Pongones pygmaei) in Sumatra septentrionali plures vivunt quam antea credebatur. Computatum est numerum eorum esse quattuordecim milium sescentorum (14 600), qui octo milibus maior est quam ante septem annos. Nihilo minus periculum est, ne species exstinguatur, quia homines silvas delent, ut spatia ad culturam palmarum oleariarum (Elaeis guineensis) habeant. Periculum autem minus est quam timebatur. Videntur enim orangutani ad mutationes, etiam ad silvas caesas, melius assuescere quam putabatur. Orangutanus est maximum animalium mammiferorum in arboribus viventium. In arbore nidificat, in terram raro descendit, sed ex arbore in arborem se vibrans movetur.
    Tuomo Pekkanen
    Nuntii latini 11.3.2016
    5 min
  • Nuntii Latini
    Die Martis (1.3.) in undecim civitatibus Americae septentrionalis comitia primaria praesidentialia habita sunt ad decernendum, quem ex omnibus petitoribus utraque factio suum candidatum nominaret. Inter democratas victoriam reportavit Hillary Clinton, cum Donald Trump republicanis acceptissimus esset. Uterque eorum suffragia septem civitatum sibi conciliavit.
    (Reijo Pitkäranta)
    Comitia in Irania facta
    In Irania post pactum nucleare cum terris occidentalibus factum comitia parlamentaria instituta sunt. Sententiis computatis apparuit eos, qui una cum praesidente Hassan Rouhani rebus renovandis faverent, victores evasisse. Potiti enim sunt octoginta quinque sedibus, cum conservativi, qui antea in parlamento praevalebant, nonnisi duodesexaginta loca acciperent. Parlamentum Iraniae ex ducentis nonaginta legatis constat.
    (Reijo Pitkäranta)
    Memoria caedis Palme
    Die Dominico (28.2.) triginta anni acti erant, cum Olof Palme, princeps minister Suetiae, media urbe Stockholmia occisus est. Quis auctor sceleris fuerit, adhuc non constat. Anno millesimo nongentesimo undenonagesimo (1989) vir nomine Christer Pettersson in iudicio regionali illius caedis vinculis sempiternis damnatus est, sed postea iudices superiores eum crimine absolverunt.
    (Reijo Pitkäranta)
    Fifa praesidem vreavit
    Socii Foederationis pedifollicae internationalis (FIFA) conventu Tiguri habito sibi novum praesidem creaverunt. Posthac illi ordini maximo praeerit Gianni Infantino, iuris consultus quadraginta quinque annorum in Helvetia natus. Ad eum eligendum duo suffragia ineunda erant, quibus legati ducentarum septem civitatum interfuerunt.
    (Reijo Pitkäranta)
    Vindobona urbs optima
    In investigatione nuperrime divulgata multae orbis terrarum urbes inter se comparatae sunt ad explorandum, in qua urbe qualitas vitae optima esset. De rebus vitam incolarum afficientibus inter alia stabilitas politica, cura valetudinis, cultura urbana, sumptus habitationis inspiciebantur. Primum locum occupavit Vindobona, quam secuta sunt Tigurum, Auclandia et Monachium.
    (Saara Honkanen)
    Nummus pretiosissimus
    In Museo nationali Finlandiae non ita pridem nummus pretiosissimus ante oculos positus erat. Agebatur de primo dollario Americano anno millesimo septingentesimo nonagesimo quarto (1794) Philadelphiae excuso. Hic nummulus argenteus, quae ‘Coma fluitans’ appellatur, cum ibi imago capitis Deae libertatis caelata sit, decem fere milionibus dollariorum valet.
    (Reijo Pitkäranta)
    Cimices valde aucti
    His decem annis incommodum cimicum in terris septentrionalibus pessimum factum est. Causa huius mali videtur esse res viaria valde aucta: cimices enim imprimis in sarcinis hominum itinera facientium nidulantur indeque huc illuc diffunduntur. Qui his scarabaeis molestissimis liberari vult, sarcinas in balneo calidissimo per multas horas retineat.
    (Reijo Pitkäranta)
    Nuntii Latini 4.3.2016
    5 min
  • Nuntii Latini
    David Cameron, primus minister Britanniae, et moderatores Unionis Europaeae concordiam de condicionibus invenerunt, quibus Britannia ex Unione Europaea non exiret. His condicionibus palam factis Daily Mail, acta diurna Britannica, demoscopium faciendum curavit, unde apparuit duodequinquaginta centesimas (48%) Britannorum velle, ut Britannia in UE maneret. Triginta tres centesimas (33%) Britanniae exitum malle, qui “brexit” vulgo dicitur. Cameron nuntiavit scitum populi de societate cum Unione Europaea continuanda die vicesimo tertio mensis Iunii (23.6.) futurum esse. Britannis suasit, ut societati continuandae suffragarentur, quia concordia cum Unione Europaea facta Britanniae statum specialem praebuisset. Boris Johnson, burgimagister Londinii magnae auctoritatis, nuntiavit se discessui Britanniae favere. Se velle, ut patria maiorem de suis rebus potestatem in Unione Europaea haberet. Primo ministro Cameron non contigisse, ut satis bonum de statu speciali Britanniae pactum consultando efficeret.
    Quid Britannos in Unione Europaea irritet
    Britannia est insula extra Europam, in quam mille annis expugnatores non venerunt. Ideo discessionis fautores credunt Fretum Gallicum adhuc patriam suam a motibus continentis defendere. Britannia fuit olim imperium praepotens, est membrum perpetuum Consilii Securitatis et speciales cum USA relationes habet. Multis displicet, quod Francia et Germania in Unione praevalent et quod immigratores in Britanniam influunt. Problemata oeconomica et inopia quaestus Euroregionis suspiciones Britannorum auxerunt. Dum oeconomia in Britannia crescit, homines nolunt suas fortunas cum Graecia, Francia, Italia aliisque terris eius generis coniungere.
    Ignistitium in Syria futurum?
    John Kerry, minister a rebus exteris Americanus, et Sergei Lavrov, a rebus exteris minister Russiae, concordiam de ignistitio in Syria faciendo invenerunt. Praesidentes Barack Obama et Vladimir Putin de ea re die Lunae (22.2.) telephonice collocuti sunt. Propositum est, ut ignistitium die Sabbati (27.2.) incipiat. Spectabit ad omnes greges belligerantium, exceptis illis ordinibus, quos Consilium Securitatis Nationum Unitarum terroristicos iudicavit. Ignistitium ab omnibus partibus, quae bellum gerunt, confirmandum erit, quod futurum est difficillimum. Russia aciem al-Nusra, quae pars est contra praesidentem al-Assad rebellantium, bombardare continuabit.
    Profugi Iraquiani in patriam revertuntur
    Circiter tria milia Iraquianorum, qui in Finniam asylum petentes venerant, in patriam reverterunt. Plurimi sua sponte suisque sumptibus Finniam reliquerunt. Hodie ex duobus profugis advenientibus unus abit. Illi, qui in patriam reverti volunt, aeroplanis epibaticis ex Finnia in Iraquiam septimanatim portantur.
    (Tuomo Pekkanen)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Russia et civitates occidentales ad novum bellum frigidum delapsae sunt, ut ait Dmitri Medvedev, princeps minister Russiae. Hanc sententiam pronuntiavit in conventu securitatis Monaci acto, quo magna multitudo moderatorum politicae internationalis congregata erat. Monuit rerum statum hodiernum a praesidente Vladimir Putin iam ante novem annos recte praedictum esse.
    (Reijo Pitkäranta)
    Quid Ahtisaari senserit
    Martti Ahtisaari, praesidens olim Finlandiae idemque praemio Nobeliano pacis ornatus putat claves belli Syriaci componendi penes Russiam et Civitates Americae Unitas esse. Censuit in potestate earum esse, utrum discrimen, quo Syria iam quinque annos laborat, solvi posset, necne. Ahtisaari opinionem suam in colloquio cum diurnariis in urbe Helsinki habito palam fecit.
    (Reijo Pitkäranta)
    De profluvio methani
    Ingens profluvium methani, quo urbs Angelopolis inde a mense Octobri afflicta erat, iam coercitum esse videtur. Nuntiatur enim fontem gasi erupti interim obturatum esse. Propositum est, ut foramen terebratorium calcestro repleretur ad prohibendum, ne methanum periculosum iam umquam ex ima terra sursum emanaret.
    (Reijo Pitkäranta)
    Mafiosi in Sicilia capti
    Centum tres homines a custodibus publicis Italianis capti sunt, cum suspicio esset eos pecuniam extorsisse et alia scelera commisisse. Sunt ex familia mafiosa Laudani, quae iam multos annos Siciliam terret.Vel tres feminae accusantur, quod constanter pecuniam tutelarem mercatoribus aliisque extorserint. Enzo Bianco, praefectus urbi Cataniae, tribum Laudani cancrum urbis descripsit.
    (Satu Tuominen)
    Ehud Olmert in vinculis
    Ehud Olmert, pristinus princeps minister Israelis septuaginta annos natus poenam carceris undeviginti mensium pati coepit. Convictus est anno bismillesimo quarto decimo (2014) largitionis acceptae et iuris obstructi. Crimen ad id tempus pertinet, quo Olmert, ante quam princeps minister factus est, munere praefecti urbis Hierosolymorum fungebatur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Ikea fraudis accusatur
    Commissio Unionis Europaeae cognitura est, num Ikea, complexus mercatorius supellectilis, dolo malo tributa effugerit. Fautores factionis prasinorum, qui in parlamento Unionis Europaeae sunt, hoc opus mercatorium de variis fraudibus accusant. Ita impetratum esse, ut Ikea spatio sex annorum tributa debita non solveret.
    (Reijo Pitkäranta)
    De catarrho epidemico
    Hac hieme catarrhus epidemicus solito gravior in Finlandiam invasit. Quanta fuerit vis morbi, vel inde apparet, quod iam undeviginti homines inde vitam amiserunt. In iis sunt infans duorum annorum et senex octoginta annos natus, sed etiam cives laboris patientes et bona valetudine plerumque gaudentes cura efficaciore eguerunt.
    (Reijo Pitkäranta)
    Nuntii Latini 19.2.2016
    5 min
  • Nuntii Latini
    Oratione, quam parlamentum inaugurando (3.2.2016) habuit, praesidens Finniae Sauli Niinistö inter alia immigrationem tractavit. Monuit fluctum hominum, qui in Europam fieret, magnopere esse migrationem, qua non praesens periculum sed aliud fugeretur. “Is, qui vocabulum asyli dicere scit, in Europam admittitur et hoc vocabulo illi ius limitem transeundi datur .… Europa immigrationem immoderatam diu sustinere non valebit. … Dum bonum petitur, fit, ut omnibus malum afferatur… Qui sunt in periculo aut persecutionem patiuntur, illi nobis sunt adiuvandi. Eos autem adiuvare nunc non possumus, qui meliora quaerunt et vitam praesentem aut futuram in patria difficilem iudicant.”
    Maior pars Finnorum recognitioni immigrantium favet
    Ex demoscopia recenti apparuit plerisque Finnis placere, ut recognitiones in limitibus patriae susciperentur. Duodesexaginta centesimae (58%) civium recognitiones comprobant, una et triginta centesimae (31%) nolunt, undecim centesimae (11%) sententiam non dicunt. Propter crisim immigrationis fieri poterit, ut Finnia, sicut iam Suecia et Dania fecerunt, primo vere recognitiones suscipiat.
    Papa Franciscus et patriarcha Kyrillos conveniunt
    Anno millesimo quinquagesimo quarto (1054) in synodo Nicaeensi magnum schisma inter ecclesiam orthodoxam et catholicam ortum est. Constituendum erat de verbis confessionis fidei et disputabatur de Spiritu Sancto, unde ortus esset. Delegati ecclesiae occidentalis asseverabant Spiritum sanctum “ex Patre filioque” procedere, orientales autem vocabulum “filioque” non probabant. Tanta erat discordia, ut ecclesiae catholica et orthodoxa altera alteram excommunicarent. Excommunicatio non ante est revocata quam anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto (1965). Inter schisma papa catholicorum et patriarcha orthodoxorum numquam convenerunt. Hodie (12.2.) autem ecclesiarum moderatores primum post synodum Nicaeensem coram colloquuntur. Papa Franciscus et patriarcha Kyrillos (Kirill) in aeriportu Havannae conveniunt. Papa ibi descendit in Mexicum iter faciens, patriarcha autem his diebus Cubam visitat. Disserunt de condicione rerum hodierna, cum Christiani in multis terris persecutionem patiuntur. Propositum est, ut sententiae communi ad relationes ecclesiarum meliorandas subscribant.
    Magna pars Africae siccitate laborat
    Siccitas exceptionalis Africam septentrionalem, orientalem meridionalemque temptat. Complures hominum miliones domicilia relinquere et meliores condiciones vitae alibi quaerere coguntur. Pessima est siccitas in Zimbabuia, ubi quarta pars incolarum sive duo miliones et dimidium celeri auxilio cibario egent. Corruptio magistratuum et regimen ineptum rem gravant. Similiter se habent Malawium, Zambia, Mozambicum, ubi fluminibus siccatis armenta siti moriuntur. In Aethiopia et Somalia siccitas peior esse dicitur quam ineunte decennio nono saeculi proximi, cum complura centena milia hominum siccitate perierunt. Etiam in ora Maris Mediterranei, in Marokio, Algeria Tunesiaque, pluviae fuerunt minimae.
    (Tuomo Pekkanen)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Juha Sipilä, princeps minister Finlandiae, collegam suum Russum Dmitri Medvedev Petropoli convenit. In colloquiis communibus maxime id deliberabant, quonam modo prohiberi posset, ne immigrantes ex Russia in Finlandiam illegaliter venirent. Medvedev dicta eorum refellit, qui contenderent profugos a Russis in Finlandiam consulto mitti, ut condicio Unionis Europaeae labefieret.
    (Reijo Pitkäranta)
    Comitia primaria Americana
    In Civitatibus Americae Unitis comitia praesidentialia primaria initium ceperunt. Suffragio in civitate Iowa habito victoriam certaminis candidatorum republicanorum reportavit senator Ted Cruz: is enim competitorem Donald Trump quattuor centesimis superavit. In democratis autem Hillary Clinton et Bernie Sanders tam aequo Marte dimicaverunt, ut, uter eorum palmam ferret, vix decerni potuerit.
    (Reijo Pitkäranta)
    Castro in Europam venit
    Raul Castro, praesidens Cubae octoginta quattuor annos natus, Lutetiam Parisiorum venit, ut iter officiale unius septimanae in Europa incoharet. Cur proprie in Francogalliam advenerit, inde intellegitur, quod praesidens Francois Hollande ad interclusionem Cubae commercialem tollendam multum contulit. Praeterea memoria tenendum est eum anno proximo Cubam visitavisse.
    (Reijo Pitkäranta)
    Flavivirus grassari coepit
    Epidemia nomine Flavivirus in multis terris Americae Latinae grassari et inde etiam aliorsum diffundi coepit. Hic morbus contagiosus feminis gravidis periculosissimus est, cum suspicio non absit, quin in infantibus neonatis microcephaliam et alias deformitates efficiat. Origo huius mali est idem insectum, per quod febris flava ab alio ad alium serpere solet.
    (Reijo Pitkäranta)
    Dies festi Venetiis aguntur
    Venetiis, in urbe Italiae pernota, his diebus sollemnia antequadragesimalia, vulgo carnevalia dicta, variis modis celebrantur. Constant imprimis ex pompis et spectaculis diversi generis, quorum partes principales homines personam conspicuam gerentes et veste versicolori induti agunt. Inter hos dies festos Venetias tres fere miliones viatorum obire existimantur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Lapponia Americanos docet
    Milites Americani in Lapponia una cum Finnis in re militari arctica se exercuerunt. Cursus a Brigata Venatoria institutus est. Participes didicerunt inter alia ex foramine glaciei evadere, per crustam glaciatae nivis scridare, tarandrum trucidatum sub divo coquere. Americani Finnorum peritiam temporum brumalium plurimi aestimant.
    (Antti Ijäs)
    Novum culmen mundanum
    Wilma Murto, puella Finlandensis septendecim annorum, perticae ope altitudinem quadringentorum septuaginta unius (471) centimetrorum superavit. Haec praestatio novum culmen mundanum in saltu perticario feminarum viginti annis minorum efficit. Certamen, ubi illam rem gessit, Bipontini sive in oppido Germanorum Zweibrücken, pridie Kalendas Februarias (31.1.) positum est.
    (Reijo Pitkäranta)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Postquam Hungaria, Austria, Slovenia aliaeque terrae Balcanicae immigrationem novis rationibus consiliisque restringere coeperunt, profugi alias vias in Europam septentrionalem quaerere coeperunt. Primum Moscuam veniunt, deinde aeroplanis aut traminibus petunt Murmanskam, in paeninsula Kola sitam, unde ad limitem Norvegiae aut Finniae autoraedis portantur. Cum Norvegi immigratores accuratius examinare et eos, qui sine iusta causa venerant, in Russiam remittere coepissent, petitores asyli cursum ad limitem Finniae mutaverunt. Antea per transitus Finniae septentrionales aliquot tantum homines in anno venerunt, mense Novembri numerus ita crescere coepit, ut circiter centeni septimanatim venirent. Maior pars sunt Afgani, Indi, Nepaliani, Iraniani. Ex Syria et Iraquia usque adhuc tantum viginti homines venerunt. Custos limitis Russiae rettulit servitium securitatis Russiae (FSB) una cum magistratibus regionalibus transportationem profugorum curare.
    XV terrae Nationibus Unitis stipem annuam non contulerunt
    Ban Ki-moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, censet terras, quae societati stipem annuam solvere neglexerint, in coetu generali suffragium non habere. Suffragium autem permitti posse, si causa omissionis ex ipsis non pendeat. In his terris, quae quindecim numerantur, est Venezuela, membrum Consilii securitatis, quod mense proximo illi praesidebit.
    Irania centena aeroplana emptura
    Sanctionibus oeconomicis sublatis Irania complura centena aeroplana epibatica ex occidente emptura est. Dum praesidens Hassan Rouhani hac septimana Parisios visit, Irania iam centum quattuordecim aeroplana a societate Airbus emit. Proximo triennio quingenta nova Iraniae necesse erunt, ut minister commeatus Iraniae Abbas Akhoudi nuntiavit.
    Calamitas in Bolivia oecologica
    In Bolivia factum est, ut lacus Poopó, amplitudine mille fere chiliometrorum quadratorum, aresceret. Ex aquis eius non plus quam duae centesimae restant. Investigatores iudicant maximam causam calamitatis esse in politica magistratuum imprudenti. Poopó aquas suas ex lacu Titicaca per flumen Desaquadero cepit. Annis proxime praeteritis magistratus permiserunt, ut inde usque maiores aquae copias in usum agricolationis et industriae fodinariae ducerentur. Praeterea pluviae fuerunt rariores et mutatio climatis temperaturam caeli uno fere gradu auxit. Piscatores victum amiserunt et septuaginta quinque species avium eius regionis nova domicilia quaerere coactae sunt.
    Stephen Hawking: Homines mundum delebunt
    Stephen Hawking, celeberrimus physicus et cosmologus, censet bella nuclearia, mutationem climatis vel vira genetice mutata efficere posse, ut mundus pereat. Generi humano ante omnia imminere pericula, quae homines ipsi creaverint. Etsi calamitatem certo quodam anno non esse probabilem, tamen tempore labente periculum multiplicari et proximis mille annis aut decem milibus annorum prope inevitabile fore.
    (Tuomo Pekkanen)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Barack Obama, praesidens Civitatum Americae Unitarum, et Vladimir Putin, praesidens Russiae, septimana praeterita diu de rebus internationalibus telephonice collocuti sunt, ut ex Domo Alba narratur. Primores civitatum discrimen Ucrainae egisse et futurum systema politicum Syriae cogitavisse. Chersoneso ad Russiam adiuncta relationes inter Russiam et nationes occidentales intercedentes redditae sunt frigidiores.
    (Saara Honkanen)
    Irania sanctionibus libera
    Ordo internationalis ab energia atomica (IAEA) nuntiavit Iranianos omnes condiciones pactionis nuclearis mense Iulio factae secutos esse. Qua re audita Unio Europaea et Civitates Americae Unitae decreverunt, ut sanctiones oeconomicae illis impositae tolli possent. Neque enim iam metuere videntur, ne Iraniani intra breve tempus arma nuclearia praeparare valeant.
    (Reijo Pitkäranta)
    Res Poloniae aestimantur
    Commissio Unionis Europaeae aestimare constituit, num regimen Poloniae principia civitatis in legibus positae violavisset. Id enim et aliquot moderatores Radiophoniae Polonicae generalis et quosdam iudices tribunalis constitutionalis a munere amovit eosque cum novis commutavit. Sunt tamen, qui consilio Unionis adversentur censentes de rebus Poloniae internis agi.
    (Reijo Pitkäranta)
    Forum oeconomicum mundi
    Die Mercurii (20.1.) Forum oeconomicum mundi (WEF) Davosae, in oppido Helvetiae Alpino, conventum hornotinum celebrare coepit. Huic consessui circiter duo milia quingenti homines magnae auctoritatis e diversis orbis terrarum partibus intersunt. Colloquuntur de iis variis mutationibus, quibus totum genus humanum annis proxime futuris afficietur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Papa silvulam dono accepit
    Episcopi ecclesiarum Finlandiae Lutheranae, catholicae, orthodoxae, itinere Romam una suscepto, in civitate Vaticana pontificem Romanum Franciscum convenerunt. Papa, quippe qui in orationibus saepe mentionem naturae tuendae fecisset, ab hospitibus partem silvae in Finlandia sitae dono accepit. Illud arboretum prope urbem Borgoam invenitur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Athletica levis inquinata
    Foedus athleticae levis Britanniae omnes primatus mundanos irritos faciendos esse censet. Dura consilia capiantur necesse esse, ut omnis suspicio fraudis ab athletica tandem removeatur. Ed Warner, praeses illius foederis minitans: ”Quisquis”, inquit, ”praestationes suas remediis vetitis adhibitis meliores reddere conatus erit, in aeternum a certaminibus excludatur.”
    (Reijo Pitkäranta)
    Nocti polari finis factus
    Nox polaris tota Lapponia praeteriit. In Utsjoki enim, quae paroechia Finlandiae maxime septentrionalis est, die Dominico (17.1.) paulo ante meridiem sol, qui mense Novembri exeunte occiderat, rursus in conspectum venit. Primum quidem non nisi unam horam in caelo apparebat, sed posthac vis lucis ibidem tantopere augebitur, ut septimana proxima dies iam trium horarum sit.
    (Reijo Pitkäranta)
    Nuntii Latini 22.1.2016
    5 min
  • Nuntii Latini
    In platea Sultanahmet urbis Constantinopolis, quam plateam periegetae frequentare solent, die Martis (12.1.) mane displosio fortissima facta est. Decem homines mortui sunt, quindecim vulnerati, inter quos Germani aliique peregrini. Praesidens Turciae Recep Tayyip Erdoğan iudicat displosionem fuisse ictum terroristae suicidae originis Syriacae.
    Feminae vigilia novi anni molestabantur
    Vigilia novi anni magnus numerus virorum, qui ex terris Arabicis oriundi esse videbantur, in media urbe Colonia feminas sexualiter aut aliis modis molestabant. Plus quam quingenta scelera huius generis magistratibus denuntiata sunt. Vigiles censent magnam partem ex aggressoribus fuisse asyli petitores. Erant inter eos etiam, qui illegaliter in Germania versarentur. Propter magnum numerum turbatorum vigiles urbis feminas defendere et rapinas impedire et delinquentes ilico deprehendere non potuerunt. Ob rem male gestam Wolfgang Albers, praefectus vigilum Coloniae, qui a civibus vehementer vituperabatur, a magistratu amotus est. Neque in Finnia similis feminarum molestatio defuit, immo frequentior facta est quam ante. Lasse Aapio, praefectus vigilum urbis Helsinki, rettulit custodibus publicis frequenter denuntiatum esse, quo modo viri peregrinae originis feminas violenter adire temptavissent. Modum delinquendi esse novum, cum illa scelera a gregibus virorum contra singulas feminas fierent.
    Merkel sceleratis expellendis parata
    Cancellaria Germaniae foederalis Angela Merkel, quam cives ob laxam politicam immigrationis culpaverunt, parata est criminis damnatos expellere. Factio eius (CDU) suadet, ne petitoribus asyli, criminis damnatis, residentia concedatur. Ex lege hodierna tantum poena carceris minime trium annorum ad causam sufficit, ut petitor expellatur, antequam petitio eius pertractata sit. Die Lunae (11.1.) multa hominum milia Lipsiae (Leipzig) contra politicam immigrationis Merkelianam agmine facto reclamitabant. Cancellariam accusabant, quod patriam deleret, cum anno praeterito undecies centena milia immigratorum in Germaniam admisisset. Similes reclamationes, quas fautores extremae dextrae instituerant, die Sabbati (9.1.) etiam Coloniae fiebant.
    Putin: Iustum erat Crimaeam occupare
    Praesidens Russiae Vladimir Putin a periodico Germanico Bild interrogatus occupationem paeninsulae Crimaeae defendit. Dixit voluntatem hominum maioris esse quam fines civitatis. Ideo se iustum iudicare, quod Crimaea ad Russiam adiuncta esset. Militum Russorum fuisse curare, ut incolae libere aperire possent, quid sentirent.
    Sueci societati Natonis obsistunt
    Maior pars Suecorum non vult, ut patria ad confoederationem Natonem adiungatur. Ex demoscopia recens facta quinquaginta centesimae (50%) Suecorum censent Sueciae extra Natonem manendum esse, triginta quattuor centesimae (34%) volunt, ut patria membrum Natonis fiat, reliqui ex respondentibus (14%) sunt incerti.
    (Tuomo Pekkanen)
    5 min

About Nuntii Latini

From the publisher's feed

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (Yle) in terrarum orbe unicum.