Nuntii Latini

Nuntii Latini

By Yle AreenaNews
Download on the App Store

Nuntii Latini episodes

  • Nuntii Latini
    In Corea Septentrionali experimentum bombae hydrogenicae factum est, ut magistratus eius terrae die Mercurii (5.1.) nuntiaverunt. Nonnulli tamen rerum periti de indole eius rei dubitant censentes fieri posse, ut de explosione nucleari alterius generis agatur. Complures civitates, in iis Finlandia, experimentum Coreanorum vehementer condemnaverunt.
    (Reijo Pitkäranta)
    Doctrina Russiae militaris
    Praesidens Russiae Vladimir Putin sub novum annum documento subscripsit, quo doctrina securitatis Russiae adumbratur. In hoc libello plane scriptum est consociationem militarem Nato incolumitati Russiae nationali imminere. Praeterea commemoratur Russis efficere contigisse, ut auctoritatem suam in conflictibus et discriminibus internationalibus solvendis augerent.
    (Reijo Pitkäranta)
    Discrimen Saudiano-Iranicum
    Relationes inter Arabiam Saudianam et Iraniam intercedentes usque ad commercia legationum intermissa aggravatae sunt. In causa est supplicium, quod Saudiani doctrinam sunnitarum confitentes de duce religioso shiita summae dignitatis nuper sumpserunt. Qua re cognita Teherani, in urbe principe Iraniae, tumultus vehementes orti sunt, inter quos multitudo reclamitantium impetum in sedem legati Saudiani fecit.
    (Reijo Pitkäranta)
    De viatoribus inspiciendis
    Administratores Suetiae custodiam limitis sui meridiani efficaciorem reddere constituerunt, ut numerum profugorum terram suam petentium deminuerent. Quam ob rem omnes viatores, qui aut autocineto aut tramine aut aeroplano in Suetiam adventuri sunt, iam in solo Daniae inspicientur. Mirum non est Danos propter illud statutum ira incensos esse.
    (Reijo Pitkäranta)
    Mao monumentum accepit
    In regione rurali Sinarum immanis statua inaurata pristinum ducem Mao Zedong figurans erecta est. Hoc monumentum triginta septem metra altum et ex chalybe calcestroque factum sumptuosissimum esse dicitur. Mao, quamquam rerum potitus ingenti civium suorum numero perniciei fuit, tamen a multis Sinensibus magni aestimatur.
    (Reijo Pitkäranta)
    De fumatione in Finlandia
    Fumatio tabaci in Finlandia inde ab annis septuagesimis valde deminuta est: cum abhinc quadraginta fere annos amplius dimidia pars virorum fumatores fuerint, hodie non nisi quindecim centesimae civium tabaco addictae sunt. Inde secutum esse videtur, ut numerus casuum cancri pulmonalis octoginta centesimis (80%) decresceret.
    (Reijo Pitkäranta)
    Hiems in Finlandiam venit
    Novo anno ineunte hiems vera cum nivibus et frigoribus post longam exspectationem in Finlandiam venit. Ita etiam iis, qui in partibus terrae meridianis habitant, occasio data est in campis nivosis scridandi et in glacie maris et lacuum patinandi. Nonnullis locis vis frigoris etiam perturbationes in electricitate distribuenda effecit.
    (Reijo Pitkäranta)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Magnus conventus climaticus, qui Lutetiae Parisiorum per duas septimanas actus erat, pridie Idus Decembres (12.12.) ad finem venit. Eventum habuit felicissimum, nam moderatoribus centum nonaginta quinque civitatum contigit, ut concordiam de mutatione climatica coercenda invenirent. Inter participes pactum est variis actionibus eo niti, ne atmosphaera orbis terrarum amplius duobus gradibus Celsianis calefieret. Convenit etiam, ut terrae egentiores ad hanc rem consequendam a civitatibus industrialibus quotannis centena miliarda dollariorum acciperent.
    (Reijo Pitkäranta)
    Pactum climaticum laudatur
    Primores civitatum pactum climaticum Parisiis factum certatim laudaverunt. Praesidens Barack Obama illam conventionem historicam descripsit, quae ad sidus nostrum servandum plurimum valeret. Idem fere dixit David Cameron, princeps minister Britanniae: ”Ex hac pactione”, inquit, ”nepotes nostri videbunt nos de salute liberorum nostrorum posterorumque eorum cogitavisse”.
    (Reijo Pitkäranta)
    Novus praesidens Argentinae
    Argentina novum praesidentem accepit, cum Mauricio Macri septimana proxime praeterita munus iniit. Oratione inaugurali habita promisit se id acturum esse, ut civitas sua uniretur. Praeterea, quantum posset, paupertatem in patria deminuere, corruptioni efficaciter repugnare, numerum sedium operis augere se velle dixit.
    (Reijo Pitkäranta)
    Islamitae foedus facturi sunt
    Terrae religionem islamicam confitentes Arabia Saudiana duce foedus militare conditurae sunt, cuius erit contra terrorismum pugnare. Constabit illa confoederatio ex triginta quattuor nationibus, in quibus Aegyptus, Turcia, Pakistania, aliquot civitates in Africa sitae. Partes nuntiant suum esse nomen islamicum adversus omnes terroristarum greges tutari.
    (Reijo Pitkäranta)
    Persona anni: Angela Merkel
    Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, persona huius anni commentariorum periodicorum Time electa est. In inscriptione ’Cancellaria orbis terrarum liberi’ appellatur. Causa creandi dicitur, quod ductu et auxilio eius fieri potuerit, ut Europa, quamquam discrimine oeconomico et profugorum laboraret, tamen limites apertos servaret.
    (Satu Tuominen)
    Arbor natalicia pulcherrima
    In Finlandia civibus facultas data est eligendi, quis ex arboribus nataliciis in publico positis omnium pulcherrima esset. Victoriam reportavit abies in Foro centrali urbis Tampere collocata, quae amplius quinquaginta duo milia suffragiorum sibi conciliavit. Illa arbor in altitudinem viginti metrorum surgens centum fere annorum esse existimatur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Nuntii Latini ad ferias abeunt
    Nuntii Latini propter ferias natalicias in tres septimanas intermittuntur, quam ob rem proxima emissio non ante quam die octavo mensis Ianuarii (8.1) fiet. Restat, ut auscultatoribus nostris Tranquillum festum nativitatis Domini et Annum Novum Bonum Faustum Felicem exoptemus.
    (Reijo Pitkäranta)
    Nuntii Latini 18.12.2015
    5 min
  • Nuntii Latini
    In primo suffragio comitiorum regionalium apud Francos habitorum, Frons Nationalis (FN), factio extrema dextra, cui praeest Marine Le Pen, prope tertiam partem sententiarum conciliavit. Secundum locum recuperavit factio conservativa Nicolai Sarkozy, tertium factio socialistica praesidentis Francois Hollande. Altera suffragia Dominico proximo (13.12.) fient.
    Pretium petrolei vilescere pergit
    Organizatio terrarum petroleum exportantium (OPEC) pridie Nonas Decembres (4.12.) Vindobonae Austriae conventum habuit, in quo membra de productione petrolei circumscribenda inter se convenire non potuerunt. Quo fit, ut superproductio petrolei continuetur et pretium eius vilescat. Pretium, nunc quadraginta fere dollaria pro dolio, duodeviginti mensibus dimidiatum est.
    Dies independentiae duodecentesimus celebratus
    Dies independentiae Finniae postridie Nonas Decembres (6.12.) solitis caerimoniis celebratus est. Culmen sollemnitatis fuit receptio in palatio praesidentiali, in quam Sauli Niinistö, praesidens rei publicae, circiter mille octingentos hospites invitaverat. Primi in palatium intrabant milites veterani, qui hodie annos aetatis nonaginta vel plures numerant. Hodie veterani apud cives magni habentur, cum ante dissolutionem Unionis Sovieticae propter rationes politicas a praesidente in palatium non invitarentur et gesta eorum silerentur. Receptio praesidentis, per televisionem transmissa, plures spectatores habebat quam umquam ante, scilicet duas miliones sescenta milia.
    Praesidens Niinistö de immigratione
    Praesidens Sauli Niinistö, de immigratione usque crescente interrogatus, rem in petitoribus asyli accipiendis haud feliciter successisse censebat. Qui in Finniam venire et in Finnia esse vellent, valores Finnorum essentiales, ut democratiam, aequalitatem, iura humana, comprobarent. Condicionem, qua in Finnia versareris, esse illos valores comprobare et agnoscere. Finnis ipsis curandum esse, ut omnibus suam religionem et mores familiares servare liceret. Niinistö monuit etiam immigratores ex Russia venientes serio considerandos esse, nam commodum utriusque partis esse, ut res diligenter regeretur.
    Anniversarium centesimum quinquagesimum Sibelianum
    Hoc anno celebratur anniversarium centesimum quinquagesimum musicographi Jean Sibelius, qui natus est die octavo mensis Decembris anno millesimo octingentesimo sexagesimo quinto (8.12.1865). Ex operibus eius notissima sunt Valse triste, Andante festivo, Finlandia, septem symphoniae, concentus violinicus. Symphoniae Sibelianae post opera Beethoveniana a multis maximi aestimantur. Concentus eius violinicus saepius est disco impressus quam alii violinici concentus. Certamen violinicum Sibelianum, anniversario compositoris centesimo (1965) conditum, quod quinto quoque anno Helsinkii instituitur, inter maioris momenti certamina musica in toto orbe terrarum numeratur. In hornotino certamine, numero undecimo, palmam cepit Christel Lee Americana.
    Tuomo Pekkanen
    Nuntii Latini 11.12.2015
    5 min
  • Nuntii Latini
    Animi Finlandensium commoti sunt violationibus puellarum minorennium, quarum auctores in hominibus asylum petentibus esse videntur. Cum periculum esset, ne haec scelera ad odium ethnicum augendum adducerent, praesides omnium factionum epistulam divulgaverunt, qua cives hortabantur, ut irae temperarent neve omnibus peregrinis notam turpitudinis imprimerent.
    (Reijo Pitkäranta)
    Conventus climaticus iniit
    Pridie Kalendas Decembres (30.11.) Lutetiae Parisiorum maximus conventus climaticus inauguratus est, cui omnes fere primores civitatum intersunt. Legationi Americanorum praeest Barack Obama, cum Russi praesidente Vladimir Putin duce Lutetiam venerint. Participes duabus septimanis rationes invenire conantur, quibus usi prohibeant, ne caeli status in orbe terrarum nimis calefiat.
    (Reijo Pitkäranta)
    Turcis opitulatio promissa
    Civitates Unionis Europaeae Turcis opitulationem trium miliardorum euronum pollicitae sunt, ut iis in discrimine profugorum solvendo subvenirent. Turcia est terra, per quam confugientes in Europam maxime transire student. Insuper convenit, ut Turci libertatem visi syngraphi acciperent, si confinium suum efficacius custodirent.
    (Reijo Pitkäranta)
    De Cubanis patria profugis
    Novus quoque orbis suum discrimen migrationis habet. Numerus enim Cubanorum, qui per terras Americae Latinae, quae dicitur, in Civitates Americae Unitas immigrare volunt, hoc anno iam quinquaginta fere milium esse existimatur. Causa, cur Cubani tanta multitudine patriam reliquerint, videtur esse, quod sperant fore, ut in America septentrionali liberius quam domi vivere possint.
    (Reijo Pitkäranta)
    De silvis pluvialibus
    In Brasilia silvae pluviales, quae circa flumen Amazonium sunt, citius quam antea deleri videntur. Hoc anno circiter quinque milia octingenta (5 800) chiliometra quadrata vastata sunt. Quae rerum condicio ex inopinato nata est, nam regimen Brasiliae annis proxime praeteritis novas leges pertulit, ut caesiones silvarum illegales deminuerentur.
    (Saara Honkanen)
    Amicitia caprae et tigris
    In vivario in Russia orientali sito res mira animadversa est: tigris Sibirianus nomine Amur capram vivam sibi ad victum datam non solum non interfecit, sed etiam pro amica habere coepit. Capra Amurem quoquoversus sequitur, ille eam omni modo tutatur. Amicitia eorum tanta est, ut capra in cubili tigris dormiat bestia in alium locum recedente.
    (Reijo Pitkäranta)
    Klitshko cladem accepit
    Die Saturni (28.11.) Dusseldorphii de principatu pugilationis gravissimi ponderis certatum est. Palmam certaminis tulit Tyson Fury, athleta professionalis Britannus, cum adversarium Vladimir Klitshko Ucrainum sententia omnium arbitrorum domuit. Victoria eius eo pluris habetur, quod Klitshko per undecim annos pugil insuperabilis erat.
    (Reijo Pitkäranta)
    Nuntii Latini 4.12.2015
    5 min
  • Nuntii Latini
    Consilium Securitatis Nationum Unitarum petit, ut omnes terrae, quantum fieri possit, pugnae contra ordinem ISIS sive Daesh in Syria et Iraquia intersint et duplico nisu contendant, ut ictus terroristarum posthac impediantur. Quam sententiam a Francia adumbratam Consilium Securitatis unanimiter probavit.
    Duma Russiae severiores contra terrorismum poenas flagitavit
    Parlamentum Russiae rationes severiores ad terroristas arcendos flagitavit. Capitis poenam usu recipiendam, potestatem Servitii securitatis amplificandam, cooperationem internationalem corroborandam esse. Delegati et senatores in sententia communi terrorismum cum nazismo comparaverunt eamque pestem huius saeculi appellaverunt, quae radicitus delenda esset.
    Leges de immigratione in USA duriores
    Camera delegatorum decrevit, ut condiciones, quibus fugitivi ex Syria et Iraquia venientes in USA admitterentur, notabiliter severiores redderentur. Praesidens Obama minitatus est se illam legem, iure vetandi usus, antiquaturum esse. Lex a Camera delegatorum data etiam in senatu tractari debet, ubi fieri poterit, ut repudietur.
    Bruxellis status extraordinarius continuatur
    Status extraordinarius propter imminens terrorismi periculum, die Sabbati (21.11.) Bruxellis constitutus, totam septimanam continuatur. Scholae autem die Mercurii denuo apertae sunt et commeatus metropolitanus post intermissionem incohatus est. Ex sedecim hominibus die Dominico deprehensis unus de strage Parisiensi accusatur, ceteri liberati sunt.
    Dies Puerorum Universalis
    Dies Puerorum Universalis, quem conventus generalis Nationum Unitarum omnibus terris observandum commendavit, die vicesimo mensis Novembris (20.11.) quotannis agitur. Conventus suasit, ut ille dies fraternitatis globalis et sympathiae inter pueros esset, quo salus et prosperitas puerorum in toto terrarum orbe promoveretur.
    Angela Mercel decem annos cancellaria foederalis
    Angela Merkel, quae femina maximae potestatis in Europa habetur, iam decem annos cancellaria foederalis Germaniae est. Auctoritas eius his decem annis usque crevit. De armistitio Ucrainae orientalis consultavit; permisit, ut Graecia oeconomice adiuvaretur; fugitivos in Europam venientes recepit. Merkel magna apud suos gratia valet, sed dimidia fere pars civium censet illam immigratoribus nimis liberalem fuisse, cum ceteras nationes Europaeas, imprimis Francos, non consuluisset, antequam petitores asyli invitaret, ut in Germaniam venirent. Immigratione augescente indignatio civium crevit, sed Merkel nullum sibi parem competitorem habet.
    Supplementa ad historiam litterarum Britanniae
    Supplementa antea ignota ad historiam litterarum Britanniae inopinanter reperta sunt. Fragmentum narrationis dramaticae et poematium, quae Charlotte Brontë (1816-1855) scripsit, erant inter paginas libri, quem familia quaedam Americana possidet. Utrumque est septuaginta fere linearum. Scripta sunt eodem fere tempore, cum scriptrix septendecim annorum esset.
    (Tuomo Pekkanen)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Idibus Novembribus (13.11.) vesperi Lutetiae Parisiorum impetus terroristicus atrocissimus factus est, quo circiter centum triginta homines occisi et amplius trecenti graviter vulnerati sunt. Dubium non est, quin haec strages auspiciis ordinis Isis effecta sit. Ictus bombici septem locis diversis perpetrati in aedes hominibus frequentes, ut in tabernas, in stadium pedifollicum, in magnam aulam concentuum, directi erant. Etiam Francois Hollande, praesidens Francogalliae, in periculo versabatur, quippe qui in cavea stadii a terroristis petiti sederet ludum pedifollicum spectans. Pro certo habetur illam aggressionem in Syria excogitatam et in Belgio praeparatam esse. Princeps auctor sceleris videtur esse Abdelhamid Alaaoud, vir triginta fere annos natus et e Bruxellis oriundus.
    (Reijo Pitkäranta)
    Aedificia tricoloria reddita
    Plurimae civitates orbis terrarum se una cum Francogallis dolere diversis modis ostenderunt. Ad memoriam hominum ictu Parisiensi mortuorum multa aedificia publica coloribus vexilli Francogalliae illuminata sunt: luce tricolori obvoluta splendebant verbi causa Porta Brandenburgica Berolinensis, Theatrum lyricum Sydneiense, Aedes Finlandia urbis Helsinki.
    (Reijo Pitkäranta)
    De cautelis securitatis
    Ministri defensionis Unionis Europaeae consensu omnium cautelas securitatis in Europa usu recipere constituerunt. Ita Francogallis, qui sibi talem tutelam propter atrocitates Parisiis factas petiverant, veniam dederunt. Decretum eo facilius factu erat, quod inter civitates socias iam ante sex annos convenit, ut, si quis earum actione militari lacessita esset, a ceteris adiuvaretur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Quid Sauli Niinistö dixerit
    Praesidens Finlandiae Sauli Niinistö colloquio cum diurnariis habito pollicitus est populum Finnicum omnibus modis, quibus posset, Francogallis tantis malis laborantibus subventurum esse. Per leges tamen stare, quominus iis auxilium militare daret. ”Hoc genus adiumentum”, inquit, ”iis subministrare non possumus”.
    (Reijo Pitkäranta)
    Auxilium terrarum pauperum
    Terrae septentrionales opitulationem populorum pauperum aut deminuturae sunt aut id iam fecerunt, ut pecuniam ad profugos adiuvandos transferrent. Ban Ki-moon, secretarius Nationum Unitarum generalis, censet facultates multarum milionum hominum ad vitam meliorem difficiliores redditum iri, si opes terris egentioribus destinatae ad opus profugorum conversae sint.
    (Satu Tuominen)
    Corpus caeleste remotissimum
    Astronomi Americani se corpus caeleste in systemate solari omnium remotissimum repperisse nuntiaverunt. Agitur de planeta glaciali minutula, quae spatium quindecim fere miliardorum chiliometrorum a Sole abest. Qualis sit orbita huius stellae, nondum constat, sed diametros planetulae quingentorum vel etiam mille chiliometrorum esse existimatur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Nuntii Latini 20.11.2015
    5 min
  • Nuntii Latini
    Post longas consultationes regimen Finnorum de renovatione curae socialis et valetudinis concordiam invenit. Regiones autonomae, de servitiis responsales, erunt duodeviginti, sed servitia in tantum quindecim regionibus praebebuntur. Legislatio de libertate eligendi ita renovabitur, ut homines ipsi servitia publica aut privata aut alia eligere possint. Consultationes inter factiones, quae sunt in regimine, erant tam difficiles, ut iam in eo erat, ut regimen dissolveretur. Conservativi minorem numerum regionum autonomarum voluissent quam primus minister Juha Sipilä, factionis Centralis, proposuerat. Cum dissolutio regiminis commodo patriae non servisset, factio Conservativa numerum regionum sibi ingratam probavit.
    Talebani inter se pugnant
    Duo greges Talebanorum in Afganistania meridionali-orientali inter se pugnare coeperunt. Ex utroque grege complures deni viri armati mortui sunt. Grex, cui Mullah Rasool praeest, cum ordine Isis se iunxit, ut contra ducem Talebanorum officialem pugnaret. Neque antea factum est, ut rixae Talebanorum internae in pugnam haud dubiam mutarentur.
    Volatus in Sinai interrupti
    Postquam verisimile factum est, ut causa calamitatis aeroplani Russici in Sinai fuisset bomba in illud imposita, Russi et Britanni volatus in Sharm el-Sheik interruperunt. Utrique sua aeroplana miserunt, quae viatores domum reportarent. In Sharm el-Sheik plus octoginta milia Russorum ferias agentium atque multa milia Britannorum fuerunt.
    Terrae Balticae a Russia satisfactionem postulant
    Terrae Balticae a Russia satisfactionem postulare volunt damnorum, quae occupatio Unionis Sovieticae effecit. Russi autem asseverant terras Balticas sua sponte se ad Unionem Sovieticam adiunxisse. Urmas Reinsalu, minister iustitiae Estoniensium, censet fieri posse, ut satisfactiones postulentur, quia Russia Unioni Sovieticae legaliter successerit. Ministri iustitiae Estoniae, Lituaniae Lettoniaeque nuper (5.11.) in urbe Riga libello subscripserunt, quo de cooperatione in satisfactionibus postulandis constituerunt. Occupatio Unionis Sovieticae ab anno millesimo nongentesimo quadragesimo unum fere annum (1940-1941) et a bello in Europa finito usque ad annum millesimum nongentesimum nonagesimum primum (1945-1991) duravit.
    Caelum calescit, paupertas augescit
    Argentarium Mundanum (World Bank) commonet climate calefacto numerum pauperum in mundo ante annum bis millesimum tricesimum (2030) vel centum milionibus augeri posse. Climate calefiente morbos propagari, messes minui, plures homines in paupertatem impelli. Pauperrimum quemque extremis phaenomenis naturae plurimum affligi.
    Dies patris celebrabatur
    Dies festus patris in plus quam centum terris celebratur. Dies non est ubique idem. In terris septentrionalibus, excepta Dania, festum fit secundo die Dominico mensis Novembris. In calendarium Finnorum dies patris acceptus est octavo decennio saeculi millesimi nongentesimi.
    (Tuomo Pekkanen)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Periculum terrorismi in Finlandia auctum est, ut magistratus securitatis publicae nuntiaverunt. Petteri Orpo, minister a rebus domesticis, patefecit inter profugos asylum petentes tam pugnatores ordinis Isis inveniri quam eos, qui terroristas alio modo adiuvissent. Idem dixit actiones trecentorum fere advenarum a custodibus publicis diligenter observari.
    (Reijo Pitkäranta)
    Calamitas aeria in Sinai facta
    Die Saturni (31.10.) in paeninsula Sinai gravissima calamitas accidit, cum aeroplanum Russicum subito in terram praecipitavit. Omnes ducenti viginti quattuor homines, qui volatui aderant, vitam amiserunt. Quae fuerit causa illius mali, adhuc parum constat, sed sunt, qui putent calamitatem bomba in aeroplanum imposita effectam esse.
    (Reijo Pitkäranta)
    Regimen Romaniae discedit
    Victor Ponta, princeps minister Romaniae, regimen suum ab officio discessurum esse nuntiavit. Illud decretum paucis horis post divulgavit, quam aliquot cives reclamantes dimissionem eius postulaverant. In causa non solum suspiciones corruptionis erant, sed etiam incendium in taberna nocturna Bucarestiensi nuper factum, quo triginta duo homines mortui sunt.
    (Reijo Pitkäranta)
    Statio militaris Russorum
    Magna statio militaris, quam Russi in Mari Barentsico aedificant, iam paene perfecta est. Ibi centum quinquaginta milites collocabuntur, qui sesquialterum annum sine commeatu vitam sustinere poterunt. Russi regiones septentrionales diligentius quam ante custodiunt, ut post glaciem in finibus polaribus deminutam opes naturales, quae ibi sunt, usu efficaciore recipiantur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Ars nova pro eiectamentis
    In diversis terris evenit, ut opera artis modernae, quae plurimi aestimantur, per errorem pro eiectamentis haberentur itaque e medio everrerentur. In Sinis illam sortem habuit pictura maximi pretii nomine Mons nivosus, quam purgatores tamquam sordes domesticas ex conspectu removerunt . Res eiusdem generis Caroloruhae, in urbe Germaniae, et Barii, in emporio Italiae, facta esse dicitur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Numerus leonum deminutus
    Ex investigatione nuper facta numerus leonum in multis partibus Africae quinquaginta centesimis (50 %) proximis viginti annis deminuetur. Rerum condicio in Africa occidentali, ubi tantum duae magnae populationes restant, pessima esse existimatur, sed etiam in media Africa et orientali leones in periculum adducti dicuntur.
    (Saara Honkanen)
    Facultas legendi puerorum
    Foedus parentium Finlandiae viros hortatur, ut paedagogia, scholas, bibliothecas legendi causa frequentent. Si id fecerint, fieri posse, ut imprimis pueri exemplum eorum secuti maiore studio libros legere incipiant. Animadversum enim est pueros Finlandiae scientia legendi puellis inferiores esse.
    (Reijo Pitkäranta)
    Nuntii Latini 6.11.2015
    5 min
  • Nuntii Latini
    Donald Trump, qui candidatum republicanorum ad comitia praesidentialia Americanorum petit, censebat mundum futurum fuisse locum meliorem, si dictatores Saddam Hussein et Muammar Gaddafi summam apud suos potestatem adhuc tenerent. Saddamum quidem fuisse hominem atrocem, sed tempore illius condicionem rerum in Iraquia meliorem fuisse quam hodie. Saddam anno bis millesimo sexto (2006) laqueo suspensus est, Gaddafi post mutationem rerum anno bis millesimo undecimo (2011) occisus est. Etiam Tony Blair, olim primus minister Britanniae, dixit se pro erroribus in bello Iraquico factis dolere. Confoederationem non intellexisse, quid subverso regimine Saddami sequeretur.
    Unio Europaea profugos in Balcania vagantes adiuvabit
    Moderatores Unionis Europaeae et terrarum Balcanicarum die Dominico (25.10.) Bruxellis de profugis adiuvandis consultabant. Convenit, ut petitoribus asyli in Balcania vagantibus hospitia instituerentur, quae quinquaginta hominum milibus in Graecia sufficerent et totidem hominibus in aliis terris, ut in Macedonia et Serbia. Omnino septendecim rationes ad crisim profugorum mitigandam a moderatoribus comprobatae sunt. In his est, quod homines, quibus asylum negatum erit, celerius in patriam remittentur. Praeterea magistratus Graeciae in rebus ad immigratores spectantibus adiuvabuntur et numerus custodum publicorum in Slovenia augebitur.
    Finnia plures milites in Mare Mediterraneum mittet
    Praesidens Sauli Niinistö et Consilium ministrorum a politica Finniae externa et securitatis decrevit, ut Finnia plures milites in Mare Mediterraneum mitteret, qui operationibus Unionis Europaeae interessent, quibus importatio hominum clandestina impediretur. Iam octo praefecti Finni praetoriales in illo opere sunt, qui viginti aliis supplebuntur.
    Commeatus ex Russia in Syriam crevit
    Postquam Russia bello Syriaco interesse coepit, commeatus maritimus ex Russia in Syriam crevit. Russi in Syriam arma et alia in bello necessaria atque auxilium humanitarium mittunt. Inter unum mensem centum triginta naves ad portus Syriae Mediterraneos appulerunt, cum antea singulis mensibus singulae tantum venirent.
    Comitia Poloniae
    In comitiis parlamentariis in Polonia nuper (25.10.) factis longe superior fuit factio conservativa ”Lex et iustitia”, quae iam octo annos in oppositione fuit. Civibus promisit, ut sumptus publicos augeret et fructus oeconomiae crescentis aequius distribueret. Est factio eurosceptica, id est de Unione Europaea dubitat et immigrationi obstat. Profugos pro rata parte in terris Unionis collocandos non probat. Ex suffragiis datis tot accepit, ut sola maiorem partem delegatorum in parlamento habuerit. Novo regimini praeerit Beata Szydio. Communismo amoto nunc primum factum est, ut nulla factio sinistra in parlamentum Poloniae admitteretur.
    (Tuomo Pekkanen)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Dilma Rousseff, praesidens Brasiliae, itinere officiali in Finlandiam suscepto die Martis (20.10) collegam Sauli Niinistä in urbe Helsinki convenit. Colloquia eorum tam ad relationes utriusque civitatis attinebant quam id agebant, quonam modo opera communis in scientia, eruditione, arte technologica inter Brasiliam et Finlandiam promoveretur. Praeterea rerum in Ucraina et Syria condicionem deliberabant.
    (Reijo Pitkäranta)
    De ictibus in Syria aeriis
    Inter Russos et Americanos de regulis convenit, quas utraque pars in ictibus aeriis in Syria faciendis observaret. Nituntur maxime, ut potestas calamitatum et conflictuum ibidem ad minimum redigatur. Timendum enim est, ne quid tale accidat, cum aeroplana Russorum et Americanorum in eodem fere spatio aerio impetus bombicos faciant.
    (Reijo Pitkäranta)
    Colloquia cum Turcis habita
    Civitates Unionis Europaeae efficere conantur, ut Turci impediant, ne profugi in Europam confluant. Ministri principes colloquium cum Turcis continuare decreverunt eo spectantes, ut illi confinia sua custodiant et facultates habeant ad eos profugos adiuvandos, qui ibidem iam sint. Turci autem suis libertatem syngraphi postulant.
    (Satu Tuominen)
    Comitia in Helvetia facta
    Die Dominico (18.10.) in Helvetia comitia facta sunt, quibus ducenti legati in parlamentum crearentur. Argumentum, quo populus maxime ambitus erat, ad quaestionem de profugis recipiendis pertinebat. Victoriam reportavit ’Factio Helvetiae popularis’, ut partes dexteriora petentes ibi nuncupantur: conciliavit sibi sexaginta quinque sedes.
    (Reijo Pitkäranta)
    Ban Iranianos monuit
    Ban Ki-moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, Iranianos hortatur, ut supplicia, quae de suis sumpturi sint, ad tempus intermittant. Ban eos adiit, quod in Irania intra duas septimanas duo iuvenes laqueo suspensi sunt. Constat ibidem hoc anno iam plus septingentos homines poena mortis affectos esse.
    (Reijo Pitkäranta)
    De venatoribus Italianis
    In Italia venatoribus quotannis tot calamitates accidunt, ut plurimi cives eam occupationem in vetitis numerari velint. Inventum enim est etiam tricenos homines singulis venandi temporibus vitam amittere. Difficile tamen videtur esse Italianis venatu interdicere, cum decies centena milia eorum licentiam eius exercendi habeant.
    (Reijo Pitkäranta)
    Quid Alisa Vainio fecerit
    Animi Finnorum delectati sunt re athletica, quam Alisa Vainio, puella septendecim annorum, nuper praestitit. Ea enim mense Septembri spatium cursus Marathonii duabus horis triginta tribus minutis, viginti quattuor secundis (2.33.24) emensa est. Hoc tempus consecuta ludis Olympiis futuris interesse posset, si aetate maior esset.
    (Reijo Pitkäranta)
    5 min

About Nuntii Latini

From the publisher's feed

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (Yle) in terrarum orbe unicum.