Nuntii Latini

Nuntii Latini

By Yle AreenaNews
Download on the App Store

Nuntii Latini episodes

  • Nuntii Latini
    Apud stationem ferriviariam urbis Ankara, quod caput est Turciae, homines die Sabbati (10.10.) cantantes et saltantes pro pace reclamitare parabant, cum media in multitudine intervallo aliquot secundarum duae explosiones fortissimae factae sunt, quibus nonaginta septem homines mortui et plus quingenti vulnerati sunt. In suspicione stragis sunt terroristae suicidae ordinis Isis. “Ictus unitatem, democratiam stabilitatemque Turciae violant”, ait Ahmet Davutoglu, primus minister Turcorum, et luctum publicum triduanum Turcis indixit. Violentia in Turcia aucta est, postquam Turci mense Iulio operationes militares in Iraquia et Syria susceperunt.
    Turcia peregrinis admodum tuta
    Aliquot milia Finnorum hoc tempore ferias autumnales in Turcia agunt. Ministerium a rebus exteris Finnorum aestimat Turciam adhuc viatoribus admodum tutam esse. Peregrini tamen monentur, ut turbas hominum vitent atque cautionem prudentiamque observent. Suadetur tamen, ne itinera in confinium Syriae et Iraquiae omnino suscipiantur.
    Britannia de discessione ab UE quaerit
    In Britannia investigatio suscipitur, qua quaeritur, quae sint commoda et incommoda oeconomica, si Britanni ab Unione Europaea discedere constituerint. Quaestiones principales sunt inter alias: Immigratores ex Unione venientes, quo modo oeconomiam Britanniae afficiant? Atque: Si Britannia non est pars Unionis, quo modo de tractatibus commercialibus consulere valeat? Suffragium populi de societate Britannorum cum Unione Europaea, si serissime, anno bis millesimo septimo decimo (2017) fiet. Ex demoscopia nuper facta quadraginta tres centesimae (43%) Britannorum discessionem sustinent. Wolfgang Schäuble, minister aerarii publici Germaniae, censet discessionem Britanniae calamitosam famae Unionis Europaeae futuram esse.
    Lukasenka in munere pergit
    Sicut praevisum erat, Aljaksandr Lukasenka, praesidens Belorussiae, in quintum praesidentatum creatus est, cum plus octoginta tres centesimas (83,49%) sententiarum obtinuit. Lukasenka, qui ultimus dictator Europae appellatur, dissidentes firma manu coercere noscitur. Oppositio politica cives hortata erat, ut comitia boikotizent.
    Corea Septentrionalis, dictatura LXX annorum
    Corea Septentrionalis anniversarium septuagesimum magna pompa celebravit. Die decimo mensis Octobris anno millesimo nongentesimo quadragesimo quinto (10.10.1945) Kim Il-sung, avus hodierni dictatoris Kim Jong-un, factionem operariorum condidit, quae dictatoriam rem publicam moderatur. Adversariis politicis, etiam proximis familiaribusque iugulatis, Kim Jong-un tranquillo animo anniversarium celebrare potuit.
    Profugi in Suetia disparent
    Dimidia fere pars profugorum, qui in Suetiam veniunt, asylum non petunt sed e conspectu magistratuum abeunt. Hoc autumno paene quadraginta milia hominum asylum in Suetia petiverunt. Totidem fere venisse aestimantur, qui asylum non petiverunt, neque notum est, ubi versentur.
    (Tuomo Pekkanen)
    5 min
  • Nuntii Latini
    In Finlandiam hoc anno paene viginti milia peregrinorum asylum petentium advenerunt. Plurimi ex Iraquia profecti sunt, sed magna copia immigrantium etiam ex Somalia, Afganistania, Albania, Syriaque huc confugit. Quam ob rem in terra nostra iam octoginta sedes profugis recipiendis conditae sunt, ut illis tecto carentibus hospitium praeberetur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Bellum Syriae internum
    Die Mercurii (7.10.) bellum civile, quod in Syria iam multos annos geritur, denuo aggravescere coepit. Tum enim copiae regiminis impetum terrestrem in quattuor stationes rebellium in diversis partibus Syriae occidentalis dederunt. Aggressores a Russis adiuti sunt, qui illas incursiones ictibus aeriis et navalibus sustentabant. Agebatur de prima actione militari maiore, quam Syri et Russi viribus unitis contra rebelles fecerunt.
    (Reijo Pitkäranta)
    Rerum in Ucraina status
    Rerum condicio in Ucraina orientali his diebus in melius conversa esse videtur. Inter Ucrainos enim et separatistas Russis faventes convenit, ut currus loricati et tormenta calibro centum millimetris minora ex acie removerentur. Quae concordia auxilio Ordinis de Securitate et cooperatione Europaea constituta est.
    (Reijo Pitkäranta)
    Politica energiae Indiae
    Moderatores Indiae usum energiae efficaciorem reddere in animo habent mutationem climaticam impedituri. Propositum est, ut energia, qua Indi ad bona et servitia producenda egeant, anno bis millesimo tricesimo (2030) tertia parte minor quam hodie sit. Praeterea consumptionem combustibilium fossilium annis futuris valde deminuere volunt.
    (Saara Honkanen)
    Memoria Germaniae unitae
    Die Saturni (3.10.) Germani anniversarium vicesimum quintum patriae redintegratae celebrabant. Sollemnitas principalis Francofurti acta est, sed etiam Berolini memoria integrationis magno gaudio recolebatur. Hodie duae fere partes Germanorum coniunctionem utriusque civitatis laudant. Nemo tamen infitias it Germanos occidentales opibus plus valere quam ii, qui in regionibus terrae orientalibus habitant.
    (Reijo Pitkäranta)
    Nobelistae artis medicae
    Praemium Nobelianum artis medicae hoc anno tribus investigatoribus defertur. Qui sunt William Campbell Irlandiensis, Satoshi Omura Iaponiensis, Youyou Tu, femina ex Sinis oriunda. Campbell et Omura de infestationibus Nematodum curandis optime sunt meriti, cumTu novam rationem malariae sanandae usu receperit.
    (Reijo Pitkäranta)
    Vertebrata marina deminuta
    Numerus vertebratorum marinorum his quadraginta annis ad dimidium fere redactus est. Hoc patet ex relatione, quam Ordo mundi naturae tuendae (WWF) nuper divulgavit. In vertebratis pisces, aves et mammalia maritima, reptilia in mari viventia numerantur. Imprimis aquae tropicae inopia animalium marinorum laborare coeperunt.
    (Reijo Pitkäranta)
    Nuntii Latini 9.10.2015
    5 min
  • Nuntii Latini
    Post bellum mundanum secundum ordo Nationum Unitarum conditus est, ut mundum a novis bellis cooperatione defenderet. Ad anniversarium ordinis septuagesimum celebrandum conventus de securitate mundi habitus est, in quo summi moderatores gentium, in his praesidentes Barack Obama et Vladimir Putin, orationes habuerunt.
    Obama: Bashar al-Assad tyrannus infanticida
    Praesidens Barack Obama cooperationem internationalem suasit, ut bellum in Syria componeretur. Censebat praesidentem Bashar al-Assad esse tyrannum infanticidam et monuit Americanos cum quavis natione, etiam cum Russia et Irania, paratos esse cooperari, ut summa potestate in Syria moderate mutanda crisis solveretur. De sanctionibus Russiae positis dixit illas non ad bellum frigidum renovandum nec ad Russiam separandam spectare. Neque tamen fieri potuisse, ut mundus tranquillus spectaret, cum Russia integritatem regionalem et suverenitatem Ucrainae violaret. Si ex Crimaea ad Russiam adiuncta nihil sequeretur, idem cuivis membro Nationum Unitarum accidere posse.
    Putin placabilius quam ante locutus
    Praesidens Vladimir Putin placabilius quam ante locutus est. Commemoravit, quo modo Unio Sovietica suam revolutionem in alias terras per vim “effectibus tragicis” apportare conata esset, et id cum revolutionibus in terras Arabum apportatis comparavit. “Velim quaerere ab eis”, inquit, “qui has condiciones creaverunt, an intellegatis, quid feceritis?” Censebat contra ordinem Isis magnam coalitionem internationalem esse cogendam, in qua civitates Arabicae membra fundamentalia essent. Cooperandum esse cum praesidente Bashar al-Assad, nam aliis rationibus tantum terroristae sustinerentur. Putin in oratione sua bis monuit arma ab USA oppositioni Syriae ministrata in manus ordinis Isis incidisse.
    Comitia Cataloniae regionalia
    In Catalonia comitia ad parlamentum regionale creandum habita sunt. Cives independentiam Cataloniae desiderantes septuaginta duos (72) delegatos in parlamentum centum triginta quinque (135) delegatorum acceperunt. Apparet tamen ex demoscopiis plerosque Catalonienses se partem Hispaniae esse velle, si regioni remissiones vectigalium praebeantur et leges ferantur, quibus cultura et lingua Catalonica serventur. Mariano Rajoy, primus minister Hispaniae, se ad cooperationem cum novo regimine regionali Cataloniae paratum esse affirmavit. Ex legibus tamen consulendum esse neque unitatem aut suverenitatem nationalem Hispaniae in dubium vocari posse.
    Complexus Volkswagen scandalo foedatus
    Magistratus Americani palam fecerunt Volkswagen, complexum Germanicum autoraedis faciendis, fraudis deprehensum esse. In motris enim autoraedarum programma posuerat, quo emissiones ita falsificabantur, ut tertia parte vel dimidio minores viderentur quam re vera essent. Tale programma in undecim milionibus autoraedarum positum erat.
    (Tuomo Pekkanen)
    5 min
  • Nuntii Latini
    In comitiis parlamentariis Graeciae die Dominico (20.9.) factis Syriza victoriam reportavit, cum plus triginta quinque centesimas (35,47%) suffragiorum cepit. In parlamento centum quadraginta quinque (145) delegatos habebit. Quo facto Alexis Tsipras, moderator Syrizae, nuntiavit se una cum factione Graecorum Independentium (ANEL) novum regimen constituturum esse. Iuravit se certamen pro Graecia meliore continuaturum esse.
    Mense Augusto Tsipras munus primi ministri deposuit, cum pars factionis ipsius contra condiciones oeconomicas ab Unione Europaea et debitoribus peregrinis positas rebellaret. Itaque fieri non potuit, quin nova comitia parlamentaria instituerentur.
    Immigratio relationes civitatum temptat
    Numerus immigratorum usque crescens praesertim terras Balcanicas gravat. Regimen Hungariae limitem contra Serbiam saepimento clausit, quo immigrationem impediret, et postea etiam in limite Croatiae fila ferrea spinosa ponenda curavit. Iuravit se fines patriae contra fugitivos praesertim ex Proximo Oriente et Asia venientes defensurum esse.
    Croati primum fugitivis liberum transitum dederunt, sed postquam paucis diebus viginti milia hominum in Croatiam venerunt, patriam suam clausam esse nuntiaverunt et fugitivos autoraedis et traminibus ad confinium Hungariae et Sloveniae portare coeperunt. Primus minister Croatiae dixit propositum patriae suae non esse, ut centrum Europaeum fugitivorum fieret.
    Hungari autem Croatiam vituperaverunt, quod advenas in tabulas non rettulisset. Ipsi quidem Hungari antea asyli petitores in nullas tabulas rettulerant et in Austriam miserant. Die Veneris (18.9.) factum est, ut vigiles Croati gaso lacrimogeno adhibito turbam hominum dispergerent, qui ex Croatia in Sloveniam penetrare conabantur.
    Cur fugiant, quaeritur
    Turbae fugitivorum, qui in Europam his temporibus veniunt, magnam partem ex viris et iuvenibus constare videntur. Cur fugiant, a multis quaeritur: inter bella virorum esse patriam suosque defendere, feminas cum pueris et infantibus, si necesse sit, fugam capere.
    Milites Iraquiae in Europam fugiunt
    Reuters, sedes informatica, rettulit complures milites et custodes securitatis Iraquianos his mensibus stationes suas reliquisse et ad turbas fugitivorum Europam petentium se adiunxisse, quia fiduciam in regimen Iraquiae amisissent. Numero virorum fugacium crescente futurum esse, ut res contra ordinem Isis minus efficaciter gereretur.
    Unio Europaea leges suas non sequitur
    Timo Soini, minister a rebus exteris Finnorum, monuit Unionem Europaeam leges suas non observare. Si commune consilium de condicionibus immigrationis non inveniretur, singulas terras suo modo acturas esse. Fieri non posse, ut confusio hodierna continuaretur. Finniam iam certas rationes ad commoda socialia advenarum restringenda praeparare.
    (Tuomo Pekkanen)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Oratione televisifica vespere Mercurii habita primus minister Juha Sipilä de oeconomia patriae publica locutus monuit debitum Finnorum publicum septem annos augescere. Ad cives et societates opificum appellavit, ut rationes ad sumptus publicos contrahendos quaererent. Petivit, ut cives renovationes a regimine propositas patienter acciperent.
    Russia Suetiam praemonuit
    Ministerium rerum exteriorum Russiae Suetiam de societate Natonis praemonuit. Si Suetia ad Natonem accessisset, novam rerum condicionem postulaturam esse, ut a parte Russiae responderetur. Sueti quidem non sunt militariter foederati, sed moderatores factionis centralis et democratarum Christianorum societatem cum Natone sustinere coeperunt.
    Margot Wallström, ministra rerum exterarum Suetiae, dixit Suetos ipsos de politica sua exteriore et defensione consilia capere neque esse comprobandum, quod Russia Suetiae minitaretur. Relationes inter Russiam et Suetiam intercedentes his temporibus factae sunt frigidiores. Mense Augusto Sueti diplomatum Russum reppulerunt et Russi Suetum.
    Papa abrogationem matrimonii faciliorem fecit
    In ecclesia catholica matrimonium est insolubile sed certis de causis dissolvi sive abrogari potest. Processus abrogationis per saecula immutabilis mansit, sed nuper Papa Franciscus duabus epistulis motu proprio datis de mutationibus nuntiavit, quae ad introductionem processus brevioris et celerioris spectant. Utrique epistulae iam die Assumptionis Mariae (15.8.) subscripsit sed desideravit, ut die Nativitatis Mariae (8.9.) publicarentur.
    Posthac matrimonium utraque parte volente statim abrogari poterit, cum antea abrogatio multos annos duraret. Nunc etiam gratuita esse debet. Postquam Papa Benedictus XIV (1740-1758) abrogationem renovavit, mutationes in illa factae non sunt.
    Homo in spatio DCCCLXXVIIII dies
    Sojuz, capsula spatialis Russorum, in Cazastaniam cum tribus cosmonautis feliciter descendit. Unus ex his erat Gennadi Padalka Russus, cosmonauta veteranus, qui in spatio diutius fuit quam quisquam ante eum, nam quinque volatibus factis octingentos undeoctoginta dies in statione siderali versatus est.
    Creator commissarii Montalbano nonagenarius
    Andreas Camilleri, auctor fabularum criminalium Sicilianus, nuper (6.9.) nonaginta annos complevit. Famam internationalem libris de commissario Montalbano obtinuit, ex quibus novissimus hoc anno editus est. Pelliculae televisificae ex his libris factae, in quibus primam personam agit Lucas Zingaretti, sunt etiam in Finnia celeberrimae.
    Loca Siciliae, in quibus pelliculae factae sunt, ut platea principalis Ragusae veteris et domus commissarii in Lingula sicca (vulgo Punta secca) sita, visitatoribus ostenduntur. Camilleri, ut in colloquio televisifico die natali narravit, cotidie scribere pergit. Libri eius magnam partem lingua Siculorum scripti sunt, qua se etiam cogitare affirmavit.
    (Tuomo Pekkanen)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Moderatores Unionis Europaeae talem rationem in Europa introducendam esse censuerunt, ut profugi asylum petentes in diversas terras Unionis socias distribuerentur. Sperant omnes civitates illi consilio perficiendo interfuturas esse. Inceptum eo spectat, ut multitudo centum viginti milium fugitivorum, quae iam in Italia, Graecia Hungariaque est, in alias Unionis Europaeae regiones transferatur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Quid Sipilä promiserit
    Juha Sipilä, princeps minister Finlandiae, domum suam, quae in regione terrae septentrionali est, ad usum fugitivorum pollicitus est. Se ipsum iis aedibus minus egere, cum alterum quoque domicilium haberet et propter munus primi ministri in urbe Helsinki publico sumptu habitare posset. ”Spero fore”, inquit, ”ut ex consilio meo motus quidam popularis ad profugos adiuvandos oriatur.”
    (Reijo Pitkäranta)
    Kerry Russos monuit
    Russi se milites in Syriam misisse concesserunt, qui copiis praesidentis Bashar al-Assad succurrerent. John Kerry, minister Americanus, id graviter ferens illos hortatus est, ne bello Syriaco ullo modo interessent. Si id fecissent, periculum fore, ne coalitio internationalis, quae contra ordinem Isis pugnaret, magnum detrimentum caperet.
    (Reijo Pitkäranta)
    Reclamatio agricolarum
    Die Lunae (7.9.) multa milia agricolarum iratorum vias mediae urbis Bruxellarum machinis tractoriis pessime obstruxerunt. Qua reclamatione instituta ab Unione Europaea flagitabant, ut sibi pro alimentis, quae proferrent, maior pecunia solveretur. Aliquot cultores, qui reclamatum convenerant, ex Finlandia oriundi erant.
    (Reijo Pitkäranta)
    Dies insignis Elisabethae
    Die Mercurii (9.9.) regina Elisabeth II omnes monarchas Britanniae diuturnitate regnandi superavit. Tum enim sexaginta tres annos, septem menses, duos dies in potestate fuerat sive diutius quam etiam regina Victoria. Diem illum memoria dignum Elisabeth in opere faciendo celebrabat, cum lineam quandam ferriviariam inauguravit.
    (Reijo Pitkäranta)
    De tramine nazistarum
    Magistratus urbis Polonicae nomine Wałbrych confirmaverunt duos viros thesauros quaerentes in Silesia inferiore tramen militare historice insigne invenisse. Qui nuntius rem in eam opinionem adduxit, ut de tramine nazistarum fabuloso ageretur, quod auro oneratum esse diceretur. Neque locus exactus traminis reperti publice patefactus est.
    (Satu Tuominen)
    Opus Agathae optimum
    Hoc mense (15.9.) centum viginti quinque anni acti sunt, cum Agatha Christie, scriptrix fabularum criminalium celeberrima, nata est. Ad honorem eius rei suffragium internationale institutum est de quaestione, quis ex libris eius omnium optimus esset. Palmam tulit opus anno millesimo nongentesimo undequadragesimo (1939) editum, quod ”Nec quisquam servatus est” inscribitur.
    (Reijo Pitkäranta)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Hoc anno amplius trecenta quinquaginta milia immigrantium Europam petentium Mare Mediterraneum transierunt. Qui numerus multo maior est quam toto anno proxime praeterito. Iter maritimum profugis tam perniciosum fuit, ut plus duo milia sescenti homines vitam amitterent. Plurimos fugitivos excepit Graecia, quo circiter ducenta viginti milia eorum pervenerunt.
    (Reijo Pitkäranta)
    Quid Barack Obama dixerit
    In Alasca hac septimana conventus climaticus internationalis habitus est. Unus ex oratoribus erat praesidens Barack Obama: is participes docuit, quantopere omnium nationum interesset summa ope niti, ne atmosphaera totius orbis magis calesceret. Confessus est pollutiones aerias Civitatum Americae Unitarum multum ad condiciones climaticas conferre.
    (Reijo Pitkäranta)
    De relationibus Corearum
    Kim Jong-un, dux Coreae Septentrionalis, concordiam cum Corea Meridiana nuperrime constitutam opibus bellicis terrae suae tribuendam esse dixit. Finem discidii novissimi inter Coreas orti terminum descripsit, qui utrique civitati viam consensus et fiduciae monstraret. Nisi autem Coreani meridiani arma ipsius nuclearia metuissent, futurum non fuisse, ut de pactione conveniret.
    (Reijo Pitkäranta)
    Area gasi terrestris reperta
    Investigatores Italiani ante oram Aegypti in campum gasi terrestris incurrerunt, quo amplior in toto Mari Mediterraneo non inveniri videtur. Locus in profunditate sesquialterius chiliometri situs circuitu ad centum chiliometra quadrata patet. Area reperta tanta gasi terrestris copia abundare dicitur, ut usui Aegyptiorum ad multa decennia sufficiat.
    (Reijo Pitkäranta)
    De ludis Pekinensibus
    Die Dominico (30.8.) certamina athletica omnium nationum Pekini ad finem sunt adducta. Ceteris terris praestantiores se praebuerunt Kenia, Jamaica, Civitates Americae Unitae. Grex Finlandensium successu mediocri certavit, quamquam Tero Pitkämäki nomisma aeneum in iaculatione obtinuit. E feminis nostris optima erat Minna Nikkanen, quae in saltu perticario decimum locum consecuta est.
    (Reijo Pitkäranta)
    Venetiana rursus celebrata
    In Finlandia in morem venit mense Augusto exeunte aestatem praeteritam ludis sollemnibus paratis celebrare. Quae consuetudo imprimis ad urbes in litore Bothniae septentrionalis sitas valet. Celebrationes, quae Venetiana appellantur, maximam partem ex amplissimis spectaculis pyrotechnicis constant, quorum luce multicolori caelum tenebrescens collustratur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Aves migrare coeperunt
    Ornithophili Finni aves migrationem autumnalem coepisse nuntiant: Omnes fere longicrures iam in regiones meridianas evolavisse; ceteras etiam volantes, sicut hirundines, cuculos, sternas, magna multitudine caelum refrigescens in terras calidiores fugisse. Insectivoras quoque et aves rapaces nunc cum maxime alis se dare narrant.
    (Saara Honkanen)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Ordo Nationum Unitarum profugis adiuvandis (UNHCR) aestimat etiam tria milia fugitivorum singulis diebus in Macedoniam venire. Plurimi eorum ex Syria oriundi sunt, quae iam quattuor annos bello civili vexatur. Immigrantes maximam partem itinere Balcanico utuntur, cum per Graeciam, Macedoniam, Serbiam euntes Hungariam et Germaniam petunt.
    (Reijo Pitkäranta)
    Tsipras munus deposuit
    Regimen Graeciae munus deposuit, ut princeps minister Alexis Tsipras nuntiavit. Idem dixit in Graecia mense Septembri nova comitia parlamentaria institutum iri. ”Ita”, inquit, ”civibus occasio dicendi dabitur, quid de auxilio pecuniario a creditoribus peregrinis mutuo sumpto sentiant”. Se ipsum sperare fore, ut suffragatores condiciones opitulationis acciperent et pactionem ratam facerent.
    (Reijo Pitkäranta)
    Irania et terrae occidentales
    Relationes Iraniae et nationum occidentalium post conventionem de vi nucleari effectam celeriter meliores redditae sunt. Hoc vel inde patet, quod Philipp Hammond, minister Britanniae, iter officiale in Iraniam suscepit, ut Teherani sedem legati Britanniae rursus aperiret. Idem Iraniani eodem tempore Londinii fecerunt.
    (Reijo Pitkäranta)
    Le Pen de factione demotus
    Jean-Marie le Pen, vir politicus Francogallus, de societate factionis dextimae, cui nomen Acies nationalis, demotus est. In causa erat, quod facinora horribilia in Germania nazistica commissa parvi aestimavisset. Filia Marine le Pen, praeses hodierna, suum patrem eumque praesidem factionis honorarium exauctorandum esse iamdudum postulabat.
    (Satu Tuominen)
    Quid Timo Soini dixerit
    Timo Soini, minister a rebus exteris Finlandiae, oratione legatis peregrinis habita censuit patriae suae maxime interesse, ut cooperatio cum Russis continuaretur. ”Nobis quidem”, inquit, ”sanctiones Russis impositae respiciendae sunt, sed nihilominus illi in sodalibus nostris magni momenti numerantur. Utimur enim communi confinio longissimo et cotidianum fere commercium cum iis habemus”.
    (Reijo Pitkäranta)
    Vetus lex in Utajärvi sublata
    Utajärvi, paroechia Finlandiae, hoc anno centum quinquaginta annos complet. Ad honorem huius rei paroechiani veterem legem inde a saeculo undevicesimo valentem tollere decreverunt. Quae lex vetabat viros caelibes inter horam decimam vespertinam et quartam matutinam domo egredi. Interdictio ideo statuta erat, ne illi, si totam noctem foris comissati essent, mane nimis fessi ad opus venirent.
    (Reijo Pitkäranta)
    Certamina Pekini athletica
    In stadio Olympico Pekinensi, qui Nidus avis appellatur, certamina omnium gentium athletica celebrantur. Die Dominico (23.8.) decretum est, quis in orbe terrarum pedibus pernicissimus esset. Talem se praebuit Usain Bolt, cursor Iamaicanus, quippe qui victoriam cursus centum metrorum reportaret.
    (Reijo Pitkäranta)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Displosiones, quae die Mercurii (12.8.) apud portum urbis Tianjin Sinarum factae sunt, ingentia damna fecerunt. Pars regionis circumiacentis deleta est, plus centum homines sunt mortui, circiter septingenti vulnerati. Praeterea nonaginta homines disparuerunt, ex quibus quinque et octoginta sunt siphonarii, qui ignes ex displosionibus ortos exstinguere conabantur. Calamitas originem habuit ex receptaculo portuensi, in quo maxima copia materiae toxicae et displosivae conservabatur. Tianjin, ubi sunt quindecim miliones incolarum, est emporium magni momenti et inter maximas Sinarum urbes numeratur. A Pekino, capite Sinarum, circiter centum quinquaginta chiliometra distat.
    Bellum mundanum II in Iaponia commemorabatur
    Die Sabbati (15.8.) septuaginta anni acti erant, ex quo bellum mundanum secundum in Iaponia finitum est. Imperator Akihito, filius imperatoris Hirohito, quo regnante Iaponia bellum gesserat, affirmavit se belli mundani secundi quam maxime paenitere et optavit, ne tragoedia belli iteraretur. Nationes vicinae flagitaverant, ut Iaponia veniam crudelitatum illius belli peteret. Sed Shinzo Abe, primus minister, monuit Iaponiam iterum iterumque sinceram paenitentiam rerum in bello mundano secundo gestarum expressisse. Censebat nullam causam esse, cur filii, nepotes generationesque futurae, quibus nihil negotii cum bello fuisset, ad veniam petendam cogerentur.
    Investigatores linguarum Finno-Ugricarum convenerunt
    In urbe Ulaburgo (vulgo Oulu) hac septimana investigatores linguarum Finno-Ugricarum convenerunt. Adsunt prope quadringenti homines ex variis nationibus oriundi. Maximae linguae Finno-Ugricae sunt Finnica, Estonica, Hungarica, sed ad eandem familiam pertinent etiam complures minores linguae, ex quibus pleraeque sunt parvorum populorum in Russia habitantium. Multae ex linguis Finno-Ugricis Russiae decenniis praeteritis omnino exstinctae sunt. Quae in Russia adhuc exstant Finno-Ugricae linguae, admodum procul distant a sermone Finnico. Populi, qui eis loquuntur, plerumque sunt nomades, apud quos condiciones vitae propter campos petrolei et gasi in terris eorum iacentes factae sunt difficiliores.
    Cattus Carduroy viginti sex annorum
    Vetustissimus in orbe terrarum cattus est Carduroy Oregoniensis, qui nuper aetatem viginti sex annorum superavit. Vivit ruri, caseum cheddar amat, mures libentissime petit. Multum sub divo versatur. Antea titulum catti vetustissimi tenebat Tiffany Two Didacopolitanus (vulgo San Diego Californiae), qui vixit annos viginti sex, dies ducentos quattuor.
    Ludi mundani athleticae levis 2015
    Ludi mundani athleticae levis, qui cras incipient, usque ad diem tricesimum Pekini fient. Postquam Londinium petitionem suam revocavit, Pekinum solum ad certamina mundana instituenda mansit. Ex Finnia septendecim athletae in ludos missi sunt sed perpauci ex eis nomismata adipisci poterunt. Summa spes Finnorum est in certamine iaculationis.
    (Tuomo Pekkanen)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Turci abhinc duas septimanas bellum duarum acierum gerere coeperunt. Aeroplana enim eorum bellica uno eodemque tempore impetus aerios et in Curdos et in milites ordinis Isis dederunt. Quorum hostium alteri ex montibus Iraquiae septentrionalis incursiones in fines Turciae faciunt, alteri in Syria cives innocentes ictibus terroristicis lacessunt.
    (Reijo Pitkäranta)
    De polo arctico possidendo
    Russi ordini Nationum Unitarum argumenta proposuerunt, quibus innisi polum arcticum et regionem ei vicinam sibi vindicare student. Aliae nationes, quae de iisdem orbis arctoi partibus administrandis certant, sunt Norvegia, Canada, Dania, Civitates Americae Unitae. Plaga maxime septentrionalis studia harum civitatum eo magis excitat, quod copia glaciei deminuta ibi expeditius quam ante agere possunt.
    (Reijo Pitkäranta)
    Nova zona horaria Coreae
    Die quinto decimo mensis Augusti (15.8.) Corea septentrionalis propriam zonam horariam usu recipiet. E consilio sequitur, ut indices horologiorum illo die dimidia hora moveantur. Causa renovationis est, quod Coreani septentrionales non iam eadem ratione horarum uti volunt ac Iaponienses, quos homines malevolos et imperii cupidos describunt.
    (Reijo Pitkäranta)
    Euripus Suesiensis dilatatus
    Septimana praeterita in Aegypto caerimonia inaugurationis novi canalis Suesiensis magna pompa celebrata est. Euripus anno millesimo octingentesimo undeseptuagesimo (1869) in usum receptus dilatatus est, ut naves utroque eodem tempore navigare possent. Aedificationem immensam uno anno confecerunt.
    (Saara Honkanen)
    De felibus Australiae
    Regimen Australiae ante annum bis millesimum vicesimum (2020) duas miliones felium silvestrium occisurum est. Decretum ad animalia minora tutanda spectat: magnum est enim periculum, ne amplius centum viginti genera animalium a felibus dilacerata omnino emoriantur. In Australia viginti duae fere miliones felium esse existimantur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Res a Pekka Aalto gesta
    In urbe New York certamen cursus paene quinque milium chiliometrorum positum est. Victor evasit Pekka Aalto, cursor Finlandensis spatiorum longissimorum. Is enim illud iter ingens quadraginta diebus totidemque noctibus emensus est. Ante certamen aestimabatur celerrimis cursoribus saltem quinquaginta duobus diebus et noctibus opus esse ad tantum spatium conficiendum.
    (Reijo Pitkäranta)
    Aestas in Finnia frigidior
    Haec aestas agricolis Finlandiae parum favit, quamquam rerum condicio in diversis terrae partibus nonnihil variat. Nam caeli statu frigido et imbribus continuis effectum est, ut segetes multis septimanis serius maturescerent quam fieri solet. Quae cum ita sint, metuendum est, ne messis frumentaria hoc autumno solito minor fiat. Imprimis hordeum tempestate importuna laboravisse videtur.
    (Reijo Pitkäranta)
    5 min

About Nuntii Latini

From the publisher's feed

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (Yle) in terrarum orbe unicum.