Nuntii Latini

Nuntii Latini

By Yle AreenaNews
Download on the App Store

Nuntii Latini episodes

  • Nuntii Latini
    Causa calamitatis aeriae in Alpibus factae iam constat. Pro certo enim habetur aeroplanum a gubernatore consulto deletum esse. Ipse pilota e diaeta parumper abisse videtur, quo facto gubernator Andreas Lubitz recusavit, quominus eum rursus intromitteret. Deinde aeroplanum cum omnium interitu in montem direxit.
    (Satu Tuominen)
    Merkel Helsinkium adiit
    Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, die Lunae (30.3.) Helsinkium venit, ubi Alexander Stubb, princeps minister Finlandiae, eam hospitio recepit. Inter visitationem etiam praesidentem Sauli Niinistö convenit et particeps fuit colloquii, in quo de rebus Unionis Europaeae disceptabatur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Dies Dominica palmarum
    Hac septimana in ecclesia occidentali hebdomada sancta agitur. Initium cepit a Dominica palmarum (29.3), quae ad memoriam adventus Iesu in urbem Hierosolyma celebratur. Scriptum est turbam hominum eum salutantem ramos palmarum in via stravisse. Quare hoc die apud nos puellis moris est homines adultos virgis leviter caedere et cantilena recitata omnia bona exoptare.
    (Reijo Pitkäranta)
    Memoria ultimae cenae
    Dies Iovis septimanae sanctae Christianos de ultima cena commonuit, quam Iesus cum discipulis sumpsit. Hic dies Latine dies viridium appellatur: tunc enim in ecclesia vetere iis, qui paenitentiam egerant, remissio peccatorum dabatur et hi tamquam rami virides in arborem ecclesiae denuo inserebantur.
    (Reijo Pitkäranta)
    Dies passionis Christi
    Hodie (3.4.) diem passionis Christi habemus. Sunt, qui putent Iesum anno tricesimo tertio (33) in cruce fixum esse: tum enim in regione Hierosolymitana eclipsis solis fuit, cuius mentionem evangelistae inferre videntur. Si traditioni Graecae fidem tribuimus, crucifixio Iesu die vicesimo tertio mensis Martii (23.3.) facta est. Ii autem, qui memoriam Latinam sequuntur, eam biduo post sive die vicesimo quinto eiusdem mensis (25.3.) evenisse credunt.
    (Reijo Pitkäranta)
    De ignibus diei Saturni
    Vulgo creditum est die Saturni sive postridie, quam Christus mortuus et sepultus est, malos spiritus in aere volitare. Ad eos depellendos in Finlandia occidentali eo die vesperi magnae lignorum strues comburuntur, quarum flammae in tenebris longe lateque elucent.
    (Reijo Pitkäranta)
    Dies resurrectionis Christi
    In historia evangelica traditum est Iesum tertio die sive die Dominico mane e mortuis excitatum esse et postea discipulis suis apparuisse. Miraculum resurrectionis tantum est, ut non solum homines magno gaudio afficiat, sed etiam naturae laetitiam parare videatur. Est enim vetus opinio Solem illo mane orientem in caelo cum iubilatione saltare.
    (Reijo Pitkäranta)
    5 min
  • Nuntii Latini
    27.3.2015
    Tragoedia in Alpibus aeria
    Aeroplanum societatis Germanwings, quod die Martis (24.3.) Barcinone Dusseldorpium volabat, in Alpibus Franciae contra montem praecipitavit. Omnes centum quinquaginta homines, qui ibi vehebantur, perierunt. Ante calamitatem aeroplanum per octo minutas descendebat, sed nullus nuntius necessitatis a pilotis missus est. Causa tragoediae adhuc est ignota.
    Ex Finnia quinquaginta milites in Iraquiam
    Praesidens Finniae Sauli Niinistö decrevit, ut in Iraquiam septentrionalem quinquaginta milites Finni mitterentur, qui copias Peshmerga Curdorum ad proelia contra ordinem ISIS committenda exercerent. Finni bello non intererunt neque in Iraquia diutius anno remanebunt. Partem maioris gregis internationalis facient, cui praeerit Germania.
    Finni, Sueci, Dani contentissimi
    Cum in Unione Europaea quaereretur, qui homines vita sua contentissimi essent, apparuit Finnos una cum Suecis et Danis primum locum occupare. Investigatio effecta est ab Eurostat, officio statistico Unionis. Felicitatem plurimum auxit bona valetudo, sed magni erant etiam condiciones oeconomicae et relationes sociales. Miserrimi inventi sunt in Bulgaria. Inter posteriores erant etiam Graeci, Cyprii, Hungari, Portugalli. Praeterea apparuit iuvenes esse contentiores vita sua quam generationes seniores. Inter sexus nulla fere differentia reperta est, nam viri in Unione Europaea paululo tantum contentiores erant quam feminae.
    Russia exercitia militaria ad finem perduxit
    Russia exercitia militaria ad finem perduxit, quibus copias suas septentrionales comprobaverat. Intererant exercitiis, ut Russi nuntiaverant, plus octoginta milia militum ex variis Russiae partibus convocata, una et quadraginta naves bellicae, quindecim naves submarinae, plus ducenta aeroplana. Etiam brigata motorizata, in confinio Finniae nuper locata, parata esse debebat.
    Unio Europae pauperibus Graeciae subveniet
    Unio Europaea duo miliarda euronum Graeciae praebet, quibus pauperes, iuvenes opere destituti atque societates mercatoriae crisi oeconomica laborantes adiuventur. Illa subventio cum debitis
    Graeciae internationalibus colligata non est sed ad opera spectat, quae augmentum oeconomicum creant et societatem Graecorum stabiliorem faciunt.
    Potatores cafeae diutius vivere
    Recens investigatio Iaponica ostendit potatores cafeae forsitan ceteris diutius vivere. In Iaponia nonaginta milia hominum inter undeviginti annos sequebantur. Compertum est letalitatem apud cafeae potatores decem, immo etiam viginti quinque centesimis (10-25%) minorem esse quam iis, qui cafeam vitant. Effectus notatus est iam in eis, qui unum pocillum cafeae singulis diebus sumebant, sed maior erat utilitas tria vel quattuor pocilla sumentibus. Similes conclusiones iam antea in aliis investigationibus factae sunt. Veri similiter cafea etiam periculum morborum cardiovascularium et diabetae minuere potest.
    (Tuomo Pekkanen)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Putin in publicum rediit
    Vladimir Putin, praesidens Russiae, cum decem dies conspectum omnium fugisset, postridie Idus Martias (16.3.) rursus in publicum prodiit. Tum enim Petropolim venit praesidentem Kirgisistaniae Almazbek Atambajev conventurus. Ita susurrationibus crebris, quae de sorte eius dissipari coeperant, tandem finis est factus. Ille, qui bona valetudine uti videbatur, diurnariis: ”Vita”, inquit, ”sine rumoribus tristis est”.
    (Reijo Pitkäranta)
    Vanuatu procella deleta
    Septimana vergente Vanuatu, civitas insularis in Mari Pacifico sita, tam saeva procella afflicta est, ut paene omnia eius aedificia funditus delerentur. Tempestas summi gradus sive quintae classis fuisse existimabatur. Praesidens Baldwin Lansdale: ”Ad vitam publicam restituendam ”, inquit, ”a primis initiis proficiscendum est.”
    (Reijo Pitkäranta)
    Comitia in Israele habita
    Die Martis (17.3.) in Israele comitia parlamentaria facta sunt. Victoriam eripuit Likud, factio dextra principis ministri Benjamin Netanjahu, cum ad quattuor et viginti centesimas suffragiorum sibi paravit. Foedus Sionistarum, quod cum Likud de principatu certabat, cladem accepit sententiarum undeviginti fere centesimis sibi conciliatis.
    (Reijo Pitkäranta)
    De pollutionibus aeriis
    Copia carbonei dioxydati in aera emissi anno proximo non iam aucta est, ut ex Ordine ab energia mundi (IEA) narratur. Qui nuntius oecologis eo gratior et acceptior est, quod tales emissiones his quadraginta annis continenter fere creverunt. Condicio rerum nova imprimis Sinensibus tribuenda est, quippe qui pollutionibus aeriis deminuendis impensam operam dediderint.
    (Reijo Pitkäranta)
    Franciscus rude donari vult
    Papa Franciscus septuaginta septem annos natus ait se idem facturum esse ac praedecessor Benedictus XVI: sibi enim propositum esse, ut, postquam octoginta annos complevisset, tamquam emeritus munus deponeret. Antea pontificibus Romanis moris erat in Sancta sede apostolica tamdiu manere, quoad diem supremum obirent
    (Reijo Pitkäranta)
    Statua Mahatmae Gandhi
    Mahatma Gandhi, dux motus Indiae e dominatione Britanniae liberandae, iam suam statuam in media urbe Londinio habet. Pridie enim Idus Martias (14.3.) monumentum eius in area parlamentari collocatum ritu sollemni revelatum est. Interfuerunt huic caerimoniae inter alios David Cameron, princeps minister Britanniae, et Shri Gopalkrishna Gandhi, nepos Mahatmae.
    (Reijo Pitkäranta)
    De nuntiis Carelicis
    Radiophonia Finnica Generalis nuntios Carelicos emittere coepit. Lingua Carelica genere proxima est Finnicae linguae, et circiter quinque milia hominum in Finnia habitare aestimatur, qui hoc sermone patrio in dialectos tres diviso cotidie utuntur. Nuntios colligit et Carelice reddit Natalia Giloeva, investigatrix Universitatis Finniae Orientalis.
    (Antti Ijäs)
    5 min
  • Nuntii Latini
    De homicidio suspecti in Russia deprehensi.
    Homines, qui Borim Nemtsov, ducem oppositionis Russiae, occidisse suspiciuntur, in Ingusia deprehensi et Moscuam missi sunt. Omnes sunt origine Tzetzeni. Unus ex his se participem caedis fuisse in iudicio Moscuensi confessus est. Tres culpam negaverunt. Quis caedem mandaverit, adhuc ignoratur.
    Dies internationalis feminarum
    In urbem New York multa milia hominum e diversis mundi regionibus ad diem internationalem feminarum celebrandum congregata erant. Ban Ki-moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, sollicitus est praesertim, quod stupra feminis illata in bello pro armis adhibentur, exempli gratia in Nigeria, Iraquia, Syria. In Platea Petriana urbis Romae Papa Francisus monuit mundum sine feminis sterilem esse. “Feminae vitam portant”, inquit, “et vident longius. Nobis transferunt potestatem longius videndi et mundum aliis oculis intelligendi, corde magis creativo, patientiore, teneriore. Omnibus diebus feminae societatem humaniorem et hospitaliorem construere conantur.” (
    ISIS antiquitates Iraquiae diruit
    Ordo ISIS antiquitates, quae hereditas culturalis totius mundi habentur, in Iraquia diripit. Nimrud, urbs antiqua, armis gravioribus deleta est et antiquitates multorum milium annorum in urbe Mosul et in Hatra direptae sunt. Maiora monumenta franguntur, res pretiosae mercatoribus clandestinis veneunt.
    Russi bona immobilia in Finnia emunt
    Peregrini bona immobilia in Finnia libere emere possunt. Praesertim Russi fundos et villas aestivas emerunt. Propter crisim Ucrainae politici deliberare coeperunt, an tutum esset peregrinis terras vendere, quae sunt prope loca strategica vel in insulis apud cursus navium maritimos iacentibus. Cum praesidens Sauli Niinistö in hanc rem animum intendisset, Carl Haglund, minister defensionis, suasit, ut in programmate novi regiminis, quod post comitia parlamentaria constitueretur, mutatio legis scriberetur, qua impediretur, ne bona immobilia in locis strategicis peregrinis ita venirent, ut securitas patriae periclitaretur.
    Bellum hiemale ante LXXV annos finitum
    Hodie (13.3.) septuaginta quinque anni acti sunt a die, quo bellum hiemale inter Finniam et Unionem Sovieticam finitum est. Unio Sovietica iussu Stalini bello non indicto Finniam invasit. Propositum erat Stalini totam Finniam expugnare sed gravibus cladibus acceptis post centum quinque dies incepto destitit. Finni plus viginti sex milia militum amiserunt, ex parte Unionis Sovieticae plus ducenta milia cecidisse aestimantur. Pacto pacis Moscuensis Finnia Unioni Sovieticae magnam partem Careliae et certas regiones Finniae orientalis cedere coacta est, praeterea insulas Sinus Finnici exteriores. Libertatem autem et independentiam servavit.
    (Tuomo Pekkanen)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Nemtsov Moscuae occisus. Visitatio regis et reginae. Pactum Israelis et Iordaniae. Museum Iraquiae nationale. Comitia parlamentaria Estoniae. Magna Charta DCCC annorum. Mare Balticum prope apertum. (Reijo Pitkäranta ja Saara Honkanen)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Graeci oeconomiam renovaturi. Mutatio maioritatis in parlamento Hungariae. Incendium in turri altissima. Balneum Finnicum cor iuvat. Ordo ISIS Romae minitatur. (Tuomo Pekkanen)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Hafniae, in urbe Daniae, septimana vergente vir armatus duos homines sclopeto occidit et quinque vigiles vulneravit. Postea ipse a vigilibus interfectus est. Primum in conventum invasit, in quo de libertate loquendi et scribendi agebatur, et ibi unum hominem occidit. Forsitan imprimis petebat gryllographum Lars Vilks, ibi praesentem, qui salvus evasit. Postea idem vir nefarius apud synagogam virum Iudaeum occidit. Inde effugit, sed apud stationem ferriviariam Norrebro a vigilibus, quos sclopeto petebat, necatus est. Scelestus ille fuit iuvenis viginti duos annos natus, nomine Omar El-Hussein, natione Danus sed originis Arabicae, nuperrime carcere liberatus.
    De armis Russorum testimonia
    Pactum de ignistitio Minisci factum ostendit Russiam in rebus gestis Ucrainae orientalis interfuisse. In illo pacto constitutum est, ut arma gravia ex propinquitate aciei duabus septimanis removerentur. Inest in pacto etiam index accuratissimus illorum armorum. In indice nominatur systema rochetis mittendis Tornado-S. Nulla terra nisi Russia illud systema habet. Si rebelles re vera illud habuerunt, venire non potuit nisi ex Russia. Systema Tornado-S anno bis millesimo duodecimo in usum captum est neque Russi id aliis nationibus vendiderunt. Russia autem iterum iterumque negavit se arma et milites in Ucrainam orientalem misisse.
    Ignistitium fragile
    Neglecto ignistitio inter Ucrainam et rebelles facto, in urbe Debaltseve acerrime pugnatum est. Copiae regiminis ibi circumdatae paulatim se receperunt. Rebelles affirmant se totam urbem in suam potestatem redegisse. In aliis autem partibus Ucrainae orientalis ignistitium servatum esse videtur.
    Novae contra Russiam sanctiones
    Etsi spes pacis in Ucraina propter ignistitium aucta est, Unio Europaea decrevit, ut sanctiones contra Russiam et rebelles Ucrainae orientalis amplificaret. Causa est ictus funestus rochetis contra urbem Mariupolim factus, quo complures deni homines exeunte mense Ianuario interierunt. Russia novas sanctiones ridiculas et irrationales esse iudicat.
    Evasio fiscalis oeconomiam Graeciae gravat
    Crisis oeconomica Graeciae magnam causam in evasione fiscali habet. Ex investigatione nuper facta, Graecia singulis annis circiter tricena miliarda euronum perdit, quia vectigalia non solvuntur. Evasio fiscalis effecit, ut factio Syriza in comitiis parlamentariis magnam victoriam reportaret, cum Alexis Tsipras promisisset se evasores tandem coerciturum esse.
    Registrum viatorum in UE praeparatur
    Moderatores Unionis Europaeae de terrorismo oppugnando Bruxellis egerunt. Constituerunt, ut commutationem informationis tam inter membra Unionis quam inter Unionem et magistratus nationum exterarum efficaciorem redderent. Ad legislatores appellaverunt, ut registrum viatorum diu adumbratum probarent, quo facto de viatoribus informatio ab omnibus societatibus aeriis facile acciperetur.
    (Tuomo Pekkanen)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Conventus Minisci habitus. Ignistitium in Ucraina fit. Quid Tsipras Germanis dixerit. Franciscus de castigatione. Confiscatio hippocamporum. De feriis nostris scridatoriis. (Reijo Pitkäranta & Satu Tuominen)
    5 min
  • Nuntii Latini
    Quid Stubb et Ilves dixerint. Isis aliquot clades accepit. Mattarella praesidens Italiae. Mugabe praeses Unionis Africanae. Libri pretiosi incendio deleti. Vexillum Insularum Fisiensium. Statuae ab Michelangelo factae. (Reijo Pitkäranta ja Saara Honkanen)
    5 min

About Nuntii Latini

From the publisher's feed

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (Yle) in terrarum orbe unicum.