Nuntii Latini 17.4.2015
Ministerium Russiae a rebus exteris sententiam edixit, qua consilia terrarum septentrionalium sui communiter defendendi vehementer condemnavit: Russos vidisse, quae in actis diurnis Aftonbladet de illa re scripta essent. Ex talibus propositis adversus Russos adumbratis sequi posse, ut omnes fere fructus, quos illae una cum Russis peperissent, infeliciter perirent.
(Reijo Pitkäranta)
Obama et Castro collocuti
Die Saturni (11.4.) Barack Obama, praesidens Americanorum, et Raul Castro, dux Cubae, in urbe Panama convenerunt et per longum tempus collocuti sunt. Postea Obama diurnariis illum sermonem fructuosum descripsit, unde nova aetas in historia utriusque civitatis inire posset. ”Bellum frigidum”, inquit, ”compositum est, neque civitas Cubanorum saluti Americanorum iam imminet”.
(Reijo Pitkäranta)
Isis paulatim regredi cogitur
Isis, ordo islamitarum, amplius quartam earum regionum partem, quas in Iraquia sub potestatem suam redegerat, iam amisit. Tribunus militum Steve Warren, cuius est notitias ex Pentago divulgare, nuntiat copias illas ex iis locis, quibus antea stabant, paulatim retrudi. Milites confoederationis, cui Americani praesunt, in Iraquiam et Syriam plus tria milia ictuum aeriorum fecerunt.
(Reijo Pitkäranta)
Calamitas ante Libyam maritima
Die Dominico (12.4.) ad oram Libyae calamitas maritima facta est, qua circiter quadringenti immigrantes illegales vitam amisisse existimantur. Custodes litorales Italiae nuntiaverunt sibi contigisse, ut centum quinquaginta fere homines e naufragio servarent. In navigio saltem quingenti vectores erant, in quibus multi pueri et puellae.
(Reijo Pitkäranta)
Index progressus socialis
Novus index progressus socialis divulgatus est. Hac statistica, quae quotannis de omnibus orbis terrarum civitatibus componitur, aestimari potest, quomodo quaeque res publica officia erga populum suum socialia expleat. Civitas optima hoc anno iudicatur Norvegia, quam sequitur Suetia. Finlandia septimum locum obtinuit.
(Saara Honkanen)
De comitiis parlamentaribus
Die undevicesimo huius mensis (19.4.) in Finlandia comitia parlamentaria instituentur. More solito civibus facultas in antecessum suffragandi oblata est, dummodo sententiam, si serissime, postridie Idus Apriles (14.4.) darent. Illo die vesperi apparuit amplius triginta centesimas hominum ius suffragii adhibuisse.
(Reijo Pitkäranta)
Adventus veris inaequalis
Ver in Finlandiam hoc anno inaequaliter venit. Nives quidem et glacies solito maturius dissolutae sunt, sed adventus avium migratoriarum duabus fere septimanis serior est quam antea fuisse consuevit. In causa sunt venti septentrionales idemque frigidi et adversi, quibus factum est, ut maiora avium examina admodum cunctanter e regionibus meridianis redirent.
(Reijo Pitkäranta)